Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
UTRUM OMNES VIRES, QUAS PONIT DAMASCENUS, CONTINEANTUR SUB SENSITIVA.
Primo autem quaerendum utrum omnes vires, quas ponit Damascenus, contineantur sub virtute sensitiva.
Quod videtur a. per hoc quod determinat omnibus organum determinatum in corporis parte, dicens quod "instrumentum huiusest medius ventriculus cerebri etanimalis spiritus qui est in ipso" ; pars autem intellectiva non determinat sibi partem corporis pro organo; ergo non est illa excogitativa, quam ponit Damascenus, intellectiva, sed sensitiva.
b. Praeterea, determinat sibi locum medium inter imaginativam et memorativam, ut imaginativa sit in anteriori parte, memorativa in posteriori parte cerebri, excogitativa in media; cum ergo memoria, sicut ipse dicit, sit "phantasia derelicta ab aliquo actu secundum sensum apparente", pertinebit ad sensitivam interiorem; ergo extrema pertinebunt; quare excogitativa, quae media est inter illas.
c. Item dividit ipse irrationale per hoc quod "suadetur ratione et non suadetur" ; quod autem non suadetur, dividit per nutritivum, augmentativum, generativum et vitale; relinquitur ergo quod illae tres vires, scilicet imaginativa, excogitativa, memorativa, pertinent ad irrationale quod "suadetur ratione": nam non videtur pertinere ad rationale, cum dividat rationale per "interius dispositum sermonem etprolatum" ; si vero pertinet ad irrationale quod "suadetur ratione", pertinet ad sensitivam; erit ergo excogitativa sub sensitiva interiori.
Contra: 1. Dicit "quod excogitativae sunt iudiciaet compositiones et incessiones" ; sed haec pertinent ad rationalem partem, scilicet iudicare et componere et dividere; ergo non est partis sensitivae.
2. Praeterea, dicit Avicenna, qui explanat amplius, quod haec est compenens et dividens secundum imperium rationis, et dicitur cogitativa. Ex quo videtur quod pertineat ad partem rationalem, cum cogitare sit actus rationis.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod, secundum quod dicit Avicenna, haec vis duo sortitur vocabula, ut dicatur quandoque imaginativa, quandoque cogitativa. In hoc autem est differentia quod, cum imperaverit aestimativa animalis, tunc dicitur imaginativa; si vero virtus rationalis imperaverit ei et reduxerit eam ad id quod ei prodest, dicitur cogitativa. Sive ergo imperet aestimativa sive rationalis, semper est computata in parte sensitiva, sicut ipse dicit.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum in contrarium dicendum quod iudicia et compositiones, quae fiunt in ea, possunt fieri imperio rationis, sicut habetur ab Avicenna. Dicit enim quod habet potestatem componendi et dividendi formas relictas in sensu et retentas, et ita quoad vim in qua fiunt, dicentur partis sensitivae, quoad imperativam partis rationalis. Et quod duplex sit genus compositionis in parte sensibili et in parte intelligibili, patet per hoc quod distinguit Ioannes Damascenus, dicens quod "excogitativaesunt iudicia et compositiones" etc., "proprie vero intelligentiae intelligibilium et virtutes et doctrinae et artium rationes".
2. Ad secundum dicendum quod, licet fiat secundum imperium rationis, non tamen in parte intellectiva, sed in parte sensitiva, quae suadetur ratione; et licet cogitare, secundum appropriationem dictum, sit partis rationalis, nihilominus per extensionem illius partis quae rationi copulatur: unde cellula media dicitur logistica, id est rationalis, in qua operatur illa excogitativa.