Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 4

QUALITER ANGELUS COGNOSCAT HABITUS QUI SUNT IN SE.

Quarto quaeritur quomodo tam bonus angelus quam malus cognoscunt tam naturales habitus quam acquisitos et gratuitos, ut iustitiam naturalem, acquisitam et gratuitam.

Ad quod sic: 1. In omnibus habitibus ita est quod se ipsis cognoscuntur ; cum ergo angelus malus eos non habeat, eos non poterit cognoscere. — Minor patet: non enim angelus malus habet iustitiam; quare nec speciem iustitiae, cum species iustitiae sit idem quod ipsa; et sic de ceteris habitibus gratuitis.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod tam bonus angelus quam malus cognoscit iustitiam naturalem et acquisitam per speciem suam, quae tamen species non est aliud quam ipsa res. Sed tamen, secundum quod vult Augustinus, aliter est de bono angelo quam de malo. Bonus enim ipsam iustitiam cognoscit speculative et practice: unde praesens est in suo intellectu et suo affectu, sed malus speculative tantum iustitiam cognoscit per se ipsam, secundum quod est in intellectu, id est per similitudinem, quae non est aliud quam ipsa res quae est in intellectu tantum; unde bonus quasi simpliciter eam habet, sed malus non habet eam nisi secundum quid. Cognoscit etiam iustitiam non solummodo per speciem, sed etiam per privationem.

Si vero quaeratur unde habet malus angelus speciem iustitiae et ceterorum habituum: dicimus quod species omnium istorum datae sunt ei ab exordio Suae conditionis nec eas amisit per peccatum, quoniam habere speciem rei, quam tamen rem non habet nec habere potest, non est ei nisi poena. De iustitia vero gratum faciente dicimus quod bonus angelus eam cognoscit per se ipsam, sed malus tantum per eius effectum, scilicet per hoc quod videt opera gratuita, quae a se distincta et ab aliis habentur. Subtilius tamen videt et maiori experientia cognoscit res quam homines cognoscant, secundum quod dicit Augustinus, in libro De divinatione daemonum. Unde generaliter dicimus quod gratiam per se ipsam non cognoscit nec per speciem eius, quoniam nec eius intellectus nec eius affectus deiformis est; sed constat quod aliquo modo esset deiformis, si speciem gratiae apud se haberet.

PrevBack to TopNext