Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 3
PENES QUID ACCIPIATUR NUMERUS SENSUUM.
1. Dixerunt enim quidam quod secundum differentiam mediorum. Quod non, videtur: Sunt enim tantum tres differentiae mediorum: caro in tactu et in gustu, vel secundum quosdam, humor salivalis, in aliis vero aer vel aqua. Restat ergo quod non essent secundum hoc nisi tres sensus.
2. Si vero secundum differentias obiectorum, secundum hoc cum plura sint obiecta — non enim omnia quae discernuntur tactu, ad unum commune in genere reducuntur — essent plures sensus.
3. Si vero secundum differentias principiorum vel moventium, sicut dixerunt quidam, ut visus penes naturam lucis, odor penes naturam ignis facientem vaporem, sonus penes naturam aëris, gustus penes naturam aquae, tactus penes naturam terrae: contra hoc est quod aer communis est in visu et auditu et olfactu. Praeterea, aer non est causa effectiva soni, sed materialis, sicut lux effectiva erat sensibilis in visu; humidum autem in gustu non est ab aqua tamquam ab efficiente; in tactu autem accipitur medietas ex omnibus elementis; causa ergo tactus non attenditur tantum secundum terrae naturam, sed secundum complexionem ex omnibus elementis factam. Restat ergo quod non secundum numerum principiorum accipiatur hoc modo numerus quinque sensuum.
4. Videtur tamen Augustinus, Super Genesim ad litteram, isto modo assignare, reducendo ad principia quadam transmutatione, cum dicit: "Inchoat motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit, repressocalore, usque ad eius lucem; in auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat; in olfactu autem transit aerem purum et pervenit ad humidam exhalationem, undecrassior haec aura subsistit; in gustu et hanc transit et pervenit usque ad humorem corpulentiorem, quo etiam penetrato atque traiecto, cumad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit".
[Solutio]: Ad quod potest dici quod, si debeat accipi divisio secundum rationem mediorum, accipitur secundum rationem mediorum corporum inter extrema; extrema autem corpora in compositione corporis animalis sunt ignis et terra, media autem sunt aer et aqua et commixtum. Aer autem triplicem habet dispositionem: ex influentia lucis, ex influentia caloris ignei, quae fit ex vapore, ex ipsa commotione raritatis, quae est propria eius dispositio; aqua vero habet dispositionem unam ex influentia lucis, alteram ex communi dispositione cum aëre, quae est raritas, tertiam ex se; commixtum autem habet unicam. Cum ergo hae non sint nisi quinque, erunt quinque differentiae mediorum sensibilium. Nam ex communi dispositione influente super aerem et aquam est medium in visu; ex dispositione vero influente ex calido igneo medium in olfactu, quae dispositio est aer vaporosus; ex dispositione tertia, quae communis est aeri et aquae, scilicet raritate, est medium in auditu, sicut dicit Philosophus ; ex dispositione vero humoris aquosi est medium in gustu; ex dispositione vero commixtionis omnium, quae est in carne, est medium in tactu. Et per hoc potest patere solutio eius quod obicitur de differentia sensuum accepta secundum media.
Si vero accipiatur divisio secundum differentiam effectivi — sic enim accipit Augustinus ponens differentias lucis aut ignis, ut influant secundum rationem lucis et caloris in se, ut in visu; deinde secundum rationem eius pervenientis calore ignis ad aerem liquidiorem, sicut in auditu; deinde secundum rationem eius pervenientis ad auram flabilem, ut in olfactu; deinde secundum rationem eius pervenientis ad humorem labilem, sicut in gustu; ultimo pervenit ad terrenam gravitatem, et sic est in tactu — sic ergo sicut intra nihil est sine calore sensitivum, sic extra fit dispositio sensibilis ad hoc quod sentiatur.
Secundum autem dispositionem obiectorum potest similiter ratio divisionis accipi. Nam qualitas sensibilis vel est de iis quae conveniunt ad esse, sicut est qualitas elementaris vel quae per se consequitur eam, et secundum hoc est obiectum tactus — tactus enim est elementaris qualitatis vel immediate consequentis — vel est de iis quae consequuntur compositionem ; qualitas vero consequens compositionem relinquitur secundum virtutem dominantis alicuius. Sunt autem contrarietates quatuor, quae requiruntur ad compositionem in corpore elementato, in quibus quatuor qualitas una dicitur dominans: verbi gratia lucidum et opacum dicuntur una contrarietas, in qua dominatur lucidum sive praecellit; altera contrarietas est calidum et frigidum, in qua praecellit calidum; tertia contrarietas est humidum et siccum, in qua praecellit humidum; quarta contrarietas est rarum et densum, in qua praecellit rarum. — Quod autem omnes hae necessariae sint ad compositionem, patet per hoc quod calidum et frigidum, humidum et siccum sunt quae miscentur, rarum autem et densum, sicut dicit Philosophus, disponunt materiam ad hoc, lucidum vero est quod efficit: lux enim mediante calore caelesti efficit mixtionem. Sic ergo haec omnia sunt necessaria ad compositionem elementati. Sunt ergo quatuor qualitates dominantes: nam calidum est dominans respectu frigidi in agendo interius, humidum respectu sicci in recipiendo interius, rarum respectu densi in disponendo materiam, lucidum super opacum in inducendo formam. Cum ergo, sicut dictum est, sit qualitas sensibilis consequens compositionem ratione dominantis, aut consequetur ratione dominantis inducentis formam: et hic est color qui consequitur lucem, est enim extremitas perspicui in corpore terminato ; aut ratione dominantis disponentis principalius formam: et haec qualitas est sonus, qui consequitur rarefactionem aëris vel aquae; aut ratione qualitatis dominantis in actione interius: et haec qualitas est odor, qui consequitur caliditatem facientem vaporem; aut ratione qualitatis dominantis in receptione: et haec est sapor, qui consequitur humiditatem aquosam. Sic ergo patet numerus secundum distinctionem obiectorum.
Addunt etiam aliqui, accipientes ex doctrina Philosophi, distinctionem ex parte modi sentiendi. Aut enim est sentire per approximationem aut secundum distantiam. Si vero secundum approximationem, aut appropiat sensibile corpori potenti sentire contingendo aut profundando. Si contingendo, secundum quod contigua dicuntur quorum termini sunt simul, secundum hoc est sentire in tactu; si profundando, sic est in gustu: gustabile enim pervenit ad concavitatem linguae, in qua profundatur. Si vero fit secundum distantiam, aut est immutatio sensibilis tantum secundum unam partem, et sic est visus: visum enim necesse est esse in directum; aut secundum plures partes, et sic fit odoratus: odoratus enim fit secundum attractionem odoris in naribus ex omni parte interius; aut este secundum omnem partem immutatio, et sic fit auditus: sonus enim est ex motu aëris rarefacti possibilis moveri usque ad auditum.