Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 1, C. 1
UTRUM PER SE DICATUR CREATUM COMPOSITUM EX MATERIA ET FORMA.
Ad primum sic obicitur: a. Compositum ex materia et forma perfectum est in suo genere; a perfecto autem simpliciter secundum rationem potentiae et sapientiae et bonitatis convenit procedere perfectum secundum primam rationem; sed hoc est compositum, sicut dictum est, creatio autem est prima ratio procedendi in creaturis ; ergo compositum ditetur per se creatum. Nec obviat ratio creati, quae est procedens de non-esse omnino in esse: hoc enim convenit ipsi composito.
b. Item, cum per se ens conveniat iis tribus, proprie et primo convenit composito, materiae vero, quia non est in subiecto, sed est alterius subiectum, formae vero ut qua formaliter res est id quod est ; sed cui convenit proprie et primo esse substantiam de nihilo factam, hoc est creatum per se et primo; ergo compositum dicetur per se et primo creatum.
Contra: 1. Augustinus, in libro De Symbolo: "Materia de nihilo facta est ita ut ordinatissimo Dei munere primo capacitas formarum fieret ac deindepostea formarentur quaecumque formata sunt".
2. Item, quod convenit plus cum principio creante, plus habet similitudinis; sed materies, a qua formatus est mundus, convenit in hoc cum Primo secundum quamdam proportionem ut dicatur origo rerum, quod non est dicere de aliqua forma vel de composito. Unde Augustinus, in libro Confessionum: "Materia, a qua formatus est mundus, origine, non tempore, res ex se factas praecessit". Cum ergo plus habeat similitudinis, magis participabit rationem entis, et ita eius quod creatum est.
3. Quod autem conveniat formae, videtur: Forma enim est quae dat esse materiae et ipsi composito ; quod autem dat esse materiae et ipsi composito, in hoc habet ampliorem similitudinem cum ipso Creatore et fluit de non-esse; ergo habet plus rationem creati.
4. Item, plus convenit cum ipsa forma exemplari; ergo plus habet de ratione exemplati; quare per consequens plus habet de ratione creati.
[Solutio]: Ad hoc respondendum est quod, cum creatum dicat terminum actus qui est creatio - unde creatum est quod est ex iis, scilicet materia et forma, et ipsa materia et ipsa forma - nihilominus tamen propter aliquam similitudinem dicitur compositum primo creatum sive primo habens rationem entis, propter aliam autem dicitur forma, propter aliam autem materia. Propter rationem enim perfecti et eius quod est per se et in se sufficientis convenit ei primo ratio creati; sed propter rationem actus et formae, secundum quorum utrumque habet aliquam similitudinem cum Primo dicetur forma; secundum vero rationem originis et potentiam primam in suo genere habentis dicetur materia.
On this page