I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 4
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 4
DE APPROPRIATIONE VERBORUM APOSTOLI: EX IPSO ETC.
Ad quod sic: a. Augustinus, in libro De Trinitate: "Ex ipso dicit propter Patrem, "per ipsum"dicit propter Filium, "in ipso"propter Spiritum Sanctum; per hoc vero quod non ait ex ipsis et per ipsos et in ipsisnec ait ipsis gloria, sed ipsi, insinuavit hanc Trinitatem unum Deum esse".
Contra: 1. Eadem est omnino causalitas trium personarum respectu creaturae. Si ergo "ex, per, in" dicunt circumstantias causalitatis, convenit aeque tribus personis.
2. Item, ad idem Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto: "Haec tria ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omniaunum esse supra diximus. Cum dixit per ipsum esse omnia, negavit in ipso esse omnia? Eamdem vim habent omnia haec, scilicet "in ipso et cum ipsoet per ipsum", et unum in iis atque consimile omnino, non contrarium intelligitur". Ex iis habetur quod ex eadem intelligentia Scriptura dicit omnia esse "in ipso et per ipsum et ex ipso" vel "cum ipso".
Respondeo: 1-2. Verum est: secundum propriam significationem praepositionum aeque conveniunt tribus, sicut dicit Ambrosius, tamen significatio appropriatur hac ratione: quia ex est nota primi principii, Pater autem est primum principium sine principio, et ideo ex notat Patrem ut proprie est principium; per vero est nota principii quo fit operatio, ut instrumentum agentis, ut artifex operatur per securim vel per dolabram, vel est nota principii quo est operatio tamquam medii inter agentem et actionem, ut artifex operatur per artem vel per sapientiam, et sic notat Filium tamquam principium de principio, per quod omnia facta sunt; in vero notat continentiam: continentia vero omnis bonitatis est quae attribuitur Spiritui Sancto, et sic notat Spiritum Sanctum. Unde sensus est: "ex ipso" Patre creata sunt omnia per summam sapientiam sive per Filium in summa bonitate seu Spiritu Sancto. Et nota quod septem modis in Scripturis ostenditur distinctio personarum: significatione, suppositione, consignificatione, modo loquendi, connotatione, numero verborum et ordine. Signiticatione, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus; suppositione, ut Deus generat Deum ; consignificatione, plurali scilicet, ut "heloim", id est divinae personae; connotatione, ut in iis verbis mittere, mitti, dare, dari ; modo loquendi, ut "Verbo Domini" etc. ; numero verborum, ut "Sanctus, sanctus, sanctus" ; ordine verborum, ut "Benedicat nos Deus, Deus noster".
On this page