I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 2, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 1
UTRUM SPAIENTIA DICATUR UNIVOCE VEL AEQUIVOCE.
Ad primum sic obicitur: 1. Filius dicitur sapientia Patris, Pater etiam et Filius et Spiritus Sanctus dicuntur sapientia; videtur quod aequivoce, quia nihil est commune secundum rem personae et essentiae; ergo aequivoce dicitur secundum quod dicitur personaliter et secundum quod dicitur essentialiter. Diversorum enim generum sunt persona et essentia: nam ea quae dicuntur essentialiter, sunt in genere substantiae; quae personaliter, in genere relationis; nihil autem est univocum ad haec duo genera, scilicet substantiam et relationem.
Contra: a. Hoc nomen Deus dicitur essentialiter, cum dicitur Deus creat, personaliter, cum dicitur Deus generat, non tamen dicitur aequivoce; sed ita dicitur sapientia de sapientia sicut Deus de Deo, et sicut unus Deus, ita una sapientia, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate ; ergo similiter non dicitur aequivoce hoc nomen sapientia sicut nec hoc nomen Deus.
Respondeo: Quaedam nomina sunt quae non sunt appropriabilia personis, ut hoc nomen essentia, deitas et huiusmodi, et haec non possunt trahi ad supponendum pro persona. Alia autem sunt appropriabilia, non tamen appropriantur, ut illa quae significant ut quod est, non ut quo est, ut Deus ; Deus enim significat ut quod est, deitas ut quo est: impositum enim est hoc nomen Deus ut habenti deitatem, et quia habens deitatem est persona, potest huiusmodi nomen trahi ad supponendum pro persona ; unde appropriabilia personis sunt huiusmodi nomina, non tamen appropriata quantum est de se nisi per adiuncta. Alia autem sunt nomina appropriata personis, ut sapientia quae appropriatur Filio, et caritas Spiritui Sancto. Sunt etiam nomina propria, ut Pater, Filius, Spiritus Sanctus, et haec impossibile est supponere essentiam; nomina autem appropriabilia possunt supponere essentiam et personam et etiam appropriata. Cum ergo quaeritur utrum dicatur sapientia univoce vel aequivoce: dicendum quod univoce. Quamvis enim significet essentiam, tamen supponit personam, sicut hoc nomen Deus, cum dicitur Deus generat Deum, significat essentiam et supponit personam. Est ergo diversitas cum sumitur essentialiter et cum personaliter, scilicet in suppositione, non significatione: utroque enim modo significat essentiam.