Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 7
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 7
UTRUM CREARI CONVENIAT UNI REI PRIUS QUAM ALII.
Quod sit ordo, videtur: 1. Ordo enim ostendit sapientiam ; sicut ergo ordo in esse ostendit sapientiam, ita ordo in fieri videtur ostendere.
2. Praeterea, numerantur dies in quibus diversae sunt factae creaturae ; sed dies non est simul cum die; ergo creaturae factae sunt secundum ordinem; erat ergo ordo in creatione.
3. Praeterea, nobilius et minus nobile creata sunt; sed ita est in ordine facturae humanae quod praeponitur in faciendo nobilius minus nobili; multo fortius ergo in sapientia divina praeponitur secundum fieri nobilius minus nobili; ergo in creatione attendebatur ordo.
Contra: a. Perfectio potentiae ostenditur amplius in creando simul quae creanda sunt quam in creando secundum ordinem: signum enim imperfectionis est non simul facere diversa. Cum ergo creatio exeat a potentia perfecta, erit creatio rerum simul, maxime in generibus et speciebus, et ita non erit ordo in fieri quoad opera primae creationis.
b. Item, simul sunt rationes rerum in mente divina ; sed secundum rationes rerum m in mente divina procedunt res in esse per creationem; ad ostendendum ergo assimilationem rerum cum suis rationibus congruit magis simul creari res quam secundum ordinem, et dico ordinem ut una antecedat alteram duratione.
c. Item, quod creatur, de nihilo fit; ergo ex illa parte non sumitur differentia in duratione temporis ut hoc sit prius, illud posterius.
Respondendum est secundum intentionem Augustini, Super Genesim ad litteram, quod res simul creatae sunt, licet sit ordo inter ipsas res creatas secundum minus nobile et magis nobile, et iste est ordo secundum dignitatem. Quem ordinem tangit Damascenus, cum dicit: "Decebatprimum intellectualem substantiam fieri, et ita sensibilem, et tunc ex utroque hominem". Potest tamen hoc intelligi ut sit prioritas temporis secundum intentionem beatorum Gregorii et Hieronymi et aliorum expositorum.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero, quod obicitur in contrarium quod ordo ostendit sapientiam etc. et ita sit ordo in fieri et non tantum in esse: respondendum est quod, quia concurrunt potentia et sapientia et bonitas ad hoc quod fiant res et ad hoc quod sint, in utrisque ostenditur. Potentia enim ostenditur maxime in hoc quod simul fiunt, sapientia vero in hoc quod pulcherrime fiunt et decentissime, bonitas vero in hoc quod optimo modo fiunt. Inesse vero ostenditur potentia in hoc quod tot fiunt; in hoc vero quod inter se ordinem habent, ostenditur sapientia; in hoc autem quod in quadam sufficientia fiunt, ostenditur ipsa bonitas.
2. Ad secundum dicendum quod numeratio dierum attenditur dupliciter: vel secundum differentiam temporis vel secundum differentiam cognitionis quoad ordinem cognitorum. Secundum primum modum diceretur ordo esse secundum tempus in ipso fieri, secundum intentionem B. Gregorii et B. Hieronymi ; secundum alium vero modum diceretur ordo cognitionis in respectu cognitorum. Nec est dicendum quod angeli essent prius creati tempore ante omnem diem, sicut videtur innuere B. Hieronymus dicens: "Sex millia necdum nostri temporis implentur annorum, et quantas aeternitates et quanta fuisse tempora arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni et Dominationes Deo servierunt?" Similiter Hilarius, in libro De Trinitate: "Quid magnum est ut ante terram Deus Dominum nostrum Iesum Christumgenuerit, cum angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior?" Sed hoc videtur Hieronymus dicere recitando aliorum opinionem; Hilarius vero videtur innuere quod non fuit dependentia creationis angelorum a creatione terrae, cum non habeant rationem corporeitatis proprie.