Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 2, C. 2
QUALITER ACCIPIATUR HOC IPSUM NIHIL
1. "Ex quocumque enim fit aliquid, id est causa eius quod ex illofit; si ergo factum est aliquid ex nihilo, ipsum nihilest causa eius quod ex ipso factum est" ; sed id quod nihil est, nullum habet esse ; quod nullum habet esse, non adiuvat aliud ut perveniat ad esse; ergo, cum dicitur ex nihilo, non notatur causa.
2. Praeterea, "vox omnium est: de nihilo nihil fit; ergo quidquid fit, fit ex aliquo" ; sed quod creatur, ex nihilo fit; ergo nihil creatur.
3. Item, si creari est procedere non ex aliquo, aut hoc est non ex aliquo quod sit alterius substantiae: et secundum hoc diceretur Filius procedere ex nihilo, quia non est alterius substantiae a Patre; aut dicitur procedere non ex aliquo generaliter, scilicet quod nec est eadem substantia nec differens: et secundum hoc, cum malum nec sit eadem substantia nec differens, quod ex malo procedit dicetur creari, quia procedit ex nihilo.
4. Praeterea, dicitur quod homo loquitur de nihilo, cum loquitur de re inutili vel omnino nonente; sed loqui est agere quoddam; non autem dicitur homo creare; ergo non omne procedere ex nihilo est creari, sicut non omne agere de nihilo est creare.
5. Praeterea, quod informe est, quodammodo dicitur nihil: unde materia, cum est informis, dicitur nihil; ergo fieri ex materia secundum illum modum, est fieri ex nihilo; sed hoc non est creari; ergo non omne fieri de nihilo est creari.
6. Praeterea, cum aliquis de nulla re loquitur, dicitur quod de nihilo loquitur ; numquid eodem modo dicetur creari fieri ex nihilo?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod fieri ex nihilo sive de nihilo dicitur multipliciter. Nam de vel ex potest dicere ordinem, non causam, qui tamen ordo non salvatur nisi in altero extremorum: et secundum hunc modum dicitur creari fieri ex nihilo vel de nihilo, quia post omnino non-esse procedit creatura in esse. Et sic dicit Augustinus, in libro De civitate Dei: "Quae facta sunt, mutabilia sunt, quia non de illo, sed de nihilo facta sunt". Si vero dicat causam, secundum illum modum non est creari fieri ex nihilo.
2. Similiter potest solvi secundum: quod enim omnino est non-ens non potest esse materia entis, et ita ex eo non producetur materialiter aliquid; hoc tamen non est contrarium ei quod post non-esse producatur aliquid in esse.
3. Ad tertium dicendum quod Filius non dicitur procedere ex nihilo vel de nihilo, sed de Patre. Unde Hilarius, in XII De Trinitate: "Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo" ; non enim post non esse Filium procedit Filius in esse nec post omnino non-esse. — Item, cum dicitur creari fieri ex nihilo, non intelligitur nihil privative, sicut malum dicitur esse nihil: malum enim nulla substantia est, sicut dicit Augustinus, In Ioannem 1,3: "Sine ipso factum est nihil", "id est peccatum". Cum ergo aliquid dicitur fieri ex malo, id est peccato, privationem habet pro origine; cum autem aliquid dicitur creari ex nihilo, sumitur negative, non causaliter. — Item, fieri ex nihilo potest intelligi quod non fit ex aliqua causa, sicut dicit Anselmus: "Contristatur de nihilo, id est non contristatur ex aliqua causa vel contristatursine causa". Licet de Patre possit dici Pater non fit ex aliquo, non conceditur tamen quod Pater fit de nihilo: in forma enim dicendi datur intelligi quod Pater fiat; quod nullatenus est concedendum. Si vero dicatur fieri de nihilo, hoc est fieri sine causa, cum nihil sine causa fiat, oppositio esset in hoc verbo creari: poneret enim quod fieret et quod non ex aliqua causa fieret. Ista autem duo non sunt opposita: fieri ex aliquo, id est ex aliqua causa, et fieri ex nihilo, prout continetur in ratione eius quod est creari. Unde Anselmus, in Monologion: "Sine omni repugnantia ea, quae sunt a creatriceessentia dici possunt esse facta ex nihilo" eo modo quo dici solet dives fieri ex paupere et sanitatem recepisse quis ex aegritudine, id est qui prius erat pauper, nunc est dives.
4. Ad quartum dicendum est quod, cum dicitur homo loquitur de nihilo, dupliciter intelligitur: vel negative, id est non loquitur de aliqua re, et sic non ponitur hoc verbum fieri, ut ex hoc sequatur quod aliquid fiat; si vero privative vel negative in genere, secundum hoc ponitur loqui. Et licet loqui sit agere, non tamen sic agere de nihilo est creare: nihil enim dicitur inutile vel omnino non-ens, sicut chimera, quod est materia locutionis. Ex nihilo autem, prout ponitur in ratione eius creari, non ponit materiam, et ita differenter accipitur.