Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

AN OMNES ISTAE DIFFERENTIAE VIRIUM CONTINEANTUR SUB IMAGINATIONE.

Deinde quaeritur utrum omnes differentiae divisionis, factae secundum Avicennam et secundum Damascenum, contineantur sub imaginatione, quam ponit Augustinus, in libro De anima et spiritu.

Quod non videtur: 1. Imaginatio enim sive imaginativa est una de illis; si ergo illa dividit contra sensum communem et excogitativam et ita de aliis, non erit imaginatio communis ad illas.

2. Praeterea, secundum rationem positam ab Augustino, "imaginatio est vis animae, quae formas corporeas rerum corporearum percipit, sed absentes" sive absente materia; cum ergo perceptiva dividatur contra custoditivam et compositivam, non continebit memorativam et cogitativam, quae compositiva est.

Contra: a. Omnes interiores vires potentiae sensitivae cogitativae participant formas sensibiles absente materia; ergo ad illam differentiam reducuntur. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad obiectum autem respondendum quod imaginativa accipitur dupliciter: vel generaliter pro omni vi attingente formas sensibiles, absente materia, et sic accipit Augustinus, et hoc modo omnes continentur sub imaginatione; si vero accipiatur imaginatio tantum pro virtute quae operatur tantum super huiusmodi formas in anteriori parte cerebri, sic accipit Damascenus, dicens quod "organum imaginativi est anterior ventriculus cerebri", et secundum hoc dividit contra cogitativam quae componit et memorativam quae conservat. Praeterea, imaginatio, secundum Avicennam, dicitur illa quae operatur in medio ventriculo cerebri et est compositiva vel divisiva, et sic specialiter accipitur.

PrevBack to TopNext