Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 2

DE SENSUALITATE.

Quaeritur etiam de sensualitate: Primo, utrum sit partis sensibilis aut rationalis; secundo, utrum sit in genere motivae disponentis ad motum vel facientis motum: facientem autem dico imperantem vel exequentem interius vel exterius; tertio, utrum sit idem sensualitas quod inferior portio rationis, sicut dicit Magister, in Sententiis ; quarto, utrum in sensualitate sit peccatum vel non.

ARTICULUS I

Utrum sensualitas sit partis sensibilis aut rationalis.

Ad primum sic: Quod sit partis sensibilis, videtur a. per hoc quod dicit Magister, in Sententiis, II libro, dist. 24: "Quidquid in anima nostra nobis considerantibus occurrit, quod non sit commune cum bestiis, ad rationem pertinet: quod autem reperis in ea commune cum bestiis, ad sensualitatem pertinet". Si ergo sensualitas est communis nobis et bestiis, ergo ad partem sensibilem pertinet. — Vel aliter: Rationalis pars est in qua differimus, sensibilis in qua convenimus; ergo sensualitas ad partem sensibilem pertinet.

b. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: "Sensualis motus, qui nobis pecoribusque est communis, seclususest a ratione sapientiae". Sed cuius est actus, eius est potentia ; sensualis motus est partis sensibilis; ergo sensualitas.

Contra: 1. Augustinus, De Trinitate: "Quo modocoluber non apertis passibus, sed squammarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei pervenit ad similitudinem pecoris". Sed iste lubricus motus est motus sensualitatis; motus autem ille non convenit nisi ratione utentibus; ergo sensualitas, cuius est motus, est rationalis partis.

2. Item, super illud: "Infelix ego homo" etc. Glossa: "Gradus fabricavit Adam, per quos ad filios eius exspoliator ascendat, nisi clementissimus Dominus protegat". Ii autem gradus dicuntur: primus corruptio carnis, secundus fomes, tertius primus motus, quartus delectatio citra consensum, quintus consensus: per hunc quintum Satanas ingreditur. Ergo, cum primus motus sit sensualitatis, primus autem motus non sit communis nobis et brutis, sensibilis autem pars communis est, ergo primus motus non est sensibilis partis; et primus motus est sensualitatis; ergo sensualitas non est partis sensibilis; et est illius vel rationalis; ergo est rationalis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sensualitas est partis sensibilis. Sed partem sensibilem est accipere dupliciter: uno modo praeter ordinem ad rationalem partem, et secundum hoc quae insunt ei communia sunt nobis cum pecoribus; alio vero modo in quantum participat ex ordine ad rationem, et sic appropriata quaedam habet quae insunt homini et non insunt brutis. Sicut enim in parte cognitiva excogitativa est quaedam vis partis sensitivae in ordine tamen ad rationem, ita ex parte motivae est dicere sensualitatem habere quaedam appropriata ex ordine ad rationem nec propter hoc erunt duae vires sensualitatis, sed una vis dupliciter se habens: habet enim quaedam communia et quaedam appropriata.

[Ad obiecta]: a—b. Ad primum autem obiectum dicendum quod duae primae rationes loquuntur de sensualitate secundum ea quae communiter insunt ei.

1-2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod illae rationes loquuntur de ipsa secundum ea quae appropriantur sensualitati humanae propter ordinem ad rationem: habet enim aliquem motum communem et habet aliquem appropriatum.

ARTICULUS II

In quo genere motivae sit sensualitas.

Deinde quaeritur in quo genere virtutis motivae sit.

Et videtur quod sit in genere disponentis ad motum: 1. Quae enim suggerit, est disponens ad motum; sed sensualitas suggerit: est enim per modum serpentis et sic agitur in interiori homine quodam modo quemadmodum agebatur exterius in primis parentibus; ergo est pertinens ad motivam quae disponit ad motum.

2. Ad idem facit quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Carnalis sensus ingeritquamdam illecebram fruendi se".

3. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Cum exterior sensus carnalis bono suo utitur, interior sensus mentis quasi obdormit; non enim cogitat bona interioris sensus, qui iucunditate exteriorum bonorum capitur". Sed constat quod iste carnalis sensus est qui cognoscit appetendum vel fugiendum et per hoc appetit vel fugit; ergo, si sensualitas non est aliud quam carnalis sensus, erit sensualitas de motivis sensibilibus ad motum disponentibus.

Sed videtur contrarium: a. In sensualitate enim dicitur esse primus motus qui determinat fugiendum; ergo sensualitas, cuius est motus ille, est in genere virtutis facientis motum.

b. Praeterea, sensualitas dicitur repugnare rationi motivae, cum dicitur: "Caro concupiscit adversus spiritum" ; cum ergo ratio motiva sit secundum quam determinatur meritum vel demeritum, meritum autem est in ipsa motiva faciente motum, ergo sensualitas, quae adversatur illi et trahit ad contrarium, scilicet demeritum, erit in parte motiva iaciente motum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod sicut loquimur de ratione dupliciter, ita et de sensualitate iam dicta. Ratio enim, ut est cognitiva boni vel mali, disponit ad motum; in quantum in ea est voluntas, efficit motum. Similiter est de sensualitate: est enim cognitiva boni ut est nunc vel sui oppositi, et sic disponit ad motum ; est iterum appetitiva illius, cum non est obediens rationi, et secundum hoc est motiva quae facit motum.

2. Cum ergo dicitur quod sensualitas "ingerit illecebram", hoc potest attendi dupliciter: vel per modum quo suggerit ut est cognitiva vel per modum quo pulsat inferiorem partem rationis in quantum est motiva.

3. Illud autem quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu, intelligitur de carnali sensu, qui est disponens ad motum per cognitionem inferioris boni.

ARTICULUS III

Utrum sensualitas sit idem quod inferior portio rationis.

Deinde quaeritur I. utrum sensualitas sit idem quod inferior portio rationis.

Quod videtur 1. per verbum Magistri, in Sententiis, 24 dist. II libri, qui sensualitatem comparat mulieri, sicut habetur in Glossa super illud: "Mulier est gloria viri", I Cor. 11, 7, versus finem Glossae ; sed mulier cum viro eamdem speciem participat; sensualitas ergo participabit eamdem speciem cum ratione; ergo videtur idem esse quod inferior portio rationis.

2. Ad hoc videtur facere quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate, arguens ex illo verbo Gen.: "Faciamus eiadiutorium simile sibi": "Sicut in omnibus pecoribus non est inventum viro "adiutorium simile sibi"nisi de illo detractum in coniugium formaretur, ita menti nostrae, qua supernam consideramus veritatem, nullum est ad usum rerum corporalium, quantum naturae hominis satisest, simile adiutorium ex animae partibus, quas communes cum pecoribus habemus: et ideo rationabile nostrum, non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in suo dispertitur officio". Ex quo arguitur: si sensualitas tenet rationem mulieris et mulier in adiutorium viri datur, erit ergo pertinens ad rationem; erit ergo idem quod inferior portio.

II. Similiter quaeritur utrum sensualitas cum carne debeat dici exterior homo.

Quod videtur 1. per verbum Augustini, in libro 83 Quaestionum: "Si exterior homo vita accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes - nam et ipsamolestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest — non immerito et iste homo dicitur particeps similitudinis Dei, non solum quiavivit, quod etiam in bestiis apparet". Sed hoc invenitur in sensualitate; ergo sensualitas non erit aliud quam exterior homo.

2. Praeterea, cum sensualitas mortificatur, tunc spiritus vigoratur. Si ergo hoc dicitur de interiori homine et exteriori, quod, cum exterior corrumpitur, interior "de die in diem renovatur", relinquitur quod, sicut nihil aliud est interior homo nisi ratio cum spiritualibus sensibus, ita nihil aliud erit exterior homo nisi sensualitas cum sensibus carnis.

3. Ad idem facit quod dicitur in Glossa super illud II Cor. 4,16: "Si is qui intus est" etc.

Sed contrarium haberi potest a. per hoc quod sensualitas aliquo modo communis est nobis et brutis, ratio vero exterioris hominis nullo modo potest convenire; ergo non est idem sensualitas quod exterior homo.

b. Item, dicit Augustinus quod exterior homo "convertitur ad mentem se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis esse non potest ratione carentibus". Ergo exterior homo habet de se intentionem rationis; non ergo sensualitas cum carne est idem quod exterior homo.

[Solutio]: II. Ad quod dicendum quod exterior homo dicitur proprie, cum convertitur homo ad exteriora bona concupiscenda propter se; interior vero homo dicitur, cum convertitur ad interiora bona sive superna appetenda propter se, et secundum hoc, cum exterior corrumpitur, interior renovatur. Cum enim homo, sicut dicit Gregorius, incipit exterius interire, tunc incipit interius vivere. Ideo dicit Apostolus: "Exspoliantes veterem hominem cum actibus suis etinduentes novum hominem" etc. Alio vero modo dicitur exterior homo, sicut habetur in Glossa II Cor. 4, 16, quidquid est in nobis commune cum pecore. Sed hoc potest attendi in quantum coniungitur cum rationali parte ad quam ordinatur: et hoc modo potest dici exterior homo sensualitas cum carne, reliquo modo non, immo ipse homo secundum duplicem sui ordinationem dicitur homo interior vel exterior.

I. 1. Ad hoc vero quod quaeritur prius utrum idem sit quod portio rationis inferior: dicendum est quod, si inveniatur in Scriptura, valde extraneo modo accipitur, sed, sicut dictum est, poterat haec esse ratio dicti, ut sicut inferior portio rationis tenebat locum mulieris respectu superioris portionis, ita sensualitas poterat tenere locum mulieris respectu rationis. Iis enim duobus modis accipitur in expositione super illud: "Mulier est gloria viri", I Cor. 11, 7.

2. Ad id vero quod obicitur per auctoritatem Augustini, in libro De Trinitate, dicendum quod ibi loquitur de muliere prout inferior portio rationis dicitur mulier et non prout sensualitas. Unde non ex hoc arguitur quod sensualitas participet speciem rationis, eo quod datur in adiutorium. Dari enim in adiutorium potest dici dupliciter: vel ad serviendum, et hoc potest convenire sensualitati; vel [ad] producendum actum consimilis speciei, quemadmodum ex superiori portione et interiori, cum coniunguntur, actus omnino rationalis producitur: et sic datur inferior portio rationis in adiutorium, sicut mulier datur in adiutorium viri ad producendum individuum eiusdem speciei.

ARTICULUS IV

Utrum in sensualitate sit peccatum vel non.

Ultimo quaeritur I. utrum in sensualitate sit peccatum vel non.

Quod sic, videtur a. per hoc quod dicit Magister, in Sententiis, II libro, 24 dist., ultimo cap.: "Non omne veniale peccatum geritur secundum rationem, illud scilicet quod in solo motu sensualitatis existit".

b. Praeterea, ad Eph. 4, 26: "Irascimini et nolite peccare", Glossa: "Surgit motus animi, qui iam propter poenam peccati non est in potestate nostra: nonei consentiat ratio; permittit Apostolusirasci, quod est humana tentatio". Et loquitur de ira primo motu; sed iste primus motus est in sensualitate; ergo in sensualitate est peccatum. - Quod enim sit in sensualitate, arguitur sic: Aut enim est in sensualitate aut in ratione; sed non in ratione, cum non consentiat ratio; ergo est in sensualitate.

Contra: 1. Virtus et peccatum, meritum et demeritum nata sunt fieri circa idem ; sed virtus vel meritum non est natum fieri in sensualitate; ergo nec peccatum natum est fieri in sensualitate.

2. Praeterea, definitio peccati est: "Dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei" ; sed secundum hanc rationem non est natum esse in sensualitate; ergo non est ibi peccatum.

3. Item, sensualitas aliquo modo est communis nobis et brutis; sed peccatum nullatenus est commune nobis et ipsis; ergo peccatum non est in sensualitate. - Praeterea, omne peccatum est voluntarium, quod "si non est voluntarium, non est peccatum" ; sed quod est voluntarium, est voluntatis, voluntas autem est in ratione, ratio vero dividit contra sensualitatem; ergo peccatum nullum erit in sensualitate; ergo sensualitas non erit subiectum peccati.

4. Item, cuius potentiae est conservare rectitudinem actus, eius est deficere a rectitudine actus; sed sensualitatis non est conservare rectitudinem actus; ergo nec deficere a rectitudine actus ; sed peccatum est ex defectu rectitudinis in actu; ergo peccatum non est in sensualitate.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum dicitur esse in aliquo dupliciter: vel originaliter vel subiective. Si originaliter, secundum hoc est peccatum solum in ratione motiva sive voluntate. Si vero subiective, aut est peccatum mortale aut veniale. Si mortale, iterum est in rationali voluntate; si vero est veniale, aut est in ratione aut in potentia ordinata ad rationem. Potentia autem ordinata ad rationem est antecedenter aut consequenter. Si ergo est in ratione aut in potentia ordinata consequenter, tunc est veniale peccatum dictum simpliciter. Si vero in potentia ordinata antecedenter, aut est antecedenter ex parte cognitionis aut ex parte motivae. Si ex parte cognitionis, tunc non est in ea peccatum prout huiusmodi. Si vero antecedenter est ordinata ex parte motivae, et hoc in poenam peccati primi, secundum hoc est peccatum in sensualitate: ex poena enim primi peccati factum est ut sensualitas, quae erat obediens omnino rationi, facta sit rationi repugnans, et quae movebatur a ratione, nunc movet rationem inordinate, quantum est de se, cum ipsa mota est inordinate. Sic ergo in sensualitate est peccatum veniale, non mortale, et veniale secundum alteram rationem quam illud quod habet secundum rationem vel potentiam consequentem.

Ad obiecta autem respondendum est: 1. Ad primum quod aliter est de virtute et de vitio, nisi dicamus de peccato et vitio quod contrariatur virtuti. Si enim sumatur vitium vel peccatum quod contrariatur, secundum hoc, in qua vi potest esse virtus ut in subiecto in nobis, in illa est vitium vel peccatum. Si vero sumatur peccatum quod non contrariatur, tunc non est simile de virtute et peccato, quia virtus venit a parte superiori et habet subiectum partem illam in qua est similitudo Dei, peccatum vero venit ab appetitu inordinato hominis, et ideo quantum extenditur appetitus inordinatus hominis, in tantum extenditur peccatum.

2. Ad secundum dicendum quod illa definitio peccati: "Peccatum est dictum vel factum" etc. est mortalis peccati ; tale autem non fit nisi in rationali appetitu. Si vero dicatur actus incidens ex defectu boni, bene potest convenire peccato quod est in sensualitate; vel si dicatur: "Peccatum est conversio indebita ad commutabile bonum".

3. Ad tertium dicendum est quod sensualitas, prout in ea est motus qui est peccatum, non est communis nobis et brutis, sed est appropriata homini.

4. Ad quartum dicendum quod deficere a rectitudine dicitur dupliciter: vel quia origo deficiendi fuit ex illa vi vel quia defectus rectitudinis in alia per prius ei posterius defectum habet rectitudinis. Si primo modo sumatur, secundum hoc, cuius est potestas conservandi rectitudinem, scilicet rationis, eius est potestas deficiendi a rectitudine, et sic non convenit sensualitati defectus rectitudinis: non enim ex se originaliter habuit. Si vero intelligatur de defectu rectitudinis per consequens, secundum hoc sensualitas deficit a rectitudine, non tamen habet potestatem conservandi rectitudinem.

II. Occasione praedictorum quaeritur propter quid, si sensualitas sit vis motiva ipsius partis sensibilis, philosophi non pervenerunt ad notitiam istius potentiae, quemadmodum pervenerunt ad notitiam phantasiae vel concupiscibilis vel irascibilis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod propter hoc non pervenerunt ad notitiam ipsius, quia ipsa determinatur, non secundum esse illud quod commune est nobis et brutis, sicut consideraverunt philosophi partem sensibilem, nec secundum esse illud quod suadibile est ratione, sicut se habent concupiscibilis et irascibilis, sed secundum quod rebellionem habet contra rationem ex poena peccati originalis. Cum ergo philosophi non pervenissent ad cognitionem peccati originalis, per consequens nec pervenerunt ad notitiam poenae consequentis, ergo nec motus illius inordinati in quantum est poena, ergo nec sensualitatis, in qua est radix ipsius vel origo. Ipsa tamen forte secundum esse alterum est idem quod appetitiva irrationalis mota a phantasia.

PrevBack to TopNext