Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 1

Quae sit ratio appropriationis horum trium.

Quantum ad primum obicitur sic: 1. In libro Sap. 12, 18: "Subest tibi posse, cum volueris" ; ex quo accipit Anselmus quod "potentia sequitur voluntatem" ; potentia igitur non dicit rationem primi principii nec etiam principium ratione voluntatis; ergo non debet appropriari Patri.

2. Item, Hugo de S. Victore, in Sententiis: "Voluntas movet, sapientia disponit, potentia operatur". Ergo intentio voluntatis dicit rationem principii, scientia vero rationem quasi medii, potantia vero rationem principii ab illis ; voluntas igitur est approprianda Patri et potentia Spiritui Sancto.

3. Item, I Cor. 1, 24: "Christum Dei virtutem et Dei sapientiam". Virtus ergo appropriatur Filio; sed eadem est intentio virtutis et potentiae; ergo potentia appropriatur Filio.

4. Item, scientia comprehendit omnem respectum potentiae et potentia omnem respectum voluntatis, et non convertitur: quidquid enim potest Deus, scit, sed non convertitur: quiquid scit, potest, quia scit mala, non potest facere illa. Similiter quidquid vult potest, non tamen quidquid Potest vult: multa enim potest facere quae non vult facere. Si ergo secundum proprietatem personarum sit appropriatio istorum, appropriabitur scientia Patri, cui convenit producere sive generando sive spirando sive creando; sed non convertitur, quia Pater producit generando, quod non Filius; similiter Filio convenit potentia et Spiritui Sancto voluntas, quia quidquid producit Spiritus Sanctus, producit Filius; sed non convertitur, quia Spiritus Sanctus producit creando, sed non spirando, Filius vero creando et spirando.

5. Item, de voluntate dubitatur. Nam dicit Augustinus, IX De Trinitate, quod partum mentis praecedit appetitus; partus autem mentis dicitur notitia, appetitus voluntas; principium igitur notitiae voluntas est; sed quod est principium notitiae debet appropriari Patri, cum notitia approprietur Filio; ergo voluntas appropriatur Patri.

6. Item, in antiphona de Trinitate: "Caritas Pater, gratia Christus, communicatio Spiritus Sanctus". Si ergo caritas, ut dicit Bernardus, non est nisi communis boni voluntas, ergo voluntas appropriatur Patri.

7. Item, Col. 1, 13: "Transtulit nos in regnum Filii caritatis suae" ; et constans est quod non potest ibi stare caritas pro Spiritu Sancto, quia sic diceretur Filius Spiritus Sancti. Exponitur ergo ab Augustino duobus modis: "Filii caritatis", id est Filii quem diligit, ergo secundum hoc caritas appropriabitur Patri; alio modo: " "Filii caritatis", id est Filii dilecti", ergo secundum hoc caritas appropriabitur Filio.

8. Item, cum principium sciendi et intelligendi sit sapientia, cum Spiritui Sancto attribuatur principium sciendi et intelligendi, I Cor. 2, 10: "Nobis revelavit Deus per Spiritum Sanctum", et iterum: "AccepimusSpiritum qui ex Deo est, ut sciamus", et Ioan. 16, 13: "Cum venerit Spiritus veritatis, docebit vos, omnem veritatem", videtur quod Spiritui Sancto approprietur sapientia vel scientia.

Respondeo: Ratio appropriationis potentiae Patri, sapientiae Filio, voluntatis Spiritui Sancto, sive benignitatis, facta est duplici ratione: primo, ratione remotionis erroris; secundo, ratione ostendendae veritatis. Ratione remotionis erroris, ut dicit Augustinus, in libro De Trinitate, quia in creaturis ex antiquitate in patre defectus, ex posteritate in filio imperfectio sensus solet notari, ideo occurrit Scriptura dicens Patrem omnipotentem, ne videatur prior Filio et ideo minus potens, et Filium sapientem, ne videatur posterior Patre et ideo minus sapiens. Item, quia nomen Spiritus videbatur quasi nomen inflationis et tumoris, ne cum dicitur Spiritum habere Deus, crudelis putaretur, Scriptura temperavit sermonem, Spiritum bonum nominans. — Ratione vero ostendendae veritatis, Richardus de S. Victore: "Potentia potest esse ubi nulla est sapientia vel esse potest", ut in plantis potentia est nutriendi et generandi et "in animalibus audiendi et videndi, non autemsapientia" ; sed ubi est sapientia, necessario est potentia, secundum quam est sapere; et si non est potentia, non est sapientia: "nam posse sapere est aliquid posse; dat ergo posse esse non sapientia potentiae, sed potentia sapientiae. Item Lucifer, qui mane oriebatur, multam habuit potentiam et multam cognitionem, sed non habuit bonam voluntatem; quid autem est bonitas nisi bona voluntas? Ut ergo possisbonam voluntatem habere, oportet ut valeas et scias bonum eligere. In hac ergo trinitate sola potentia non est de reliquarumalia, sapientia vero est de sola potentia, bonitas vero secundum actum est de potentia et sapientia. Expressae ergo sunt proprietates summae Trinitatis: ibi est proprietas ingeniti, quae estnon ab aliquo alio, geniti quae est ab ingenito solo, persona Spiritus Sancti quae tam ab ingenito quam a genito. Quoniam ergo inpotentia exprimitur proprietas ingeniti, attribuitur Patri, insapientia vero proprietas geniti, et ideo attribuitur Filio, in bonitate proprietas Spiritus Sancti, et ideo specialiter ei appropriatur".

[Ad obiecta]: 1-2. Ad ea vero quae primo obiciuntur de potentia: dicendum quod potentia uno modo determinatur per actus temporales, ut cum dicitur Deus potest creare ; alio modo determinatur per actus aeternos vel quasi aeternos, ut cum dicitur Deus potest scire, Deus potest velle. Primo modo, quamvis in Deo sit idem potentia et scientia et voluntas, tamen secundum rationem intelligendi, quae accipitur secundum nos, "voluntas movet, scientia disponit, potentia operatur" ; prior est voluntas, deinde scientia, tertio potentia, sed in hac via non est assignata praedicta appropriatio. Secundo modo, secundum quod potentia extenditur ut determinetur per actus aeternos, prior est potentia scientia et voluntate, sicut posse scire et posse velle prius quam scire et velle. Et in hac via assignata est appropriatio potentiae Patri, sapientiae Filio, voluntatis Spiritui Sancto, sicut patuit per Richardum.

3. Ad illud vero quod obicitur quod Filio appropriatur virtus et quod eadem est intentio potentiae et virtutis: dicendum quod intentio virtutis non dicit rationem primi principii, immo virtus dicitur potentiae velut habitus sive habilitas, et ideo dicit intentionem principii ab alio et ad aliud in modum principii, qui ab alio est et ad aliud, et ideo convenienter appropriatur. Filio, qui est persona quae ab alia et a qua alia; potentia vero dicit rationem primi principii, et ideo appropriatur. Patri qui est non ab alio. Et per hoc patet solutio, ad omnia obiecta de appropriatione potentiae.

4-8. Ad alia vero quae quaeruntur de appropriatione scientiae et de appropriatione voluntatis patet solutio ex superioribus, inquisitione De potentia, Quaestione De comparatione intentionis potentiae ad intentionem scientiae et voluntatis, et iterum, inquisitione De processione Spiritus Sancti, Quaestione an Spiritus Sanctus procedat per modum amoris aut sapientiae.

PrevBack to TopNext