Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, Praeambulum

Transeundum est deinceps ad esse creaturae secundum se. Circa quam haec sunt consideranda, scilicet ipsa substantia creati, unitas et multitudo, simplicitas et compositio, mutabilitas vel immutabilitas, coaeternitas vel temporaralitas, localitas, dispositiones ex parte qualitatis et ex parte relationis: praedictae enim sunt quasi ex parte quantitatis. Primo ergo considerandum est de substantia rei creatae, ratione cuius quaeritur: Primo, utrum per se dicatur creatum compositum ex materia et forma, an alterum componentium vel utrumque; secundo, quare sub ratione caeli et terrae potius quam sub aliis rationibus; tertio, cum haec contingat accipi et esse sub ratione universalis vel particularis, utrum secundum utramque rationem sit esse creati vel secundum alteram tantum.

PrevBack to TopNext