I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 2, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 2, C. 2
AD QUID SIT MISSIO VISIBILIS.
Secundo quaeritur ad quid sit missio visibilis. Et cum dictum sit supra quod sicut apparitio est manifestatio divinae essentiae vel personae in aliqua specie visibili, ita missio visibilis est manifestatio missionis invisibilis facta in creatura visibili, quaeritur utrum creatura visibilis sit utilis vel necessaria ad manifestationem missionis invisibilis.
Et videtur quod non: 1. Nam quantumcumque appareat creatura visibilis, non ostenditur per ilLam nisi creatura corporalis, nisi adsit revelatio per quam ducatur intellectus ad cognoscendum aliquid spirituale invisibile per illam significari; sed illa revelatio est cognitio verior et certior quam sit illa quae est a sensu, quae etiam est sufficiens sine omni creatura corporali; si ergo habens cognitionem certam et perfectam non indiget occupari circa cognitionem imperfectam, ergo videtur quod demonstratio illa facta in corporali creatura non sit utilis vel necessaria ad manifestationem rei invisibilis.
2. Item, sicut ostensum est supra, in missione invisibili, cum datur aliquis effectus, appropriatur personae missi, per quem potest cognosci persona missi, et hoc patet per definitionem missionis supra positam ; ergo cum ille effectus spiritualis, secundum quem persona non solum habet cognosci, sed inhabitare, sit magis expressivus personae quae mittitur et etiam ipsius inhabitationis quam creatura aliqua corporalis, videtur quod ultra illum effectum superfluat species corporalis.
3. Item, affectus circa bona visibilia occupatus minus surgit ad invisibilia; ergo et similiter intellectus, ut videtur; ergo si debet ad perceptionem invisibilium elevari, non debet ei fieri ostensio visibilium; quod si fiat, videtur impediri potius quam iuvari.
4. Item,.in missione Spiritus Sancti venit Spiritus Sanctus ad inhabitandum, et hoc non per effectum quemcumque, sed per effectum gratiae gratum facientis; sed iste adventus occultissimus est, Iob 9, 11: "Si venerit ad me, non videbo eum", nec est expediens homini ut ei manifestetur se habere gratiam vel Spiritum Sanctum, sed sicut dicitur, Eccle. 9, 1: "Nemo scit utram amore vel odio dignus sit". Cum ergo apparitio illa, qua dicitur. Spiritus Sanctus mitti visibiliter vel apparere in specie columbae vel alterius creaturae, ordinetur ad ostensionem inhabitationis Spiritus Sancti in homine per aliquem effectum gratiae, et hoc non sit homini viatori utile, non videtur utilis species visibilis creaturae.
5. Item, si manifestatio missionis invisibilis necessaria est, et hoc per speciem creaturae, ergo cum non solum ad Christum vel ad Apostolos missus sit, si ista missio visibilis habet aliquam utilitatem, videtur quod adhuc debeat remanere, cum etiam ad homines mittatur quotidie, sicut dicit Augustinus ; ergo deberet in aliquo signo visibili adhuc manifestari.
6. Item, in Veteri Testamento magis per visibilia erat manuductio ad invisibilia quam in Novo ; sed in Veteri Testamento mittebatur invisibiliter Spiritus Sanctus ad Patres Veteris Testamenti ; ergo illa missio deberet in aliquo signo visibili manifestari vel si tunc non erat necessaria huiusmodi manifestatio, videtur quod nec modo; sed tunc non fuit necessaria, sicut ostensum est prius ; ergo nec modo debet esse.
Contra: a. Cognitio nostra incipit a sensu ; ergo si debeamus elevari ad cognitionem invisibilium, necessaria videtur et utilis aliqua excitatio in sensu per aliquod sensibile signum; unde "fides" dicitur esse "ex auditu", non tantum interiori, sed etiam exteriori; ad cognoscendum ergo missionem invisibilem non est superflua species corporalis.
b. Item, familiarius oftert suam praesentiam qui se offert secundum sensum et intellectum quam qui secundum alterum; sed in missione invisibili est solum ostensio facta intellectui et non sensui; ergo cum in missione visibili sit effectus obiectus visui et non tantum intellectui, non videtur esse Superflua.
c. Item, in missione invisibili Spiritus Sancti non tantum datur donum gratiae creatum, sed etiam donum increatum: unde et datur gratia et ipsa persona Spiritus Sancti; sed per signa sensibilia exteriora ostenditur donum creatum, quod est gratia, ut patet in sacramentis; ergo in signis sensibilibus debet etiam ostendi persona Spiritus Sancti; ergo ad ostensionem missionis invisibilis utilis est species corporalis.
d. Item, signa sensibilia sunt utilia ad ostensionem potentiae et virtutis divinae, ut patet in miraculis; ergo signa sensibilia erunt utilia ad ostensionem praesentiae divinae; sed familiarissime est praesens Spiritus Sanctus ubi inhabitat per gratiam; ergo illa inhabitatio debet ostendi per signa sensibilia; non ergo superfluit missio visibilis.
Solutio: Ad hoc dicendum quod missio visibilis, ut dictum est, est ad demonstrationem personae ut inhabitantis per gratiam; sed non est ad demonstrationem cuiuscumque inhabitationis, sed illius inhabitationis quae est per plenitudinem gratiae in alios rendundantis, qualis fuit in Christo et aliquo modo in Apostolis, sicut iam videbitur. Item, non quibuscumque fienda erat manifestatio, sed sensibilibus sive rudibus nondum adhuc per doctrinam et miracula provectis. Nam quidam quaerunt signa, ut sensibiles quibus primo innotescit fides; quidam vero intelligentiam, sicut illi qui iam confirmati sunt per doctrinam et miracula: quaerentes signa per haec manuducuntur ad intelligibilia et propter tales est utilis missio visibilis; missio ergo visibilis est ad manifestationem plenitudinis redundantis, et hoc personis manuducendis per sensum;
Notandum autem quod in Christo fuit influentia plenitudinis dupliciter, scilicet per modum causae et per modum doctrinae: per modum causae efficientis quoad divinam naturam et per modum causae meritoriae quantum ad humanam, et iis duobus modis est influentia gratiae in sacramentis per quae regenerantur homines, ut in Baptismo et Confirmatione et aliis. Influentia per modum doctrinae fuit in praedicatione eius in qua accepimus de plenitudine eius veritatem, quia fuit "plenas gratiae et veritatis", Ioan. 1, 14; plenitudo ergo gratiae fuit redundans in sacramentis, plenitudo veritatis in verbo praedicationis, quia "gratia et veritas per Iesum Christum facta est". Adveniente ergo plenitudine temporis, revelanda erat plenitudo inhabitationis quando illa plenitudo redundare coepit, et hoc sensibilibus et nondum adhuc in fide provectis. Hoc autem fuit quando Christus baptizatus fuit et praedicare coepit: tunc enim redundare coepit plenitudo gratiae ipsius per modum influentiae, quia data est tunc vis regenerativa aquae Baptismi, et plenitudo veritatis eius per modum doctrinae, quia tunc praedicare coepit et veritatem fidei influere, et ideo quia plenitudo eius coepit influere in alios, debuit per signa sensibilia manifestari, ut doctrinae eius citius crederetur. In Apostolis autem fuit plenitudo gratiae descendens a plenitudine Christi et etiam quodam modo plenitudo influentiae, scilicet per modum doctrinae et per modum ministerii. Nam de plenitudine veritatis Christi accepimus ex doctrina Apostolorum, de plenitudine gratiae per ministerium ipsorum in dispensatione sacramentorum. Et ideo quando Apostolis data est auctoritas docendi et baptizandi, "Matth." ultimo, 19: Ite, "docete omnes gentes, baptizantes eos" etc., datus est eis visibiliter Spiritus Sanctus primo in flatu, quando dictum est: "Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis" etc., ad ostendendam inhabitationem Spiritus Sancti quantum ad effectum gratiae redundantis per modum ministerii; deinde in linguis igneis ad ostendendam inhabitationem Spiritus Sancti quantum ad effectum plenitudinis veritatis redundantis in alios per modum doctrinae; nam sicut dicitur, Ioan. 16, 13: "Cum venerit Spiritus veritatis, illedocebit vos omnem veritatem" ; et ista redundantia etiam apparebat in dono linguarum. Sic ergo patet qualiter et quo tempore manifestanda erat inhabitatio Spiritus Sancti in missione visibili tam in capite quam in membris, ut primo manifestaretur in illo de cuius plenitudine accepimus, eo tempore quo coepit illa plenitudo redundare et deinde in illis quorum ministerio de plenitudine eius accepimus, eo tempore quo per ipsos dispensanda erat, et hoc fuit post resurrectionem et ascensionem.
Per praedicta patet quare non fuit missio visibilis tempore legis scriptae, quia non erat inhabitatio in plenitudine in alios redundante, quousque venit plenitudo temporis, quando apparuit ille qui erat "plenus gratiae et veritatis, de cuius plenitudine omnes accepimus". Similiter patet quare non modo datur sive mittitur visibiliter, quia iam manuducti sumus ad fidem, sicut non ita frequenter fiunt miracula sicut fiebant antequam fides esset declarata et praedicata. Patet etiam ad quid sit utilis missio visibilis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod necessaria est aliqua revelatio et illa sufficit ad manifestationem inhabitationis: dicendum quod verum est, nec tamen superfluit apparitio, quia excitat intellectum ad inquisitionem et sic excitando praeparat ad revelationem, sicut est in fide. Licet enim gratia interius illuminans intellectum requiratur et illa possit sufficere, tamen excitatur intellectus in praedicatione et miraculorum operatione et maxime in sensibilibus, nec illa propter hoc superfluunt.
2. Ad aliud quod obicitur quod magis declaratur missio invisibilis per effectum spiritualem quam per signum sensibile: dicendum quod verum est, quando percipitur illud signum invisibile sive effectus, sed non semper percipit homo se habere illum effectum, et si aliquando percipiat, non tamen alii percipiunt, propter quos principaliter est missio visibilis sive apparitio, ut acquiescant doctrinae et subiciant se ministerio eorum ad quos mittitur visibiliter Spiritus Sanctus.
3. Ad illud quod obicitur quod visibilia impediunt intellectum sicut affectum, dicendum quod visibilia possunt dupliciter considerari: vel ut res absolute vel ut signa ducentia in aliud. Primo modo si considerentur et amentur, retardant intellectum et affectum; secundo modo iuvant, et sic est in apparitione sive missione visibili, quia ibi consideratur creatura ut signum faciens aliud in intellectum venire.
4. Ad aliud dicendum quod adventus Spiritus Sancti in hominem est occultus nec expedit ut omnibus manifestetur, ne forte sumatur occasio praesumptionis vel elationis, illis tamen qui ita sunt confirmati per gratiam ut non possint per haec moveri ad elationem, sed potius ad devotionem et amorem, expedit revelatio sive notitia istius adventus, sicut fuit Christus qui non poterat peccare, et Apostoli qui fuerunt confirmati in adventu Spiritus Sancti et etiam de quibus noverat Dominus quod inde non superbirent, sed potius ex ista manifestatione tam ipsi quam alii per ipsos proficerent, qui scilicet per ipsos credituri erant.