Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 4
DE DISTINCTIONE VIRIUM SENSITIVARUM INTRINSECUS COGNOSCENTIUM.
Deinde quaeritur de distinctione virium et incidit hic duplex quaestio: Una, de comparatione sensuum exteriorum, qui dicuntur particulares, qualiter se habeat sensus communis ad illos ; alia, de distinctione harum virium interiorum inter se.
ARTICULUS I
Qualiter se habeat sensus communis ad sensus particulares.
I. Circa primum a. ostenditur quod sensus communis non est communis ad modum universalis, ut de omni sensu praedicetur. Si enim sic esset, non haberet actum proprium, sed eius actus tantum esset in sensibus particularibus; sed sensus communis habet proprium actum et singularem, scilicet discernere album a dulci vel conferre; ergo non est communis unitate essentiae universalis.
b. Item, non dicitur communis propter hoc quod organum eius sint organa sensuum particularium et nullum habeat organum proprium. Si enim discernit album a dulci et confert, necesse est recipi formam utriusque in uno organo; illud non erit organum gustus nec organum visus; necesse est ergo esse organum interius differens ab illis, quod sit sensus communis.
c. Praeterea, non sic est organum sensus communis unum confusione, quemadmodum lingua, tactus et gustus: sic enim diceretur visus esse quidam sensus communis et auditus similiter, sicut dicitur quod gustus est quidam tactus.
d. Praeterea, sensus communis unus est, habens unitatem organi, quia omnia organa sensuum particularium conveniunt ad unum in quo terminantur, ubi completur iudicium, et illud est organum sensus communis; sed non sic conveniunt per confusionem, ut illud organum secundum aliquid eius sit organum auditus, secundum aliquid visus, secundum alterum tactus et ita de aliis; ergo non dicitur sensus communis, quia habeat organum per confusionem.
e. Praeterea, ostenditur quod sensus particularis perficitur a sensu communi. Cum enim organa sensuum particularium bipartita sint, praeterquam in organo gustus, ubi sunt coniuncta: ut in duobus oculis et duabus auribus, tamen sensibile non apparet duo, sed unum, necesse est tunc deferri ad unum organum interius ; cum ergo simul tempore percipitur sensibile, et ut unum simul tempore sit species in organo interiore et exteriore: ergo perfectio sensus particularis est a sensu communi, cum perficitur in organo interiore. Hoc idem est in omnibus sensibus: nam omnia organa sensuum particularium, scilicet nervi, perveniunt ad unam radicem sive originem, in qua conveniunt, aliter nunquam esset collatio sive discretio sensibilium sensuum diversorum et ibi fit complementum.
f. Praeterea, non differt sensus communis sensibilis in suo sensibili a particularibus: quinque enim sensibilia, quae sunt magnitudo, motus, numerus, figura, quies, quae sunt communia sensuum particularium, etiam sunt propria sensus communis. Apprehenduntur etiam sensibilia sensuum particularium a sensu communi: nam aliter non posset inter illa distinguere; ergo necesse est non differre sensum communem in obiecto a sensibus particularibus. Et hoc videtur per hoc quod dicit Philosophus quod sensus communis est qui omnia sensu percepta recipit et propter earum formas patitur, quae in ipso copulantur.
Et videtur 1. quod sit aliqua pars cerebri, in qua conveniunt sensibiles nervi; et hoc arguunt medici, quia laesio sensus communis est ex laesione cerebri, bonitas sensus communis est ex bonitate cerebri.
a. Sed Philosophus arguit eius organum esse cor vel aliquid simile cordi in non habentibus cor, eo quod organa sensuum particularium in sua radice continuantur cordi. Praeterea, nihil est sensitivum sine calore, caloris vero expansio est a corde et reditio ad interius in somno: ex quo arguit quod sensus communis organum est cor.
[Solutio]: Et potest utrumque esse verum, quod dicunt medici et quod dicit Philosophus ; sed medici ad causam propinquam respiciunt, et ideo dicunt originem nervorum esse a cerebro et ramificari motus differenter, ut fiat sensus et motus; Philosophus vero respicit ad causam primam: videt enim quod, licet quies sit in somno ab operatione sensus communis excitati a particularibus, nihilominus est operatio interior continua, secundum motum scilicet phantasiae, et illud non posset esse nisi ubi viget calor animalis in corde tempore somni, propter quod sensus communis dicitur habere cor tamquam organum primum.
ARTICULUS II.
De numero virium sensibilium cognitivarum interius.
Quarum ratio sic accipitur: quaedam enim sunt quarum actus sunt circa formas sensibiles, quaedam circa intentiones formarum sensibilium. Quae vero est circa formas sensibiles aut est apprehendens aut custodiens aut transformans sive conferens absente materia. Si vero est apprehendens, dicitur sensus communis; si vero custodiens, dicitur imaginatio vel alio modo phantasia; si vero est transformans vel conferens absente materia, dicitur imaginativa. Si vero est circa intentiones, ut bonitatem et malitiam, sive nocumentum et iuvamentum, prout accidit de agno respectu ovis aut lupi, aut est apprehendens aut custodiens. Si apprehendens, dicitur aestimativa; si custodiens, dicitur memorativa. Et distinguuntur, secundum Avicennam, ut sensus communis sit in anteriori parte cerebri, imaginatio vel phantasia in eadem parte, imaginativa vero vel cogitativa in media, in eadem aestimativa, memorativa vero in ultima parte cerebri.
II. Sed incidit quaestio quare respectu intentionum non dicuntur tres vires, sed duae tantum, scilicet aestimativa et memorativa, respectu vero formarum sensibilium secundum se, dicuntur tres.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod respectu formarum sensibilium additur una ut sint tres. Nam quaedam est apprehensiva a sensibus particularibus, et haec dicitur sensus communis; nulla autem est apprehendens intentiones ex sensibus particularibus, sed ab intus habet, et propter hoc illa abundat ex illa parte.
III. Praeterea, propter quid est retentiva ante compositivam formarum sensibilium, compositiva autem intentionum sensibilium est ante suam retentivam?
[Solutio]: Respondendum est quod formae sensibiles, quas oportet componere vel Supra quas negotiatur imaginativa, veniunt ab extra per sensus, et nisi essent fixae intra, non esset compositio imaginativae super illas abeunte sensu, et ideo necesse est quod praecedat retentiva; intentiones vero sunt ab intra innatae, et ideo non est necesse memorativam praecedere, sed sequi, eo quod servat compositiones factas intentionum cum formis sensibilibus.
IV. Quaeri etiam potest quare in una parte cerebri collocantur apprehensiva formarum sensibilium et retentiva, non autem apprehensiva intentionum et memorativa, quae est retentiva.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod dissimiliter dicuntur retentivae. Haec enim quae est in anteriori parte cerebri, non est nisi retentiva ad hoc ut in eis fiat compositio et operatio abeunte sensu; illa vero, quae est memorativa, generaliter est retentiva ut ex illa possint aestimativa et intellectiva etiam negotiari: unde dicitur memoriae et rememorationis promptuarium. Et signum huius est quod Ioannes Damascenus, cum enumerat vires, non enumerat nisi imaginativam sive imaginationem et excogitativam et memorativam, dans intelligere quod prima est apprehensiva, secunda collativa, tertia retentiva; non ergo computat in prima parte retentivam nisi cum apprehensiva.