I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 2, c. 5
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 5
UTRUM SAPIENTIA DICAT CAUSAM RERUM.
Ad quod sic: a. Psalm. 4: "Omnia in sapientia fecisti" ; illa enim quorum non est auctor Deus comprehenduntur in scientia; non ergo omnia fecit in scientia; sed dicitur: "Omnia in sapientia g fecisti" ; tacere autem dicit causam rerum: ergo sapientia est causa rerum.
b. Item, quia Deus novit res, sunt res, sicut dicit Augustinus, nec intelligitur hoc de scientia simplicis notitiae: ex hoc enim sequeretur quod Deus esset causa mali; ergo intelligitur de scientia approbationis; unde dicit Magister, in Sententiis, quod scientia cum approbatione est causa rerum, et haec est sapientia; ergo sapientia est causa rerum.
c. Item, Filius est ars sapientis Dei ; ergo ars dicitur secundum rationem sapientiae; sed ars dicit ut causam rerum; ergo et sapientia dicit ut causam rerum.
Contra: 1. Deus dicitur sapere se, similiter Pater dicitur sapere Filium; constat autem quod Pater non est causa Filii nec Deus est causa sui; ergo sapere non importat causalitatem; ergo nec sapientia.
2. Item, Augustinus, 35 dist. III libri Sententiaram: "Sapientia consistit in contemplatione, scientia in operatione". Ergo sapientia est tantum speculationis, scientia vero debet dici operationis, et ita potius ut causam.
Respondeo: 2. Scientia dicitur multipliciter, similiter et sapientia. Scientia enim uno modo dicitur donum gratuitum, Isai. 11, 2: Spiritus scientiae et pietatis ; alio modo scientia acquisita, secundum quod dicitur: scire est causas rei cognoscere; tertio modo dicitur scientia assimilativa intellectus ad rem scitam, secundum quod dicitur quod scientia Dei significat essentiam divinam ut assimilativam. Eodem modo sapientia dicitur donum sapientiae, Isai. 11, 2: "Spiritus sapientiae et intellectus" ; sic dicitur in Sententiis quod "sapientia pertinet ad contemplationem, scientia ad actionem" ; nec sumitur ibi contemplatio pro speculatione pura, sed pro speculatione a qua dicitur vita contemplativa, quia illam regit sapientia, activam scientia. Alio modo dicitur sapientia acquisita ut est de causa simpliciter, quae est causa causarum, secundum quod dicit Philosophus quod Philosophia Prima debet dici sapientia, quia est de causa, scientia acquisita per creaturas, secundum quod dicitur Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei" etc. Tertio modo dicitur sapientia intelligentia divina de se ut causa et cum sapore: nam dicit cognitionem Dei secundum quod se respicit causam, scientia secundum quod respicit effectum in causa.
Ad illud ergo quod quaeritur utrum sapientia sit causa rerum, respondeo quod causa potest considerari tripliciter. Quemadmodum enim causa materialis dicitur tripliciter — primo modo possibilis, quando nulla est dispositio ad formam; et dispositio, quando habet aliquas dispositiones, sed remotas; et dicitur necessitas,.quando est in proxima dispositione ad formam - sicut ergo de potentia passiva est loqui, ita et de potentia activa Dei; potest enim considerari vel ut in potentia vel ut in dispositione vel ut quasi in necessitate sive proxima dispositione. Dicendum ergo quod scientia simplicis notitiae non dicit causam; scientia approbationis dicit ut causam in potentia, quia sequitur: scit cum approbatione, ergo est vel fuit vel erit, sed non quod est. Sapientia vero dicit causam ut in dispositione; sed ars dicit ut in necessitate vel proxima dispositione; necessitas autem non dicitur hic qua constringatur causa, sed qua cogatur effectus. Propter hoc ergo dicitur: "Omnia in sapientia fecisti", quia in dispositione sua fecit omnia; nec dicuntur facta in causa, quia scientia de se non dicit in causam.
1. Ad illud quod obicitur quod dicitur sapere se: dicendum. quod cum dicitur sapere se absolute, ut Deus sapit vel sapit se, notatur scientia cum approbatione et delectatione; scientia autem non dicit causam in ratione causae, sed ut quod est causa. Dicitur etiam sapientia respective, et hoc dupliciter: vel respectu personae ad personam vel respectu Creatoris ad creaturam. Secundum quod dicitur respectu personae ad personam, sic adhuc non dicit causam, ut cum dicitur Pater sapit Filium ; si respectu creaturae, sic dicit sapientiam cum approbatione et causalitate, ut cum dicitur Pater scit creaturam.