Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, Praeambulum
Consequenter dicendum est de virtute sensibili interiori ad cognitionem sensibilem pertinente, quae secundum Augustinum ponitur imaginatio: ubi ponuntur quinque differentiae virium cognitivarum, scilicet sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia ; duae autem, scilicet sensus et imaginatio, ad sensitivam partem pertinent. Secundum Ioannem Damascenum videtur quod tres sint, scilicet imaginativa, excogitativa et memorativa. Secundum Avicennam vero ponuntur quinque: sensus communis, phantasia, imaginativa, aestimativa, memorativa.
Potest ergo quaeri primo de comparatione virium, quas ponit Damascenus, respectu imaginationis quam ponit Augustinus, et similiter de comparatione virium, quas ponit Avicenna, respectu utriusque: An omnes contineantur sub imaginatione an quaedam et quaedam non; item, quaeritur utrum omnes vires, quas ponit Damascenus, contineantur sub parte sensitiva an non; deinde, utrum omnes utantur organo et quae sint organa; quarto, quae sit ratio distinctionis virium intrinsecus cognoscentium sensitivarum.