Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 2, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 2, C. 3

CUIUS SIT MISSIO VISIBILIS.

Tertio quaeritur cui conveniat missio visibilis, utrum scilicet Patri vel tantum Filio et Spiritui Sancto ; et cum disputatum sit supra utrum missio conveniat Patri et missio visibilis addat ad missionem invisibilem manifestationem in aliqua specie corporali, utrum apparitio in aliqua specie sensibili sive corporali conveniat Patri.

Quod autem Pater apparuerit in aliqua specie corporali, ostenditur. a. Dicit enim Augustinus, II De Trinitate: "Temerarium est dicere Deum Patrem nunquam Patribus aut Prophetis per aliquas visibiles formas apparuisse".

b. Item, in eodem: "Nemo sani capitis affirmare debet nunquam personam Patris per aliquam speciem corporalem vigilantium oculis demonstratam".

c. Item, in eodem: "Natura vel substantia vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est id ipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest; per subiectam vero creaturam non solum Filium velSpiritum Sanctum, sed etiam Patrem corporali specie sive similitudine mortalibus sensibus significationem suidare potuisse, credendum est".

d. Item, sicut necessaria est ad salutem fides de Filio et Spiritu Sancto, ita et de Patre; sed apparitio ordinatur ad manifestationem personae et illa manifestatio ad fidem; ergo sicut Filius apparuit vel Spiritus Sanctus, ita debuit et Pater apparere.

e. Item, non solum Filius vel Spiritus Sanctus veniunt ad inhabitandam creaturam, sed etiam Pater; unde, Ioan. 14, 23: "Ad eum veniemus ei mansionem apud eum faciemus" ; ergo sicut Filii praesentia manifestata est in carne et praesentia Spiritus Sancti in columba et igne, ita et praesentia Patris debuit manifestari in aliqua specie corporali; ergo et apparere.

Contra: 1. Augustinus, IV De Trinitate, et habetur in I libro Sententiarum, 15 dist., cap. ultimo: "Non ideo Pater dicitur misisse Filium vel Spiritum Sanctum quod ille esset maior et illi minores, sed maxime propter auctoritatem principii commendandam, et quia in visibili creatura non sicut illi apparuit". Ergo Pater non apparuit in aliqua visibili creatura sicut Filius vel Spiritus Sanctus.

2. Item, Matth. 11, 27: "Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluerit Filius revelare" ; et dicitur ibi in Glossa quod "Pater Verbo suo se declarat" ; ergo manifestatur Pater in manifestatione Filii, secundum illud "Ioan." 14, 9: "Qui videt me, videt et Patrem". Si ergo apparitio ordinatur ad manifestationem personae et sufficienter manifestatur Pater in manifestatione Filii, ad manifestationem Patris sufficit apparitio Filii; ergo superflua esset apparitio Patris; ergo non fuit necesse vel conveniens ut Pater appareret in aliqua visibili specie.

3. Item, veritas magis manifestata est in Novo quam in Veteri Testamento ; sed in nulla visibili Specie legitur Pater apparuisse in Novo Testamento ; ergo multo fortius nec debuit apparere in Veteri.

4. Si dicatur quod persona Patris manifestata est in aliquo signo sensibili, sicut in voce, cum dictum est: "Hic est Filius meus" etc. — hoc non videtur solvere, quia principaliter quaeritur de manifestatione quae fuit in aliqua visibili specie. Nam illud quod manifestatur per vocem non videtur proprie dici apparere, sed solum illud quod oculis apparet in aliqua corporali specie.

5. Item, apparitiones quae fuerunt in Veteri Testamento non fuerunt solum in voce; unde ex textu Sacrae Scripturae ostendit Augustinus quod "non solum in voce ostendit se Dominus Adae, sed etiam in aliqua corporali specie, quando dixit ei: "Adam, ubi es?"; et hocostenditur per hoc quod dicitur ibi: "Dum deambularet Dominus in paradiso"" etc.; ergo si solum apparuit Pater in voce in Novo Testamento, in Veteri Testamento non solum in voce, sed etiam in aliqua visibili specie, in qua et loquebatur Patribus; ergo perfectiores, ut videtur, erant apparitiones in Veteri Testamento quam in Novo.

6. Item, si non apparuit Pater in Novo Testamento nisi in voce et non in aliqua visibili specie, quaeritur unde hoc, cum Filius et Spiritus Sanctus apparuerint in visibili specie et etiam cum Pater in Veteri Testamento apparuerit in visibili specie, sicut dicunt auctoritates supra positae.

7. Item, si Pater apparuerit quando auditus est in voce, quaeritur de numero apparitionum. Nam primo audita est vox Patris in baptismo Filii, Matth. 3, 17; secundo, in transfiguratione, Matth. 17, 5; tertio, imminente passione, quando dictum est, Ioan. 12, 28: "Et clarificavi et iterum clarificabo". Quaeritur ergo quare totiens demonstratus est Pater in voce.

8. Item, quando vox Patris audita est in baptismo et dictum est: "Hic est Filius meus" etc., additum non est: "Ipsum audite" ; in transfiguratione autem, ubi verba eadem replicantur, dictum est: "Ipsum audite". Quaeritur unde est hoc.

9. Item, cum tam Filius quam Spiritus Sanctus apparuerint post resurrectionem, quaeritur quare Pater nec in voce nec alio modo apparuit.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod Pater apparuit in Novo et Veteri Testamento in aliqua specie sensibili, sed magis distincte in Novo quam in Veteri Testamento ; unde magis fuerunt expressa signa in Novo quam in Veteri Testamento. In Veteri enim Testamento et in lege naturae fuit ostensio numeri personarum, ut in tribus viris qui apparuerunt Abrahae, Gen. 18, 2; sed non exprimebatur ibi origo vel proprietas personarum, ut in aliquo illorum innotesceret quae esset persona Patris vel Filii vel Spiritus Sancti; similiter nec in aliis apparitionibus ostendebatur quae esset illa persona quae apparebat; unde indistincte et quasi confuse apparebant personae. Sed in lege scripta magis distincte apparebant, quia non solum ostendebatur numerus personarum, sed origo, scilicet quod una ab alia, ut in visione Danielis, in qua apparuit "Filius hominis" et etiam "antiquus dierum", a quo ille accipiebat regnum, Dan. 7, 14: in quo, sicut dicit Augustinus, intelligitur ordo unius personae ad aliam, ut Pater dans et Filius accipiens regnum ; unde intelligebatur unus habere auctoritatem respectu alterius, et ita quidam ordo insinuabatur, sed non ostendebatur Pater sub illa proprietate qua est Pater. In Novo autem Testamento non solum manifestatus est numerus sive distinctio personarum in apparitione Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed etiam origo et proprietas Patris et Filii, iis verbis: Hic est Filius meus dilectus etc. Nec in aliquo signo visibili potuit ita manifestari persona Patris sub proprietate qua est Pater sicut in voce sive in sono audibili: magis enim exprimunt verba quam facta. Et hoc patet in sacramento Confessionis; prius enim fuit expressio peccatorum per signa sensibilia, ut per oblationes et sacrificia; nam pro tali peccato instituebatur talis oblatio, sicut patet in Levitico. Sed quia ista signa visibilia aliquantulum erant confusa, ideo sacramenta successerunt expressiora tempore gratiae revelatae et fit Confessio per verba quae sunt magis expressiva quam signa visibilia et in omnibus etiam sacramentis constituta est forma in verbis. Similiter adveniente tempore gratiae, revelante persona Patris, quae prius ostensa erat per signa visibilia quasi confuse et indistincte, postea distincte et sub sua proprietate expressa est per verba quae sunt signa magis expressa ad ostendendum quoniam Christus est Filius Dei, et ideo Christus non tantum habuit testimonium humanum, ut testimonium Ioannis, sed etiam testimonium divinum, et hoc in verbo, ut testimonium Patris, et in facto, ut testimonium Spiritus Sancti descendentis et manentis super eum in specie columbae. Ex hoc patet quod Pater apparuit in voce, tamquam scilicet in signo magis expressivo personae suae et personae Filii.

[Ad—obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur per auctoritatem Augustini: dicendum quod non negat Augustinus Patrem apparuisse, sed apparuisse sicut illi in visibili specie et loquitur de apparitionibus quae fuerunt in Novo Testamento, sicut patet ex auctoritate. Vult enim ostendere quod Filius non dicitur minor, quia missus et Pater mittens: unde loquitur de illis apparitionibus quae dicuntur fuisse in Novo Testamento, quia illae solae dicuntur missiones, et vult dicere quod Filius et Spiritus Sanctus alio modo apparuerunt, quia ut missi, Pater autem non apparuit sicut missus. Praeterea, licet Pater apparuerit in Veteri Testamento in visibili specie, sicut dicit auctoritas Augustini supra posita, non tamen in Novo Testamento apparuit in specie visibili, sed solum audibili, et ideo dicit Augustinus quod non apparuit in aliqua specie visibili sicut illi; cuius ratio dicta est et postea magis manifestabitur quare magis Pater apparuit in tali specie quam aliae personae.

2. Ad aliud quod obicitur quod sufficienter manifestatur Pater habita cognitione de Filio: dicendum quod verum est, sed non habetur manifesta cognitio de Filio quoniam Filius in ostensione speciei visibilis, sed habetur in expressione vocis. Unde fuit ibi expressio in voce, non tantum humana, quae erat in testimonio Ioannis, sed etiam divina, quae habebatur ut non solum ex testimonio proprio, sed etiam alterius personae, scilicet Patris, cuius est Filius; unde in Psalmo: "Dominus dixit ad me: Filius meus es tu" etc.

3. Ad aliud dicendum quod licet Pater non apparuerit in aliqua visibili specie in Novo Testamento, non tamen oportet quin apparuerit in Veteri, quia in signo magis expressivo proprietatis Patris et Filii apparuit in Novo, in Veteri autem in signo indistincte et quasi confuse exprimente personam Patris et Filii. Et hoc congruebat illi tempori, quia nondum adhuc plene manifestanda erat notitia veritatis, sed adveniente plenitudine temporis revelata fuit, et cucurrerunt signa secundum quod currebant tempora.

4. Ad illud quod obicitur quod manifestatio per vocem non dicitur apparitio, sed solum illud quod ostenditur oculis corporeis: dicendum quod falsum est. Nam apparitio aliquando dicitur manifestatio facta in aliquo effectu intelligibili oblato intellectui, Sap. 1, 2: "Apparet autem iis qui fidem habent in illum" ; aliquando vero dicitur manifestatio in aliqua similitudine corporali oblata imaginationi, et hoc modo dicitur angelus apparuisse in somnis, Matth. 2, 13, et etiam ipse Dominus Danieli, Dan. 7, 13: "Aspiciebam in visionenoctis" etc., et Salomoni, III Reg. 3, 5; tertio modo dicitur apparitio manifestatio in aliquo signo sensibili oblato sensui, sive illud signum sit visibile sive audibile: et hoc modo apparuit Pater in Novo Testamento, Matth. 3, 17, et 17, 5, et Ioan. 12, 28; quarto modo dicitur apparitio manifestatio facta in aliqua similitudine corporali sensibili oblata visui: et sic usitatiori modo dicitur apparitio. Ex hoc patet quod non solum manifestatio in signo visibili, sed etiam audibili, dicitur apparitio.

5. Ad illud quod obicitur quod perfectiores fuerunt apparitiones in Veteri Testamento, ubi Pater manifestatus est utroque modo, scilicet in signo audibili, et visibili, quam in Novo, ubi altero tantummodo apparuit: dicendum quod hoc sequeretur si illa signa vel aliquod illorum signorum esset ita expressivum personae Patris, sicut fuit illud in quo manifestatus est in Novo Testamento ; sed in nullo illorum signorum, in quibus Pater apparebat in Veteri Testamento, exprimebatur persona Patris sive proprietas qua Pater est Pater, sicut in voce illa qua dictum est: "Hic est Filius meus" etc., et in illa qua dictum est: "Et clarificavi et iterum clarificabo". Nam praemissum erat: "Pater, clarifica Filiam tuum" etc., Ioan. 12, 28. Unde non sequitur si in utroque signo, scilicet visibili et audibili, apparuit, quod propter hoc perfectior esset apparitio, quia nulla illarum fuit ita expressiva sicut ista.

6. Ad illud quod quaeritur quare Pater non apparuit in aliqua visibili specie sicut in Veteri Testamento, patet responsio ex praedictis: quia in nulla visibili specie posset exprimi proprietas, qua Pater est Pater vel qua Filius est Filius, sicut in voce.

Si autem quaeratur quare similiter non apparuit Spiritus Sanctus in aliqua voce sive signo audibili vel etiam Filius: dicendum quod congruitas fuit ut sicut erat distinctio in personis, ita esset distinctio in signis exprimentibus personas. Unde Filius apparuit in rationali creatura sibi unita in unitate personae, Spiritus Sanctus in irrationali creatura visibili, non unita in unitate personae; Pater vero in voce tamquam signo distincto ab utroque; similiter in transfiguratione Pater in voce, Filius in propria specie, scilicet in humanitate, Spiritus Sanctus in nube. Sed quando Spiritus Sanctus solus apparuit, tunc apparuit utroque modo, scilicet in sono tamquam in signo audibili et in linguis igneis tamquam in signo visibili; non autem congruebat ut Filius appareret nisi in creatura assumpta, hoc est in humana natura. Praeterea, dabatur in voce Patris testimonium Filio; unde tam Pater quam Spiritus Sanctus apparuerunt ad testimonium ferendum Filio incarnato. Unde de testimonio Patris dicitur, I Ioan. 5, 9: "Hoc est testimonium Dei, quod maius, quia testificatus est nobis de Filio suo" etc.; de testimonio Spiritus Sancti dicitur ibidem: "Spiritusest qui testificaturquoniam Iesus est veritas". Unde testimonium Patris fuit in signo maxime expressivo personae Filii, scilicet in voce; sed ne crederetur quod vox illa dirigeretur ad Ioannem vel ad aliam personam, apparuit Spiritus Sanctus in specie visibili super Christum, ut insinuaretur quod ad Christum dirigebatur vox illa. Unde Ioan. 1, 33: "Super quem videris Spiritum descendentem" etc. Praeterea, Spiritus Sancti proprietas est procedere per modum spirationis et per modum nexus sive amoris, qui "est copula amantis et amati", et ista proprietas potest exprimi in signo visibili; unde Ioan. 20, 22, ostensa est proprietas qua procedit per modum spirationis, quando insufflavit eis, dicens: "Accipite Spiritum Sanctum" etc., deinde proprietas qua procedit per modum amoris, quo Pater et Filius diligunt se et nos, quando descendit in specie ignis super Apostolos, Act. 2, 3. Sed proprietas generationis non ita poterat exprimi in specie visibili, sed solum in signo audibili, per quod signum non solum manifestabatur persona Patris, sed etiam Filii sub proprietate filiationis.

7. Ad, aliud dicendum quod persona Patris apparuit ad perhibendum testimonium de Filio incarnato ut crederetur illius praedicationi, et ideo apparuit in principio praedicationis, quando scilicet debuit praedicare, Matth. 3, 17 et Marc. 1, 11 et Luc. 3, 22; deinde vero in progressu praedicationis, scilicet in transfiguratione, Matth. 17, 5 et Marc. 9, 6 et Luc. 9, 35; tertio vero in fine suae praedicationis, instante hora passionis, Ioan. 12, 28. — Praeterea, duo quae praedicata sunt a Christo erant valde difficilia ad credendum, scilicet fides incarnationis et fides resurrectionis: nam fides passionis poterat de facili persuaderi, quia ille, qui debebat pati, erat in carne passibili et mortali. Ideo ergo postquam praedicaverat Ioannes fidem incarnationis, approbata est eius praedicatio per testimonium Patris in voce illa: "Hic est Filius meus dilectus". Deinde vero praedicata est fides resurrectionis primo coram discipulis secreto, deinde coram turbis, Ioan. 12, 28, quando petiit Christus clarificationem sui. Et quia etiam in cordibus discipulorum non poterat cadere fides resurrectionis, immo non intelligebant quod Christus dixerat eis pluries quod Filius hominis, postquam occisus fuisset, tertia die resurgeret, ideo ostendit aliquibus discipulis claritatem resurrectionis: et tunc adfuit vox Patris perhibens testimonium Filio, ut crederetur quantum ad articulum resurrectionis; unde tunc additum est: "Ipsum audite". Deinde vero coram turbis et discipulis omnibus, quando dictum est: "Et clarificavi et iterum clarificabo". Et ideo dicitur Pater apparuisse in voce, primo ad adstruendam fidem incarnationis sive divinitatis apparentis in carne, praedicatam a Ioanne, deinde ad adstruendam fidem resurrectionis praedicatam a Christo, primo coram discipulis paucis, deinde coram omnibus discipulis et turbis.

8. Ad aliud dicendum quod Christus, quando baptizatus fuit, nondum habebat discipulos sive auditores praedicationis suae nec manifestatus erat per miracula: unde non erant qui discrederent ei; sed in progressu suae praedicationis, assumptis iam discipulis et instructis in fide divinitatis quam confessus est Petrus et in eo alii discipuli, Matth. 16, 16, instruxit eos de fide passionis et resurrectionis; et quia quantum ad illam fuerunt discipuli increduli nec intelligebant mysterium glorificationis Christi post passionem, ideo testimonio resurrectionis, quando debebat iterum Christus replicare coram turbis, additum est: "Ipsum audite", quia per praedicationem Ioannis et testimonium Patris instructi erant de incarnatione; in principio autem adhuc nullus inceperat discredere ei sive praedicationi eius, quia nondum praedicaverat. — Alio modo potest dici quod praedicante Ioanne Christus non praedicavit nec operatus est miracula nisi occulte, quia nolebat Dominus ut praedicante Ioanne alii, qui audiebant Ioannem, adhaererent Christo: praedicatio enim Ioannis suo tempore debuit currere, sed postquam missus est Ioannes in carcerem, tunc coepit Christus praedicare publice, sicut habetur Marc. 1, 14. Ideo in primo testimonio Patris non est dictum: "Ipsum audite", quia noluit praedicationem Ioannis adhuc cessare, sed solum post praedicationem eius et missionem eius in carcerem voluit illos Christo adhaerere, et ideo tunc dictum est: "Ipsum audite", scilicet in transfiguratione. Tamen addit Ecclesia illud quod non addunt Evangelistae; unde in quadam antiphona, quae cantatur in octavis Epiphaniae, additur: "Ipsum audite".

9. Ad aliud dicendum quod apparitio Patris in voce fuit ad perhibendum testimonium de Filio et quantum ad eius incarnationem et quantum ad eius resurrectionem futuram; apparitio autem Filii post resurrectionem fuit ad ostendendam resurrectionem iam factam et ad hoc maxime necessaria fuit ostensio praesentiae Filii ut ostenderetur quod ille idem, qui passus fuerat, vivebat post mortem. Unde addebat ad ostensionem factam in

transfiguratione, quia illa ostendebat gloriam Christi futuram post mortem, apparitio post resurrectionem ostendebat ipsam resurrectionem iam factam. Unde ad adstruendam resurrectionem iam factam nullum erat ita certum testimonium sicut de visu, et ideo non necessarium fuit Patris testimonium, ubi evidens erat signum. Apparitio autem Spiritus Sancti non solum erat ad testimonium Christi, sed etiam illorum per quos Christus debebat innotescere. Unde sicut apparuit super Christum, quando debuit baptizari et praedicare ad ostendendam redundantiam plenitudinis gratiae per modum causae, et plenitudinis veritatis per modum doctrinae, ita apparuit super Apostolos eo tempore quo ista plenitudo coepit redundare per modum doctrinae et per modum ministerii Apostolorum. Et ideo ut testibus Christi crederetur, necessaria fuit apparitio Spiritus Sancti ut inhabitantis per redundantiam plenitudinis descendentis a Christo. Sed testimonium Patris, quod ordinabatur ad ostendendam praesentiam Filii sui in carne, cessavit postquam mortuus est, quia ad adstruendam mortem eius non erat necessarium testimonium, quia visu poterat fides haberi; nec etiam ad faciendam fidem de resurrectione, quia ad hoc sufficiebat apparitio Filii in eadem carne, per quam sufficienter poterat certificari.

PrevBack to TopNext