I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 3, M. 2, c. 4
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 3, M. 2, C. 4
PER QUOS ADMINISTRATA SIT MISSIO VISIBILIS.
Quarto quaeritur per quos administrata sit missio visibilis, utrum illae species sive voces, in quibus apparuit Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus, administratae sint per angelos, ita ut angeli formarent species illas et voces, vel personae visibiliter apparentes assumerent illas species in quibus visibiliter apparebant et formarent eas.
Quod autem huiusmodi ostensiones per angelos administratae sint a. videtur Augustinus ostendere multis auctoritatibus et rationibus, in libro De Trinitate. Unde dicit, in III libro De Trinitate "Omnia, quaePatribus visa sunt, cum Deus illis secundumsuam dispensationem temporibus congruam praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est; etsi nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen facta esse non ex nostro sensu dicimus, ne cuiquam plus videamur "sapere quam oportet sapere": extant enim auctoritates Scripturarum, ex quibus mens nostra deviare non debet".
b. Item, in eodem, scilicet in fine tertii: "Antiquis Patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus illis apparere dicebatur, voces illae ac species per angelos factae sunt".
c. Si dicatur quod illae species, in quibus apparuit Dominus in Veteri Testamento, per angelos administratae sunt, et de illis loquitur Augustinus, sicut patet; sed illae species, in quibus apparuit vel visibiliter missus est Filius in Novo Testamento vel Spiritus Sanctus, non per angelos, sed per ipsum Dominum factae sunt: unde Filius per se, non per angelum assumpsit carnem, in qua visibiliter apparuit, et Spiritus Sanctus columbam, et Pater per se, non per angelum, formavit vocem in qua auditus est; unde et per hoc videtur Augustinus assignare differentiam inter apparitiones Veteris et Novi Testamenti - contra: Augustinus, IV De Trinitate, ultimo capitulo: "Si quaeritur post incarnationem Verbi quomodo facta sit vel vox Patris vel species corporalis, in qua Spiritus Sanctus demonstratus est: per creaturam quidem ista facta non dubito" ; et sequitur paulo post: "Quomodo tamen ista sine rationali vel intellectuali creatura potuerunt fieri, non video". Ergo voces illae, in quibus Pater apparuit in Novo Testamento vel species illae in quibus visibiliter demonstratus est Spiritus Sanctus cum missus est, per angelos administratae sunt.
d. Item, Gregorius, in Moralibus: "Verbis per angelum Dominus loquitur, cum per imaginem nihil ostenditur, sedsupernae verba locutionis audiuntur, sicut dicente Domino: "Pater, clarifica Filium tuum"etc., protinus respondetur: "Et clarificavi"etc." ; et sequitur: "Nimirum de caelestibus loquens, verba sua, quae audiri ab hominibus voluit, rationali administrante creatura formavit". Ergo omnes ostensiones illae, quae factae sunt in Novo Testamento, non solum illae quae in Veteri, administratae sunt per angelos.
e. Item, sicut nobilior est creatura rationalis quam irrationalis, ita nobiliores sunt illae operationes quae habent fieri in creatura rationali quam quae in irrationali; sed operationes interiores, quae sunt in anima, ut revelationes et excitationes et huiusmodi, non semper fiunt immediate a Deo, sed fiunt mediante creatura angelica: unde angelorum officium est purgare, illuminare et perficere ; ergo multo fortius ostensiones exteriores et operationes, quae fiunt in creatura irrationali, non fiebant immediate a Deo, sed dispensabantur per ministerium angelorum; ergo videtur quod voces et species corporales, in quibus ostensus est Dominus in Novo Testamento, administratae sunt per angelos.
f. Item, ad nobilitatem divinae essentiae pertinet operari per ministerium ea quae possunt fieri per ipsum. Unde etiam, sicut dicit Augustinus, in operibus miraculosis sunt ministri angeli quantum ad ea quae possunt, ut est praeparare materiam et huiusmodi: nam non omnia subiecta sunt potentiae angelicae; unde etiam in opere incarnationis fuerunt angeli nuntii et in operibus iustificationis sunt medii in iis quae possunt, ut est excitare intellectum vel affectum, et etiam in generali resurrectione in collectione pulverum ; ergo et in iis missionibus visibilibus et apparitionibus erunt medii in iis quae possunt per ipsos administrari; sed huiusmodi species vel voces per se possunt formare; ergo videtur quod in formatione earum angeli sint ministri.
Ex iis ergo videtur quod in missione corporali vel etiam apparitionibus sive Novi sive Veteris Testamenti quoad ista exteriora angeli sint ministri.
Contra: 1. Augustinus, III De Trinitate, exponit illud Apostoli ad Hebr.: "Si enim qui dictus per angelos sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia iustam accepit retributionem, quomodo nos effugiemussi tantum neglexerimus salutem?" Dicit enim ibi: "Ut ostenderet de Novo Testamentoid dicere, id est sermone qui non "per angelos", sed per ipsum Dominum "factus est"". Ergo in Novo Testamento loquebatur Dominus per se, non per angelum; ergo et eadem ratione formabat species in quibus apparebat; ergo missio visibilis vel Spiritus Sancti vel Filii non est administrata per angelos.
2. Item, quando introducit Augustinus species et voces in Veteri Testamento formatas per angelos, vult per hoc assignare differentiam inter apparitiones Veteris et Novi Testamenti, sicut patet ibidem, et ad hoc ostendendum adducit auctoritates; ergo si per hoc assignatur differentia, videtur quod ad minus apparitiones, quae fuerunt in Novo Testamento, non sunt administratae per angelos.
3. Item, apparuit visibiliter Filius in carne quando missas est in mundum, et Spiritus Sanctus in columba quando missus est ad Christum; sed carnem, in qua apparuit Filius, non formavit angelus, sed immediate ipse Deus; ergo similiter columbam, in qua apparuit Spiritus Sanctus, non formavit angelus, sed immediate Deus sive Spiritus Sanctus.
4. Item, si illas species et voces formavit et movit angelus et uniebatur illis sicut motor, ergo in illis speciebus non poterat vere dici mitti vel apparere Spiritus Sanctus, sed potius angelus vel ad minus uterque missus est et apparuit in illis speciebus; sed hoc est falsum, immo solus Spiritus Sanctus dicitur apparuisse et missus fuisse; ergo non per angelum fuerunt huiusmodi species formatae vel administratae.
5. Item, quae ratio erat ut in Novo seu in Veteri Testamento apparitiones illae administrarentur per angelos? sive melius erat ut ipse Dominus assumeret creaturam in qua appareret, ut per hoc distingueretur apparitio Domini ab apparitione angeli, quia aliquando apparebat Dominus, aliquando angelus; ergo etc.
[Solutio]: Ad hoc dicunt quidam quod aliter est de apparitionibus Veteris et Novi Testamenti, quia, sicut dictum est, in Veteri Testamento species illae in quibus apparuit Dominus et voces mediantibus angelis sunt formatae et administratae: unde in eadem apparitione in Veteri Testamento aliquando loquitur Scriptura in persona angeli, aliquando in persona Domini, ut in eodem facto modo dicatur angelus loqui, modo Dominus; sed in Novo Testamento species illae, in quibus apparuit Dominus, non per angelum, sed per ipsum Dominum immediate sunt assumptae; unde in illis non dicitur, angelus, sed solus Dominus apparuisse. Et hoc videtur dicere Augustinus, assignans per hoc differentiam inter apparitiones Novi et Veteris Testamenti. Et hanc dicunt esse rationem quare apparitiones Veteris Testamenti non dicuntur missiones, sed solum apparitiones, Novi dicuntur missiones. — Sed contra hoc sunt auctoritates supra positae, quae sunt satis expressae. Propter quod dicendum quod omnes illae apparitiones, excepta illa apparitione qua Filius apparuit in carne, per angelos sunt administratae. Unde species et voces per angelos formatae sunt sive in Novo sive in Veteri Testamente, et concedo auctoritates et rationes quae adducebantur pro illa parte.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium per auctoritatem Augustini, quae dicit quod in Novo Testamento loquebatur Dominus per se, non per angelum: dicendum quod ipse non loquitur de quacumque locutione, sed de illa qua loquebatur Filius apparens in carne, quae non est facta per angelum, sed per ipsum Dominum, de qua ad Hebr. 1, 1: "Novissime diebus istislocutus est nobis in Filio" etc., sicut manifeste patet ex praecedentibus et subsequentibus in originali.
Per hoc patet solutio ad aliud. Nam Augustinus non intendit assignare differentiam inter apparitiones Veteris et Novi Testamenti generaliter, sed inter apparitiones illas quibus apparuit Filius in Veteri Testamento et in Novo. Nam in Veteri species illae formatae sunt per angelos; sed humanitas, assumpta a Filio, non est assumpta vel formata ab angelo, sed formata a Deo et assumpta a Dei Filio; non tamen illud oportet de aliis apparitionibus, in quibus apparuit Pater vel Spiritus Sanctus.
3. Ad illud quod obicitur quod sicut carnem non formavit angelus, in qua visibiliter apparuit Filius quando missus est in mundum, ita nec eolumbam debuit formare in qua apparuit Spiritus Sanctus quando missus est ad Christum: dicendum quod non est simile, quia caro illa fuit assumpta in unitate personae; unde Christus uniebatur illi carni nobilissima unione, nec in illa unione congruebat ut esset principium alia natura quam divina cui uniebatur, sed ab eo meveretur et formaretur cui uniebatur. Angelus etiam in iis quae ordinabantur immediate ad reconciliationem humani generis, non debuit esse medius, sed solum ille cui competebat esse mediator, qui scilicet erat Deus et homo; et ideo in formatione corporis Christi vel in administratione eorum quae in persona Christi agebantur, non debuit angelus esse administrator, sed solus ille qui erat mediator. Illae autem species, in quibus apparuit Pater vel Spiritus Sanctus, non fuerunt unitae ei, ita ut ex illis et Spiritu Sancto fieret unum in persona, nec ordinabantur nisi ad ostendendam praesentiam ipsius Dei, id est Patris vel Spiritus Sancti: unde mediante alia creatura nobiliori potuit movere huiusmodi creaturam sumptam ad ostendendam suam praesentiam; scilicet mediante creatura angelica, et hoc congruebat, sicut videbitur.
4. Ad illud quod obicitur quod potius deberet diei in illa apparitione apparere vel mitti angelus quam Spiritus Sanctus: respondet Augustinus, in III De Trinitate, assignans rationem, quare potius dicatur: "Dixit Dominus ad Moysen quam dixit angelus, cum verba illa formaret angelus, dicens sic: Cum verba iudicis praeco nuntiat, non scribitur in gestis praeco dixit, sed iudex dixit. Sic etiam loquente Prophetasancto, etsi dicamus Propheta dixit, nihil aliud quam Dominum dixisse volumus, et si dicamus Dominus dixit, Prophetamnon subtrahimus, sed quis per eum dixeritadmonemus". Licet ergo esset angelus qui formaret voces illas et species, quia tamen non in persona sua, sed in persona Domini loquebatur, nec praesentiam suam, sed praesentiam Domini demonstrabat, ideo dicitur non angelus, sed Spiritus Sanctus vel Pater loqui vel apparere vel etiam visibiliter mitti, quia omnia haec sunt ad indicandam praesentiam Domini et non angeli.
5. Ad illud quod quaeritur quare Spiritus Sanctus non formavit illam columbam vel Pater vocem immediate: dicendum quod hoc pertinet ad excellentiam divinam et etiam ad excellentiam rationalis creaturae. Ad excellentiam enim divinam pertinet operari per ministrum in iis in quibus potest minister, ad excellentiam etiam ministri pertinet. ministrare Creatori in iis in quibus potest. Unde cum angeli superiorem habeant Deum, inferiores corporales creaturas, pares rationales, competit et sibi et Creatori ut sint medii in administratione creaturarum corporalium et irrationalium. Congruit ergo superiori operari per ministrum, competit etiam ministro habere auctoritatem respectu eorum quae infra ipsum sunt. Unde cum assumitur corporalis creatura irrationalis ad ostendendam praesentiam divinam, competit ut administretur per angelicam, tamquam mediam inter ipsam et suum Creatorem, et ideo huiusmodi missiones visibiles per angelos administrantur; natura autem corporalis in Christo non fuit subiecta alicui creaturae nisi beatae animae suae.