Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, M. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, M. 2, C. 6

De voluntate quae appropriatur Spiritui Sancto.

Consequenter inquirendum est de appropriato Spiritui Sancto, quod est voluntas vel amor.

I. Circa quod quaeritur an Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto.

Quod. probatur: 1. Per Augustinum, VI De Trinitate: "Non est aliquis duorum quo uterque coniungitur, quo genitus a genitore diligatur genitoremque suum diligat". Ergo Filius diligitur a Patre Spiritu Sancto et e converso; ergo diligunt se Spiritu Sancto.

2. Item, Hieronymus: "Spiritus Sanctus est dilectio quam habet Pater in Filium et Filius in Patrem". Ergo Spiritus Sanctus est dilectio Patris et Filii; sed diligentes diligunt dilectione sua; ergo Pater et Filius diligunt dilectione sua ; ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto.

3. Item, Spiritus Sanctus est nexus Patris et Filii: aut ergo est nexus, quia amat Patrem et Filium aut quia est amor quo Pater et Filius se diligunt aut quia Pater et Filius diligunt ipsum. Non primo modo, quia non oportet quod si quis diligit aliquos duos, quod ipsi coniungantur amore, immo forte erunt inimici. Item, nec tertio modo, quia non est necesse quod si aliqui duo diligant aliquem tertium, quod ipsi diligant se et coniungantur amore. Relinquitur igitur quod ideo dicetur nexus sive vinculum Patris et Filii Spiritus Sanctus, quia est amor quo se invicem diligunt Pater et Filius.

4. Item, omnes amantes diligunt amore suo; si ergo Spiritus Sanctus est amor Patris et Filii, et diligunt se, ergo diligunt se Spiritu Sancto.

Contra: a. Diligere dicitur de tribus personis; quidquid autem communiter dicitur de tribus, est essentiale, sicut dicit Augustinus ; ergo diligere est esse; si ergo diligunt se Spiritu Sancto, sunt Spiritu Sancto.

b. Item, diligere aliquem est velle ei bonum ; si ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, volunt sibi bonum Spiritu Sancto ; sed idem est Deo velle et esse, quemadmodum posse et scire; relinquitur igitur quod sunt Spiritu Sancto, si volunt sibi bonum Spiritu Sancto.

c. Item, cum dicitur Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, diligere aut dicitur secundum substantiam aut secundum relationem. Si secundum substantiam, ergo illa est falsa; si secundum relationem, ergo dilectio significat relationem. — Contra: Dicit in genere qualitatis; praeterea, non significat paternitatem nec filiationem nec processionem: quamvis enim amor procedat, non tamen significat processionem.

d. Item, Augustinus dicit hanc esse falsam Pater est sapiens sapientia quam genuit, quia ex hoc sequeretur quod esset per sapientiam quam genuit; ergo similiter non est concedendum Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, quia ex hoc sequeretur quod essent Spiritu Sancto, cum idem sit diligere et esse sicut idem sapere et esse.

Sed obicitur. Non videtur valere argumentum diligit per Spiritum Sanctum, et diligere est idem quod esse, ergo est per Spiritum Sanctum: nam Pater operatur per Filium; operari vero idem est quod esse; ergo est per Filium. — Respondeo: Verum est, si dicatur Pater diligit Filium per Spiritum Sanctum, et diligere idem est quod esse, non sequitur: ergo est per Spiritum Sanctum. Sed refert dicere Pater diligit Filium per Spiritum Sanctum et Pater diligit per Spiritum Sanctum: nam in hac, cum dicitur Pater diligit, hoc ipsum diligit tenetur essentialiter; cum autem dicitur diligit Filium, tenetur notionaliter; in priori ergo commutatur ad aliquid in quid: nam diligere Filium dicit ad aliquid, diligere autem per se positum vel cum dicitur Pater diligit se, sumitur essentialiter, et tunc non recipit determinationem.

II. Sed adhuc manet haec quaestio principalis si tales sunt concedendae Pater diligit Filium per Spiritum Sanctum vel Spiritu Sancto.

a. Non enim expresse habentur istae ab Augustino, in libro De Trinitate, sed haec habetur: "Pater et Filius diligunt se invicem amore qui est Spiritus Sanctus". Licet autem idem sit amor quod Spiritus Sanctus, non propter hoc sequitur: si diligunt se amore suo, quod diligant se Spiritu Sancto; amor enim nominat per modum vinculi amantium — "quid enim amor, secundum Augustinum, in eodem libro, nisi copula amantis cum amato?" — Spiritus Sanctus vero nominat ut procedentem a Patre et Filio spirando. Sic ergo alter est modus dicendi, cum dicitur Spiritus Sanctus et cum dicitur amor Patris et Filii.

b. Praeterea, etsi haec concederetur Pater et Filius diligunt se invicem Spiritu Sancto, non tamen haec Pater et Filius diligunt se invicem per Spiritum Sanctum. Cum enim dicitur per Spiritum Sanctum, notatur aliqua ratio principii per praepositionem talem respectu alicuius positi in locutione; sed Spiritus Sanctus non est principium Patris aut Filii diligentium ad invicem vel dilectionis qua se invicem diligunt; tunc enim esset principium sui ipsius vel communis notionis, quae dicitur de Patre et Filio: quorum quodlibet est falsum. Cum autem dicitur Pater diligit Filium Spiritu Sancto, non significatur ratio alicuius principii et propter hoc non sequitur: si Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, quod diligunt se per Spiritum Sanctum.

[Solutio]: Magistri autem concedunt hanc Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sed dissentiunt in determinatione ablativi. Est enim ablativus ostensivus signi secundum quosdam, ut sit sensus: Spiritus Sanctus, procedens a Patre et Filio, signum est quod se diligunt. — Sed contra hoc obicitur: similis est ratio in hac duo amici diligunt se amore et in hac Pater et Filius diligunt se amore ; sed non est ratio signi ibi denotata; ergo nec hic: quod enim dicuntur diligere se invicem Spiritu Sancto, hoc est ratione amoris qui est Spiritus Sanctus.

Alii vero dicunt quod cum dicitur Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum, per praepositionem notatur subauctoritas secundum Praepositinum.—Sed contra: in Spiritu Sancto non est subauctoritas nisi respectu creaturae; sed hic nihil dicitur respectu creaturae, sed respectu Filii; et ideo non potest in hoc sermone notari subauctoritas per Spiritum Sanctum.

Alii dicunt quod notatur formalis constructio per ablativum, sicut si diceretur isti duo homines diligunt se amore communi sive dilectione. —Sed contra: Spiritus Sanctus non est causa formalis vel ratio Patris et Filii vel alicuius in Patre et Filio; tunc enim aliquo modo cederet in ratione principii respectu Patris et Filii. — Item, si dicatur quod ablativus significat Spiritum Sanctum ut formam, non tamen ut causam formalem - obicitur: nam si dicitur forma respectu Patris et Filii, ergo aliquam proprietatem formae tenebit; formae autem est continere, unire, perficere; nullum autem horum dicitur de Spiritu Sancto respectu Patris et Filii. Nam si dicatur Spiritus Sanctus est unitas Patris et Filii, cum unitatis sit unire, non propter hoc Pater et Filius uniuntur: illa enim uniuntur quae fiunt unum;. nihil autem fit unum in divinis personis, ut dicit Bernardus ; si enim Pater et Filius essent unum, cuius esset illud facere? Praeterea, omne fieri concomitatur tempus; divinae autem personae sunt ante omne tempus; non ergo earum est uniri, similiter nec perfici nec contineri. Et generaliter omnis forma dicit semper rationem principii et causalitatis respectu eius cuius dicitur forma. Si ergo formaliter accipiatur ablativus, cum dicitur Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, significabitur quod Spiritus Sanctus est causa vel principium aliquo modo amoris Patris et Filii. Item, licet dicatur in Scriptura Spiritus Sanctus nexus Patris et Filii, non tamen invenitur quod Spiritus Sanctus connectat Patrem et Filium.

Fuerunt qui dixerunt quod hoc verbum diligere accipitur duobus modis: aliquando enim accipitur essentialiter, aliquando notionaliter. Essentialiter, ut cum dicitur Pater et Filius diligunt se essentia sua ; notionaliter, ut cum dicitur Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto ; unde ipsum diligere notat spirationem. Unde sic exponunt istam Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto: id est spirant Spiritum Sanctum a se; et illam Pater diligit Filium Spiritu Sancto: id est spirat Spiritum Sanctum ad illum; et Filius diligit Patrem Spiritu Sancto: id est Spirat Spiritum Sanctum a Patre, et iste ablativus Spiritu Sancto dicit in ratione eius quod est de principio, non in, ratione principii; similiter diligunt nos Spiritu Sancto: id est spirant Spiritum Sanctum ad nos.

Secundum istos fuerunt quidam qui dixerunt quod diligere in Deo est duobus modis et amor, scilicet naturale et gratuitum. Diligere naturale est essentiale; unde hoc modo accipitur cum dicitur Pater et Filius diligunt se essentia, formaliter loquendo: et istud diligere est esse; diligere autem gratuitum est notionale; unde nihil aliud est quam spirare amorem, et hoc modo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, formaliter etiam loquendo. Sed istorum opinio videtur in parte destrui rationibus praedictis.

Propterea videtur dicendum quod Spiritus Sanctus est amor quo Pater et Filius diligunt se ad invicem, nec tamen sequitur quod diligant se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum: hoc enim ponit Augustinus, XV De Trinitate, neque ponit alterum illorum; sermones autem Sacrae Scripturae circa unitatem divinae essentiae et Trinitatem personarum non sunt extendendi, maxime cum altera sit ratio dicendi cum dicitur Spiritus Sanctus et cum dicitur amor Patris et Filii. Nam Spiritus Sanctus nomen proprium personae est, amor autem appropriabile, et est appropriatum cum dicitur amor Patris et Filii. Bene ergo dicuntur diligere se amore: diligere enim et amor sunt unius condescensionis; si enim diligere essentialiter, et amor; si diligere notionaliter, et amor; sed non convertitur, ut si haec est vera diligunt se amore qui est Spiritus Sanctus, non convertitur: ergo per amorem. Per enim notat rationem principii respectu alicuius positi in sermone, ut Pater operatur per Filium ; per notat rationem principii respectu operati ; et cum dicitur Filius operatur per Patrem, per notat rationem principii et respectu operantis et respectu operati: est enim principium Filii et creaturae. Hic autem neutro modo est sumere rationem principii: non enim Spiritus Sanctus principium est Patris et Filii nec dilectionis quae ei attribuitur vel qua se diligunt.

Si vero quaeritur cuiusmodi habitudo sit notata in ablativo: dicendum quod non causae formalis, sed quasi formae existentis in iis quorum est quasi forma in quantum diligunt; vinculum enim vel nexus vel copula cedit in rationem formae respectu eorum quorum est vinculum vel copula.

Si vero quaeritur, cum diligere se invicem Spiritu Sancto non praedicetur secundum substantiam de Patre et Filio, praedicabitur secundum relationem. Quod autem non secundum substantiam, patet: quia non convenit Spiritui Sancto. Si praedicatur secundum relationem, praedicabitur secundum relationem sicut hoc verbum referri aut distingui ; erit ergo notio, quae est spiratio, data intelligi per hoc verbum diligere ; quare haec erit vera Pater et Filius spirant Spiritu Sancto: quod falsum est. Praeterea, diligere est habere communem voluntatem; sed Pater et Filius hoc non habent Spiritu Sancto; qualiter ergo haec erit vera diligunt se ad invicem Spiritu Sancto? — Respondeo: Non sequitur: diligunt se invicem Spiritu Sancto, ergo spirant se Spiritu Sancto ; spirare enim dicit respectum ad Spiritum Sanctum ut procedentem a Patre et Filio; diligere autem dicit respectum ad ipsum ut est nexus et amor, et ita licet eadem notio designetur, non tamen eodem modo, et est deceptio quasi secundum accidens in huiusmodi argumentationibus. Si vero quaeratur quae sunt verba quae recipiunt determinationem huius ablativi: dicendum quod illa quae pertinent ad unitatem, sicut haec coniunguntur, copulantur, diligunt et volunt ; sed dilectione diligunt, volunt voluntate communi, copulantur copula, coniunguntur nexu aut vinculo.

[Ad obiecta]: 1—4. Ex iis patet solutio ad quaesita. Quae enim dicunt Patrem et Filium diligere se Spiritu Sancto exponi habent sic: id est diligunt se dilectione quae est Spiritus Sanctus. Sicut enim dictum est, istae locutiones Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto sive per Spiritum Sanctum proprie loquendo falsae sunt, nec absolute concedi debent, immo exponendae sunt, ut dictum est. In huiusmodi vero argumentis Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus Sanctus, igitur diligunt se Spiritu Sancto, est peccatum secundum accidens. — Praeterea, amor uno modo dicit essentiam, alio modo dicit proprietatem: amor enim, prout est absolute voluntas boni, dicit essentiam et est essentiale; prout autem est voluntas procedens, dicitur per proprietatem et est proprie Spiritus Sanctus. Unde in huiusmodi argumentis Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus Sanctus, sed diligere in divinis idem est quod esse, igitur sunt dilectione quae est Spiritus Sanctus, uno modo est commutatio praedicamenti, scilicet si dilectio in prima dicit dilectionem essentialem, in ultima notionalem; sed si in utraque essentialem, vera est conclusio et concedenda; cum autem dicitur Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus Sanctus, quod dico dilectione potest dicere essentiam vel proprietatem, ut dictum est.

PrevBack to TopNext