Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 2, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 3

UTRUM PATER SIT SAPIENS SAPIENTIA GENITA.

Consequenter quaeritur utrum Pater sit sapiens sapientia genita.

Ad quod. sic: 1. Omnis artifex est sapiens per artem suam; sed Filius est ars Patris, ut dicit Augustinus, 25 dist. I libri Sententiarum ; ergo est sapiens per Filium; ergo est sapiens sapientia genita.

2. Item, Augustinus, in libro Retractationum: "Dixi de Patre quod ea ipse sapiens est quam genuit sapientia, sed melius hanc quaestionem in libro De Trinitatetractavi". Ergo bene in libro 83 Quaestionum ; sed ibi dixit: "Pater est sapiens sapientia quam genuit" ; ergo hoc est bene dictum.

3. Item, Augustinus, XV De Trinitate: "Pater novit omnia in se ipso, novit in Filio: in se ipso tamquam se ipsum, in Filio tamquam Verbum suum". Ergo Pater noscit omnia in Filio.

4. Si dicatur quod cum dicitur "Pater novit omnia in Filio", ly omnia solum distribuit pro creaturis quarum Filius est principium, quod haec praepositio in notat - contra: similiter accipitur, cum dicitur "noscit omnia in se ipso" et cum dicitur "noscit omnia in Filio" ; sed non solum fit distributio pro creaturis, cum dicitur "noscit omnia in se ipso", quia in se ipso noscit se Pater et Filium et Spiritum Sanctum; ergo nec similiter cum dicitur "noscit omnia in Filio", fit solum distributio pro creaturis.

Contra: a. Si Pater est sapiens per Filium et idem est sapere quod esse, ergo habet esse per Filium. Ad quod inconveniens deducit Augustinus, in libro De Trinitate.

Respondeo 5: Haec nullo modo est concedenda Pater sapit per Filium ; refert enim cum haec praepositio per adiungitur verbo transitivo et cum adiungitur absoluto. Cum enim adiungitur verbo transitiva, notat subauctoritatem, ut cum dicitur rex regit per praepositum ; cum adiungitur verbo absoluto, notatur auctoritas, ut cum dicitur rex regnat per praepositum. Similiter cum dicitur Pater operatur per Filium, notatur subauctoritas in Filio respectu Patris, sed cum dicitur Pater sapit vel est sapiens per Filium, notatur auctoritas in Filio respectu Patris, et haec nullo modo est concedenda.

[Ad obiecta]: ]. Ad id ergo quod obicitur quod omnis artifex est sapiens per suam artem, Filius est ars Patris etc., respondemus: ars alicuius dicitur dupliciter: vel ut informans, et sic dicitur ars hominis, vel ut ab aliquo, et sic dicitur Filius "ars Patris", quia est a Patre, non quia informet Patrem. Unde bene dicitur quod homo sapit per artem suam, non tamen hoc dicitur de illo, quia non est ars informans Patrem, sed ut a Patre. Si autem diceretur sapere Pater per Filium, non notaretur Filius esse a Patre, sed potius Pater ab ipso.

2. Ad illud quod dicit Augustinus quod "melius in libro De Trinitate" tractavit, respondemus: haec propositio duplex est "Pater est sapiens ea quamipse genuit sapientia", quia potest esse sensus: Pater genuit/Filium qui est sapientia, qua sapientia dicitur sapiens Pater qui genuit. Hoc autem relativum qua potest facere relationem personalem vel simplicem. Si personalem: falsa est, et est sensus: Pater genuit Filium qui est sapientia, qua sapientia, id est quo Filio, Pater sapiens est. Si simplicem, vera est, et est sensus: Pater genuit Filium qui est sapientia, quae sapientia est essentia qua Pater est sapiens. Et iste fuit intellectus Augustini, in libro 83 Quaestionum, et propter hoc dicit Augustinus quod "melius" dixerat in libro De Trinitate, non tamen dixit quod in libro 83 Quaestionum male.

3. Ad illud Pater omnia novit in Filio: dicendum quod praepositio in potest dicere habitudinem principii ad illud quod est de principio, et secundum hoc omnia non distribuit nisi pro creaturis; unde sensus est: Pater novit creaturas in Filio sive per Filium. Sed haec duplex, quia haec determinatio in Filio sive per Filium potest determinare hoc verbum nosse in comparatione ad nominativum vel suppositum, et sic falsa, et est sensus: Pater in Filio vel per Filium noscit omnia, id est Pater noscit creaturas et hoc habet a Filio; vel in comparatione ad accusativum, et sic vera est, et est sensus: Pater noscit creaturas esse per Filium.

4. Ad illud quod obicitur in contrarium: dicendum quod non similiter accipitur haec dictio omnia, cum dicitur Pater noscit omnia in se ipso et Pater noscit omnia in Filio. Quod patet per illud quod sequitur in auctoritate illa: "In se ipso noscit tamquam seipsum, in Filio tamquam Verbum suum" ; Verbum autem dicitur Filius respectu creaturarum. Unde respiciendum si invenitur aliqua determinatio cuius possit Filius dici principium, et tunc potest concedi quod in Filio vel per Filium ; sed si non sit aliquid in oratione respectu cuius possit dici Filius principium, non est recipienda talis propositio, ut cum dicitur Pater noscit per Filium, sapit per Filium, sed potest recipi noscit creaturas per Filium.

PrevBack to TopNext