Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 2, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 4

UTRUM FILIUS SIT SAPIENS SAPIENTIA INGENITA.

Consequenter quaeritur I. utrum Filius sit sapiens sapientia ingenita.

Ad quod sic a. arguit Magister, in Sententiis, 32 dist. I libri: "Si non est sapiens sapientia genita, nec se ipso sapiens est; si vero sapientia genita sapiens est, non videtur esse sapiens sapientia ingenita, et ita non videtur esse sapiensa Patre, cum a Patre habeat omnia". Ad quod respondet quod "Filius tantum est sapiens sapientia genita et Pater sapientia ingenita; et sapientia genita est de sapientia ingenita vel a sapientia ingenita. Et cum idem sit ibi esse quod sapientem esse, relinquitur ut sapientia genita sit de sapientia ingenita".

Sed obicitur 1. quia sapientia ingenita idem est quod innascibilitas; sed esse sapientem idem est quod esse; Pater autem non est sapiens innascibilitate.

2. Praeterea, eadem sapientia sapiens est Pater formaliter qua Filius; sed Filius quasi formaliter non est sapiens sapientia ingenita; ergo nec Pater.

Respondeo: 1-2. Non sunt idem quoad modum significandi sapientia ingenita et innascibilitas, licet idem sint secundum rem. Sed sensus est: cum dicitur Pater est sapiens sapientia ingenita, Pater sapiens est se ipso et a se ipso; unde est ratio quasi formalis et exclusio originis. Nam in hoc quod dicitur sapiens sapientia ingenita, per hunc ablativum sapientia notatur ratio quasi formalis, per hunc autem ingenita originis exclusio.

II. Item, quaeritur si Spiritus Sanctus sit sapientia de sapientia vel procedens sapientia.

Quod non, videtur: 1. Quia hoc nomen sapientia in hoc sermone non stat pro essentia; tunc enim esset verum de essentia quod esset procedens, sed personaliter videtur appropriari Filio.

Respondeo 1. per Augustinum, XV De Trinitate: "Spiritus Sanctus, quiaest procedens sapientia de sapientia, non Patrem habet memoriam aut Filium intelligentiamaut Spiritum Sanctum dilectionem; neque enim esset sapientia, si alius ei meminisset vel intelligeret ac tantummodo sibi ipsi diligeret". Sed Pater habet haec tria, quae sunt quod ipse, verumtamen illi est unde procedit. Haec est ergo concedenda Spiritus Sanctus est sapientia procedens de sapientia, ne videatur Filius tantum sapere Patri aut Spiritui Sancto. Et licet hoc nomen sapientia per se non approprietur Spiritui Sancto, appropriatur tamen per adiunctum. Sumitur autem procedere non quod attribuitur Filio, sed quod distinctivum est Spiritus Sancti ab aliis personis.

III. Item, quaeritur utrum Filius sit sapiens se ipso vel per se ipsum.

Quidam dicunt hic fieri multiplicem intelligentiam, et ideo distinguendum fore itaut cum dicis Filium esse sapientem se ipso vel per se ipsum, si sui natura et essentia sapientem intelligas, verus sit intellectus; si vero a se ipso vel de se ipso sapientem intelligas esse, falsitati subiectam habes intelligentiam. — Alii vero simpliciter et absque determinatione concedunt huiusmodi locutiones Filius est sapiens per se, sed non a se vel de se, confirmantes verbis, Hilarii qui Filium non a se, sed per se agere, in IX De Trinitate, ait: "Naturae, inquit, cui contradicis, haeretice, haec unitas est ut ita per se agat Filius ne a se agat et ita non a se agat ut per se agat".

Sed quaeritur quae est differentia inter per se et a se. — Respondeo: per se dicit sufficientiam agentis, a se vero notat originem vel principium a quo est illa sufficientia.

PrevBack to TopNext