Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3

UTRUM OMNES ISTAE VIRES UTANTUR ORGANO ET QUO ORGANO UTANTUR.

Deinde quaeritur utrum omnes intrinsecus cognitivae sensibiles utantur organo et quo organo utantur singulae.

Et videtur quod habeant organum: a. Unaquaeque enim est vis sensibilis; vis autem sensibilis non operatur nisi in corpore, ut videtur, quae, cum non operetur nisi in corpore, determinat sibi aliquam partem in qua operatur; restat ergo quod unaquaeque illarum habebit organum.

b. Praeterea, sicut dicit Aviccena, laeduntur aliquando in suis operationibus per laesionem alicuius partis in corpore; hoc autem non esset nisi ali qua esset colligantia respectu illius partis; erit ergo unaquaeque habens organum determinatum vel ad minus partem determinatam, in qua operetur.

c. Hoc etiam videtur per verba Ioannis Damasceni distinguentis vires sensitivas intrinsecus cognitivas. Ponit enim imaginativam, "cuius organum est anterior ventriculus cerebri" ; ponit etiam excogitativam, "cuius instrumentum", sicut dicit, "est medius ventriculus cerebri et animalis spiritus qui est in ipso" ; ponit etiam memorativam, "cuius organum", sicut dicit, "est posterior ventriculus cerebri". In idem consentit Remigius, in libro De anima, distinguendo has vires, ostendens diversas aegritudines in quibus hae laeduntur. Restat ergo quod unaquaeque harum organum vel partem habet sibi determinatam in qua operatur.

Contra: 1. Bonitas et malitia, amicitia et inimicitia sunt intentiones, quae, licet inveniantur in rebus sensibilibus, inveniuntur tamen extra res sensibiles nec ex sensu extrahuntur apud aestimativam; ergo apud aestimativam secundum se sunt innatae; si ergo iudicat de iis, non iudicat mediante aliquo organo; non ergo aestimativa exigit organum in sua operatione.

2. Praeterea, hoc iudicium, secundum Avicennam, existit secundum modum ut rationalem; sed modus rationalis est iudicare praeter organum corporale; ergo haec vis iudicat praeter organum corporale.

3. Praeterea, non est aliqua aegritudo propria, in qua laedatur aestimativa, non laesa alia vi sensibili intrinseca; si vero haberet proprium organum, contingeret illam laedi, alia non laesa; sed non est ita, sicut dicit Avicenna, sed si accidit ei aliqua laesio, illa est ex imaginativa sive cogitativa, quae operatur in medio ventriculo cerebri. Restat ergo quod non habeat determinatum organum.

4. Praeterea, dives, sicut habetur in Evangelio, sensit poenam in lingua; sed constat quod ille sensus non fuit sensus exterior, cum sensus exterior fiat per organum corporeum; ergo fuit sensus interior, qui operatur absente materia super formas; anima ergo operabatur ibi super formas sensibiles, non praesente materia; ergo utebatur imaginatione; sed separata erat a corpore; ergo uti potest imaginatione praeter organum corporis; multo fortius ergo aliae vires sensibiles, ut aestimativa, memorialis; restat ergo quod non indiget in completione sui actus organo corporeo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod unaquaeque vis sensibilis interior determinat sibi partem corporis, in qua operatur; unde dicit Avicenna de aestimativa, quod est vis ordinata in summo mediae concavitatis cerebri, sicut habetur in tractatu De anima.

/p> [Ad obiecta]: 1. Ad primum autem obiectum respondendum quod, licet intentiones, quas apprehendit aestimativa, possint esse secundum se extra materiam corporalem, tamen ut apprehendit aestimativa sensibilis, sunt in materia corporali et ideo indiget quadam colligatione cum corpore; unde dicitur quod apprehendit intentionem ligatam cum forma sensibili et est aliqua convenientia imaginationis cum illa, non tamen utitur organo ad cognoscendum illam intentionem in se, sed in quantum est in re imaginata vel visa.

2. Ad secundum dicendum est quod aliud est de iudicio aestimationis rationalis et aestimationis sensibilis, sicut dicit idem Philosophus. Nam aestimativa rationalis apprehendit etiam intentiones abstractas a materia, aestimatio autem sensibilis apprehendit eas cum colligatione formae sensibilis, quae non est praeter materiam.

3. Ad id vero quod obicitur de laesione, dicendum quod, licet non laedatur directe per propriam laesionem aegritudinis, laeditur tamen ex consequenti. Cum enim laeditur imaginativa vel excogitativa, per consequens laeditur et illa in operatione sua debita; unde eum ponit Damascenus vel Remigius divisionem virium, computat hanc cum excogitativa, quae est in media parte cerebri operans, non distinguendo eam secundum partem corporis diversam.

4. Ad id vero quod obicitur de imaginatione, quod possit operari praeter organum corporeum, et memorialis similiter, dicendum quod illa operatio aequivocatur cum ista de qua nunc loquimur. Nunc enim non intendimus nisi de actibus virium existentium animae vel ut est in corpore; deinceps vero agetur de separabilitate eius: utrum sit separabilis etiam secundum partem sensibilem et utrum ipsa operetur aliquo modo praeter corpus.

PrevBack to TopNext