Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 2, c. 7

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 6

DE INFUSIONE SUMMAE SAPIENTIAE

Ultimo quaeritur de perceptione summae sapientiae. Et quaeruntur tria: Primo, an sapientia participetur ab irrationabilibus creaturis; secundo, utrum percipiatur a rationalibus creaturis malis; tertio, utrum perceptio sapientiae sit innata animae vel addita.

ARTICULUS I

An sapientia participetur ab irrationalibus creaturis.

Ad primum sic obicitur: a. Sap. 8, 1: "Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter". Extenditur igitur sapientia a prima creatura usque ad extremam; ergo extendit se usque ad irrationabilem. b. Item, Augustinus, secundum aliam litteram Eccle. 7, 26: "Circuivicor meum ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et numerum." Et dicit Augustinus, in II De libero arbitrio: "Mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt; docti autem et studiosi quanto magis a labe terrena remoti sunt, tanto magis etnumerum et sapientiam inipsa veritate contuentur". Hinc relinquitur quod idem est numerus et sapientia; si ergo numerus participatur ab omnibus, etiam corporalibus creaturis — unde Augustinus: "Dedit numeros omnibus, etiam infimis et in fine rerum locatis, et corpora omnia, quamvis in rebus extrema sint, habent numeros suos" — ergo et sapientia ab omnibus.

Contra: 1. Augustinus, II De libero arbitrio: "Sapere pauci possunt, numerare etiam stultis cencessum est". Si ergo sapere dicitur a participatione sapientiae, paucis datum est percipere sapientiam.

2. Praeterea, si sapere paucis, numerare stultis, non erit idem numerus et sapientia.

Respondeo: Secundum Augustinum, II De libero arbitrio: "De sapientia dicitur quod "attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter". Ea potentia, qua "fortiter a fine usque adfinem attingit", numerus fortasse dicitur, ea vero qua "disponit omnia suaviter", sapientia vocatur, cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae; sed numerose dedit omnibus, sapere autem non dedit nisi rationalibus, tamquam in eis sibi sedem locaverit, de qua disponat omnia illa, etiam intima, quibus numeros dedit".

[Ad obiecta].: 1. Et per hoc patet responsio ad primum.

2. Ad secundum respondet Augustinus, in eodem: "Quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor nec separari ab invicem possunt, calor tamen ad ea pervenit quae propeadmoventur, fulgor vero longius latiusque diffunditur, sic intelligentiaepotentia quae sunt sapientiae propinquiora fervescunt, ut animae rationales; ea vero quae remotiora sunt, ut corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum".

Articulus II

Utrum sapientia percipiatur a rationalibus creaturis malis.

Secundo quaeritur utrum sapientia percipiatur a rationalibus creaturis malis.

Ad quod sic: 1. Ambrosius, super illud I Cor. 12, 3: "Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto" "Omne verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est". Ergo similiter omne verum a quocumque sciatur. Similiter dicit Augustinus: "Omnia sunt vera, a veritate prima" ; sed in Deo nihil aliud est sapientia quam cognitio veritatis; ergo quicumque est in participatione veritatis est in participatione sapientiae; sed quicumque scit aliquid est in participatione veritatis; ergo quicumque est in participatione scientiae, est in participatione sapientiae.

2. Item, sapientia nihil aliud est quam cognitio cum sapore; sed Sicut summe tristabile necesse est inferre tristitiam, ita summe delectabile necesse est inferre delectationem; sed prima veritas est summe delectabilis intellectui; ergo omnis intellectus percipiens primam veritatem percipit delectationem, ergo et sapientiam.

Contra: a. I Cor. 2, 7-8: "Praedicamus sapientiam in mysterioabsconditam, quam nemo principumhuius saeculi novit", id est philosophi vel daemones, et tamen habebant scientiam, non autem sapientiam, ut ibi dicitur; et post: "Animalis homo non percipit ea quae Deisunt" ; ergo nec sapientiam Dei; ergo non quicumque habet scientiam vel percipit scientiam Dei, percipit sapientiam.

[Solutio]: 1. Quod concedendum est, si fiat vis in verbo sapientiae. Possum enim considerare divinam veritatem ut veritatem vel divinam veritatem ut bonitatem ; idem enim verum et bonum, sed differunt in consideratione: verum enim percipitur in consideratione esse rei simpliciter, bonum vero in consideratione esse rei cum actu suo sive utilitate, quia verum est in consideratione esse rei simpliciter, bonum vero in consideratione esse rei cum actu suo, scilicet secundum quod sic vel sic utilis. Dicendum ergo quod mala anima potest habere notitiam divinae veritatis ut est veritas, sed non notitiam divinae veritatis ut est bonitas; unde mali sunt in perceptione scientiae Dei, sed non sapientiae, ut patet de philosophis, Rom. 1, 21: "Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt" etc.

2. Ad illud quod obicitur quod prima veritas est summe delectabilis: dicendum quod verum est, sed non sequitur quod semper delectet. Sicut enim lux summe delectabilis est visui, tamen oculis aegris est odiosa, non delectabilis, ita lux primae veritatis, quantum est de se, summe est delectabilis, non tamen semper delectat quemlibet intellectum; non tamen hoc est propter defectum qui sit in ipsa, sed propter pravam dispositionem quae est in ipso intellectu. Dicendum ergo quod est intellectus speculativus et practicus; veritas autem prima delectat intellectum speculativum malorum, sed non practicum intellectum; delectat ipsos lux primae veritatis ut lucens, sed odio habent eam in quantum arguens, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate.

ARTICULUS III.

Utrum perceptio sapientiae sit animae innata vel addita.

Deinde quaeritur utrum perceptio sapientiae innata sit animae vel addita.

Ad quod 1. Augustinus, II De libero arbitrio: "Sicut antequam beati simus, impressa est mentibus nostris notio bonitatis — per hanc enim sine dubitatione dicimus beatos nos esse velle — ita priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressamper quam unusquisque nostrum, si interrogetur an velit esse sapiens, sine ulla dubitatione se velle respondet". Ergo notio sapientiae est nobis innata.

2. Item, quod unum et idem est apud omnes, est naturale sive innatum ; sed sicut dicit Augustinus: "Si summumbonum omnibus unum est, oportet etiam veritatem, in qua cernitur et tenetur et sapientiam omnibus unamesse communem". Ergo sapientia est innata.

Contra: a. Augustinus: "Quanto magis in via vitae quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe est a veritate, qua cernitur et tenetursummum bonum, quanto minus sapit". Si ergo contingit errare plures, contingit longe esse a sapientia; sed ab eo quod innatum est, non est longe esse; ergo sapientiae notio non est innata.

b. Item, si notio sapientiae innata est, ergo quilibet naturaliter sapiens est; sed hoc est falsum, quia, sicut dicit Augustinus, sapientes sunt perpauci.

c. Item, sapientia innata, si qua est, est respectu summe appetibilis, ut vult Augustinus, II libro De libero arbitrio ; sed diversi diversa sentientes de summe appetibili et illud ponentes diversum, variantur quantum ad sapientiam respectu illius ; sed si sapientia innata esset, una esset; ergo non est innata.

Respondeo: Est notio de re quia est et quid est et quomodo est. Notio sapientiae quia est nobis est impressa naturaliter, quemadmodum notiones beatitudinis et veritatis primae sunt nobis impressae. Notio vero sapientiae quid est et quomodo est non est nobis impressa, secundum quod dicitur in libro De libero arbitrio: "Sicut multa et diversa sunt quae in luce solis homines vident et eligunt ad fruendum, lux tamen in se una est: ita etsimulta bona sunt, ex quibus eligat quisquequod volet fieri, tamen potest esse ut lux ipsa sapientiae, in qua haec videri et teneri possunt, omnibus sapientia sit una communis".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod Augustinus loquitur de sapientia secundum quod concomitatur beatitudinem, "a qua magis distant qui magis errant". Quod patet per hoc quod subditur ibi ab Augustino: "Summobono assecuto et adepto beatus quisque fit, quod omnes sine controversia volumus; ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle esse sapientes, quia nemo sine sapientia beatus est".

2. Ad aliud dicendum quod omnes sunt sapientes naturaliter notione quia est sapientia, ut dictum est. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Sicut antequam beatisimus, mentibus tamen nostris impressa est notio bonitatis, ita priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressam".

PrevBack to TopNext