Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 2, C. 1

UTRUM CREARI SIT IN TEMPORE.

Consequenter quaeritur de conditione pertinente ad ipsum creari sive fieri utrum creari sit in tempore vel non sit in tempore.

Quod non sit in tempore, sic probatur: a. Tempus ipsum coepit esse: nam si nullus esset motus vel spiritualis creaturae vel corporalis, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino; moveri autem creatura non posset, si non esset ; est autem eo quod creatur; ergo tempus est posterius ipso creari; non ergo est in tempore.

b. Item, si creatio esset in tempore, tempus praecederet; sed nihil est prius creatione nisi Deus, qui est aeternus; ergo tempus esset aeternum; sed hoc non est verum: aeternitas enim est prior tempore; ergo creatio non est in tempore.

c. Item, tempus non est in sui initio nec simul cum illo; ergo, cum creatio passive dicta sit cum initio temporis vel ante initium, non erit creatio in tempore.

Contra: 1. Augustinus, Contra Manichaeum: "Cum ipsa creatura, quam fecit Deus, tempora esse coeperunt", et loquitur de factura mundi; ergo tempus est coaevum creaturae vel ipsi creationi passive dictae.

2. Item, ad Rom. ultimo, 25 dicitur: "Secundum revelationem mysteriitemporibus aeternis taciti". Ergo tempora dicuntur aeterna; sed creatio non; ergo tempus est ante creationem vel cum creatione. Et ipsa etiam Glossa dicit: "Aeterna tempora dicit quae praecesserunt mundi exordium". — Item, super illud II Tim. 1,9: "Ante tempora saecularia", Haymo, in originali: " "Tempora saecularia"intelligimus quae ex eo esse coeperunt quo mundus factus est, ad differentiam temporum aeternorum". Sive ergo accipiantur tempora aeterna sive saecularia, erit tempus simul cum creatione vel ante.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod tempus accipitur multipliciter: uno modo pro mensura motus rei supercaelestis; alio vero modo accipitur pro mensura cuiuscumque motus sive rei spiritualis sive corporalisg et secundum neutrum istorum modorum est cum creatione. Alio vero modo sumitur tempus pro mensura mutationis quae subito fit vel exitus creaturae de non-esse in esse, et secundum hoc dicitur esse in creatione passive dicta sive cum creatura: secundum hunc modum principium durationis successivae, quae dicitur tempus, large accipitur sub tempore. Unde aliquando invenitur quod "in principio" temporis "creavit Deus caelum et terram", hoc est in nunc, sicut exponit Augustinus secundum unum modum, in libro suo Contra Manichaeum. Alio vero modo dicitur etiam esse in tempore, sicut habitum est in praedicta auctoritate, cum dicitur: "Cum ipsa creatura, quam fecit Deus, tempora esse coeperunt". Alio vero modo dicitur tempus pro duratione. Et sic secundum unam expositionem idem est dicere tempora aeterna quod durationem aeternam, quemadmodum dicit Haymo ; secundum aliam vero rationem dicuntur tempora aeterna quae semper sunt cum mundo: et secundum hoc dicit Augustinus, Contra Manichaeum: "Ideo dicuntur tempora aeterna, non tamen sic aeterna quomodoDeus est aeternus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum".

[Ad obiecta]: Per hoc patet solutio ad obiecta. Nam secundum quod tempus dicitur mensura motus rei supercaelestis vel etiam motus rei corporalis vel spiritualis, dicitur creatio ante tempus, non in tempore vel cum tempore.

1. Ad hoc vero quod dicit Augustinus, Contra Manichaeum, quod "cum ipsa creatura, quam fecit Deus, tempora esse coeperunt": dicendum quod tempus accipitur ibi pro mensura mutationis, quae subito fit sive exitus rei de non-esse in esse, et secundum istum modum concedendum est quod tempus est cum creatione passive dicta.

2. Ad hoc quod dicitur ad Rom. ultimo, 25: "Tempora aeterna", et etiam Haymo: "Tempora saecularia ad differentiam aeternorum temporum, quae praecesserunt mundi exordium": dicendum quod tempus accipitur ibi generaliter pro duratione, et secundum hoc tempora aeterna diceturi duratio aeternitatis, quae praecessit mundi exordium, ad differentiam temporum saecularium, vel tempora aeterna, quae semper sunt cum mundo, sicut supra dictum est.

PrevBack to TopNext