I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 2, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 2
UTRUM SAPIENTIA DICATUR PROPRIE PERSONALITER.
Ad quod: a. Augustinus, XV De Trinitate: "Sicut proprie Verbum Dei sapientia dicitur, cum et Pater et Spiritus Sanctus sint una sapientia, sic caritas proprie Spiritus Sanctus dicitur, cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint una caritas".
b. Item, Augustinus, in eodem: "Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum tamen Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint sapientia, sic caritas proprie Spiritus Sanctus dicitur, cum tamen communiter de tribus dicatur". Ergo sicut amor proprie, non appropriate, dicitur de Spiritu Sancto, similiter sapientia de Filio.
Contra: 1. Si hoc, non erit ratio quare haec negetur ab Augustino Pater est sapiens sapientia quam genuit, et haec concedatur Pater diligit amore ab ipso procedente: similis videtur ratio, cum idem sit diligere quod esse, sicut idem sapere quod esse.
2. Item, diligere dicitur essentialiter et notionaliter, ut dictum est ; quare similiter non essentiale et notionale?
3. Item, quaeritur unde est hoc quod sapientia appropriabilis est Filio, sed non est eius proprium, et amor est appropriabilis Spiritui Sancto et est eius proprium?
Respondeo quod quantum ad suppositionem loquitur Augustinus de hoc nomine sapientia, quod accipitur proprie pro Filio aliquando, sicut hoc nomen caritas pro Spiritu Sancto, sed non quantum ad significationem; nam significatio sapientiae non potest fieri propria ipsius Filii, quemadmodum significatio amoris propria Spiritus Sancti, ut iam patebit.
[Ad obiecta]: 1. Dicendum ergo ad primum quod diligere et sapere sunt motus animae: sapere est motus intellectus, diligere motus affectus; motus intellectus est ad se, motus affectus a se. Cum ergo dicitur intellectus sapit aliquo, cum sapere dicat motum ad animam, necesse est quod illud quo dicitur sapere sit causa alicuius in illo qui dicitur sapere ipso. Cum ergo Filius non sit aliquo modo causa alicuius in Patre, non potest dici Pater vel sapere vel sapiens esse Filio. Sed aliter est in motu qui est ab anima: sicut enim cum dicitur Pater operari Filio sive per Filium, non notatur Filius principium respectu Patris, sed respectu operationis, similiter cum dicitur diligo amore, non per hoc notatur quod amor sit principium mei, sed e converso quod ego sim principium dilectionis; similiter si Pater dicitur diligere amore qui est Spiritus Sanctus, non dicitur Spiritus Sanctus ut principium respectu Patris, sed potius e converso.
2. Ad aliud dicendum quod sapientia dicit ut habitum, et ita ut qualitatem, et ita divinam essentiam; sed dicit in comparatione ad actum, et ideo est appropriabilis; sed quia non exit a qualitate sive non mutat genus, ideo semper dicitur essentialiter. Sed non est simile de amore: ideo quia amor potest intelligi ut qualitas quaedam, scilicet ut voluntas sive affectus boni, sic dictus amor dicit essentiam; alio modo potest dici amor similitudo et unitas voluntatum; sicut ergo diceretur quod similitudo dicit ad aliquid, sic amor, et sic dicit notionem.
3. Ad ultimum dicendum quod amor potest intelligi velut forma quaedam qua informatur anima, et sic cadit in genere qualitatis; potest etiam intelligi velut relatio quaedam sive relativum prout dicit similitudinem quamdam, et sic cadit in genere relationis; potest etiam intelligi amor velut motus quidam. Similiter in divinis. Sic autem non est de sapientia.