Q. II, M. III, c. 3
I, Tract. Intro., Q. 2, M. 3, C. 3
DE MEDIO COGNOSCENDI DEUM PER GRATIAM FIDEI.
Consequenter quaeritur de medio cognoscendi Deum per gratiam. Et cum sit cognitio per gratiam fidei, per gratiam donorum intellectus et sapientiae, per gratiam prophetiae, per gratiam raptus, hic tantummodo quaeremus de medio cognoscendi per gratiam fidei, quia sine ista cognitione nulli adulto est salus; alia vero suis locis inquirentur.
1. a. Ad hoc ergo primo introducitur illud quod dicit Augustinus, in libro De videndo Deo: "Inter videre et credere hoc distare dicimus: quia videntur praesentia, creduntur absentia. Praesentia autem in hoc loco intelligimus omniaquae praesto sunt sensibus sive corporis sive animi, unde sumpto vocabulopraesentia nominantur". Ex hoc ergo relinquitur quod cognitio fidei non est visio et quod cognitio absentium est cognitio per fidem.
Contra: 1. I Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem". Ex quo accipitur quod videre est duobus modis: videre per speculum et aenigma, videre per speciem. Cum ergo credere sit videre per speculum et aenigma, credere est videre; nulla ergo est differentia quam ponit Augustinus inter credere et videre.
2. Item, si cognitio absentium est credulitas, ergo, cum imaginatio et memoria sit rerum absentium, cognitio imaginativa et memorativa erit credulitas; imaginari igitur et memorari erit credere: quod patet esse falsum. Relinquitur ergo quod non est propria differentia, "videntur praesentia, creduntur absentia".
Ad quod sic: a. Augustinus, De videndo Deo, assumens illud I Ioan. 3, 2: "Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus": "Scire se dicit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat" ; ergo credere est scire; ergo fides est scientia.
b. Item, Augustinus, in eodem: "Scientia nostra constat ex rebus visis et creditis" ; sed acceptio animae ex rebus creditis est fides; ergo fides est scientia.
Contra: 1. Triplex est acceptio intellectus: opinio, fides, scientia; si ergo opinio nunquam est scientia, ergo nec fides erit scientia.
Respondeo: I. 1. Ad primum dicendum quod videre aliquid dicitur duobus modis: videre in se, videre in alio. Proprie dicitur aliquid videri, cum videtur in se; improprie vero, cum videtur in alio. Secundum hoc dicendum quod credere est videre aliquid in alio, non in se, et ideo improprie. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De videndo Deo: "Si scire non inconvenienterdicimus illud quod certissimum credimus, ita factum est ut etiam recte credita, quamvis absint a nostris sensibus, videre mente dicamus". Tamen proprie, sicut ipse dicit, "creduntur illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum testimonium quod eis perhibetur; videntur autem illa quae praesto sunt animi vel corporis sensibus: unde et praesentia nominantur". Ex quo patet: quod creditur, proprie non videtur in se, sed in suo testimonio; quod vero videtur proprie, cognoscitur in sui praesentia. Unde nota exemplum Augustini: "Hanc lucem corporis sensu et meam voluntatem sensu animi mei video. Si quis vero indicet mihi voluntatem [suam], cuius vox mihi praesens est, tamen quia ipsa voluntas quam indicat latet sensum corporis et animi mei, credo, non video, dummodo recipiam vocem eius pro teste idoneo: quia, si existimarem mentiri, non esset testis idoneus et ideo non crederem".
2. Ad secundum respondet Augustinus, in libro De videnda Deo: "Non, quia dixi quae absunt a sensibus nostris ea credi, sic accipiatur ut inter illa deputentur quae aliquando vidimus", sicut imaginabilia, "et vidisse nos retinemus", ut memorabilia, "certique sumus, quod tunc non praesto sunt, cumrecoluntur a nobis: neque enim inter credita, sed inter visa deputantur". Videre enim est sensu corporis vel intuitu mentis rem comprehendere; credere vero est quod in conspectu mentis vel corporis nunquam adfuisse recolitur.
II. Ad ultimum in quod quaerit utrum fides dicatur scientia, distingue quod scientia dicitur stricte, communiter, communissime. Stricte dicitur scientia cognitio rei per causam, sicut dicit Philosophus: "Scire idem est quod causam rei nosse". — Communiter dicitur scientia visio rei per intellectum, secundum quem modum dicit Augustinus, De videndo Deo: "Quae per corpus videntur, nisi mens adsit quae talia nuntiata susceperit, nulla possunt scientia contineri". — Communissime vero dicitur scientia eo modo quo dicit Augustinus, De videndo Deo: "Scientia nostra constat ex rebus visis et creditis. Sed iis quae vidimus vel videmus nos ipsi testes sumus; iis autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum, quas nec vidisse nos recolimus nec videmus, dantur signa in vocibus vel litteris vel quibuscumque documentis, quibus visis, non visa credantur. Non immerito ergo nos scire dicimus non solum ea quae vidimus vel videmus, verum etiam ea quae idoneis testibus vel testimoniis credimus".
On this page