Text List

Q. II, M. III, c. 2.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. 3, C. 2

UTRUM DEUS COGNOSCATUR PER CREATURAM SICUT PER MEDIUM

Consequenter quaeritur de medio cognoscendi per naturam Deum, quod est creatura. Quaeritur ergo utrum Deus cognoscatur per creaturam sicut per medium.

Et videtur quod non: 1. Quia omnis cognitio est per convenientiam; sed non est convenientia creaturae ad Deum, quia non est convenientia nec in genere nec in specie nec in numero; ergo non erit ipsum cognoscere per creaturam.

2. Item, omnis cognitio, quae est fundata super ratiocinationem, est fundata super habitudinem aliquam; sed non est habitudo creaturae ad Deum; ergo non erit cognoscere Deum per creaturam. — Probatio mediae: quia non est aliqua proportio finiti ad infinitum; sed Deus infinitus, creatura finita; ergo non est aliqua communis proportio vel habitudo.

3. Item, Augustinus, in libro De libera arbitrio: "Fortis acies mentis, cum multa etincommutabilia conspexerit, diriget se in summam veritatemqua omnia alia monstrantur, eique inhaerens obliviscitur cetera" ; sed cum intelligit primam veritatem, pervenit ad ipsam; ergo obliviscitur omnia alia; ergo non intelligit ipsam per alia.

4. Item, cum anima nata sit ad intelligendum primam veritatem, non est detectus ex parte eius; sed lux divina semper est ei praesens; ergo semper et sine medio videt ipsam.

5. Item, Matth. 11, 27: "Nemo novit Patrem nisi Filius". Glossa: "Pater declaratur per Verbum". Ergo videmus Deum per Filium, non per creaturas. — Ad idem est illud Sententiarum: "Deus Pater, qui verissime indicare se omnibuscognituris et voluit et potuit, hocad se indicandum genuit, quod est ipse qui genuit". Ergo Filius proprie est ad indicandum Deum.

Contra: a. Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei". Glossa: "Deus, qui invisibilis erat natura, opus suum fecit quod opificem sua visibilitate monstraret". Ergo videmus eum per creaturas.

b. Item, I Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculam in aenigmate".

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod est convenientia secundum univocationem et est convenientia secundum analogiam. Secundum univocationem est convenientia in genere vel in specie vel in numero. Convenientia secundum analogiam: ut substantia et accidens conveniunt in ente, quia dicitur secundum prius et posterius de illis: quia ens substantia est principium accidentis, et ideo per prius dicitur ens de substantia, quae est ens per se; per posterius de accidente, quod est ens in alio. — Dicendum ergo quod non est convenientia Dei et creaturae secundum univocationem, sed per analogiam: ut si dicatur bonum de Deo et de creatura, de Deo dicitur per naturam, de creatura per participationem. Similiter omne bonum de Deo et de creatura dicitur secundum analogiam.

2. Ad secundum dicendum quod est considerare divinam substantiam in se et ut causam. In se considerata est "velut quoddam pelagus substantiae infinitae". Si vero consideretur ut causa, dupliciter consideratur: ut causa efficiens et ut causa finalis, quia est "alpha et omega". Isto secundo modo consideratur in quantum finiens creaturam: a parte ante, in quantum est causa efficiens, et a parte post, ut causa finalis; et sic est accipere aliquam habitudinem finiti ad infinitum, non ut est in se, sed ut est finiens.

3. Ad tertium dicendum quod est dirigere aspectum in ipsam veritatem dupliciter: secundum quod est ipsa vel secundum quod est in creatura. Primo modo non est aspectum figere, sed secundo modo. — Dicendum ergo quod est cognitio in fieri et in facto esse: cognitio de Deo semper est in fieri in vita ista, sed in futuro erit facta. Et hoc modo debet intelligi quod dicit Augustinus, quod "mens obliviscitur cetera". Sicut patet cum aliquis facit rem, habet instrumenta, sed cum facta est, proicit ea. Augustinus: "Indigemus in praesenti dispensationis similitudinibus".

4. Ad quartum dicendum quod defectus est a parte naturae: "Sic enim se habet intellectus noster ad manifestissima naturae sicut oculus noctuae ad solem". Sicut enim visus noster deficit in maxime lucidis et minime, ita intellectus in maxime lucidis, ut in cognitione Trinitatis, propter immensitatem luminis ; similiter deficit in minimis, scilicet in tempore et motu. Deficit ergo in aeternis intellectus noster quasi in maximis, et in minimis, scilicet in tempore et motu. Sicut ergo oculus debilis, non potens solem videre in rota, videt eum in aëre, similiter et nos Deum in creatura.

5. Ad quintum dicendum quod est Deum videre per Verbum et per creaturam, sicut est videre rem per lucem et per speculum: sed per lucem formaliter, per speculum materialiter; similiter est videre Deum per Verbum ut per lucem, sed per creaturas ut per speculum.

PrevBack to TopNext