Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 8

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 8

UTRUM CREARI PROCEDAT A CREATORE MINISTERIO CREATURAE.

Octavo quaeritur utrum creatura cooperetur in creatione.

Quod videtur: 1. Quia dispositio materiae cooperatur ad productionem formae; sed creatura operatur [ad] dispositionem materiae; ergo cooperatur ad productionem formae; sed productio formae est creatio; ergo creatura cooperatur ad creationem. Quod videtur ex verbis Augustini dicentis, in libro De Trinitate: "[Deus] exteriores operationes, sive bonorum sive malorum angelorum vel hominum sive quorumcumque animalium secundum imperium suum et a se impartitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum naturae adhibet, [in] qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam". De agricultura vero similitudinem assumens ait: "Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autemincrementum dedit", I Cor. 3, 6. Vult ergo dicere quod natura sive alia creatura cooperatur ad creationem.

Contra: a. Quod creatur, de nihilo fit; ergo non requiritur materiae adaptatio ; cum ergo creatura tantum operetur ad dispositionem materiae, non dicetur cooperari in creatione.

b. Item, creatio est nobilior actio quam sit substantia creaturae; ergo nec ipsa potest per se creare, sicut supra habitum est, nec esse particeps in opere creationis.

c. Item, si cooperaretur, insufficientia videretur ipsius creantis et aequalitas quaedam creaturae ad Creatorem; quorum utrumque cum sit impossibile, non erit creatura per quam a Creatore procedat creatio. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod licet creatura operetur ad dispositionem materiae, non tamen cooperatur in fieri formae, et ita non est concausa qua mediante fit creatio: alia enim penitus est haec operatio et illa. Quid ergo facit creatura? Ministrat scilicet in re minus nobili, excitando Dominum ad productionem rei nobilioris. Et hoc potest ostendi per exemplum Augustini: "Sicut in ipsa vita nostram mentem iustificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem extrinsecus Evangelium et homines possunt, non solum boni per veritatem, sed mali per occasionem, ita creationem rerum visibilium Deus intus operatur, exteriores vero operationes per angelos, bonos velmalos, vel homines fiunt" ; Attendendum autem est quod creari non omnino similiter dicitur hic et cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram". Nam ibi nulla coaptatio materiae praeexistentis requiritur; unde in illa creatione nullum adfuit ministerium, cum et ipsi angeli creati essent, in hac autem praeexigitur ministerium. Et hunc duplicem modum eius quod est creari videtur ponere Augustinus, in libro De Trinitate, cum dicit: "Invisibilium seminum creator ipse est creator omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, exoccultis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tamquam regulissumunt". — Ad auctoritatem Augustini dicendum est quod licet videatur creatura praebere ministerium ut fiat excitatio ad hoc quod Creator creet formam, non tamen dicitur creatura creare vel in illo opere ministrare. Unde Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Non possunt artifices de nihilo aliquid fabricare, quia per corpusoperantur, cum tamen eos numeros etconvenientiam lineamentorum, quam per corpus corpori imprimunt, in animo accipiunt ab illa summa sapientia, quaeipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius ipsiusmundi corpori impressit, quod de nihilo est fabricatum".

PrevBack to TopNext