Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, Praeambulum

Habito tractatu de cognitivis viribus ab intus et extra partis sensibilis, sequitur dicere de motivis.

Ponuntur autem differentiae motivae sensibilis phantasia, sicut dicit Philosophus, et aestimativa, concupiscibilis et irascibilis et, secundum Augustinum, sensualitas.

Quidam etiam ponunt quasdam vires affectivas alias sive differentes ab istis, secundum quas est gaudium et dolor, ira et timor. Sed non oportet istas ponere differentes et concupiscibili et irascibili, cum secundum concupiscibilem sint gaudium et dolor, secundum irascibilem ira et timor.

Augustinus autem ponit concupiscentiam cum timore, cum loquitur de iis, in libro De civitate Dei, XIV. Dicit enim quod concupiscentia est appetitus eorum quae volumus et similiter laetitia, metus autem et dolor in dissensiones: "Sed cum consentimus, appetendo quae volumus, concupiscentia dicitur; cum consentimus, fruendoiis quae volumus, laetitia dicitur; cum dissentimusab eo quod accidere nolumus, metus dicitur; cum autemdissentimus ab eo quod nobis nolentibus accidit, dolor vel tristitia dicitur".

PrevBack to TopNext