Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 1

QUALITER PHANTASIA ET AESTIMATIVA DICANTUR MOTIVAE.

Potest autem quaeri qualiter phantasia et aestimativa dicuntur motivae, cum inter cognitivas sint positae.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod motivae dicuntur, quia disponunt ad motum per modum cognitionis boni et mali, inclinantis ad appetitum vel fugam. Differunt autem inter se, quia phantasia est disponens ad motum ex apprehensione formae sensibilis convenientis vel inconvenientis, aestimativa vero est disponens ad motum ex apprehensione intentionis in re sensibili.

PrevBack to TopNext