Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 2, T. 2, M. 2

De vi sensibili motiva quae est suadibilis ratione.

Consequenter dicendum est de motivis irrationalibus quae quodam modo suadibiles sunt ratione, sicut dicit Damascenus ; hae autem sunt concupiscibilis et irascibilis. In se tamen agunt secundum impetum; cum autem adest deliberatio rationis, sequuntur in suis actibus motum rationis.

Potest ergo quaeri I. penes quid hae duae vires distinguantur.

Videtur enim, 1. secundum Damascenum, quod distinguantur secundum bonum et malum, ut concupiscibilis determinetur penes bonum, irascibilis penes malum: duae enim affectiones, scilicet concupiscentia et laetitia, sunt ipsius concupiscibilis secundum praesentiam boni vel absentiam vel expectationem; aliae vero duae, scilicet timor et tristitia, ipsius irascibilis secundum praesens malum vel futurum sive expectatum.

2. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Viconcupiscibilitatis eligit et natura irascibilitatis reprobat" ; eligere autem et reprobare sunt respectu boni et mali.

Sed contrarium apparet 3. ex hoc quod contrariae affectiones natae sunt fieri in eadem vi. Laetitia autem et dolor sunt contrariae affectiones; ergo in eadem vi natae sunt esse; sed laetitia est in concupiscibili; ergo dolor. Similiter potest obici de timore et confidentia, ut dicantur simul fieri in irascibili.

4. Item, sicut dicit Ioannes Damascenus: "Ira est id quod est audax animae, vindex concupiscentiae". Ergo ad irascibilem pertinet audere et insurgere in nocivum concupiscentiae; erit ergo irascibilis distincta a concupiscibili, non secundum bonum et malum, sed secundum differens bonum, et ita secundum differentem appetitum; alius est enim appetitus concupiscibilis et irascibilis: concupiscibilis enim appetit delectabile secundum partem sensibilem, ira vero est desiderium vindictae.

5. Praeterea, sicut dicit Philosophus, tria sunt in appetibilibus: bonum, conferens, delectabile; tria opposita in fugis. Si ergo concupiscibilis est respectu delectabilis, irascibilis respectu cuius erit? Non videtur esse respectu boni: bonum enim dicitur honestum; honestum autem non movet nisi partem rationalem; ergo non est de iis quae sunt motiva concupiscibilis vel irascibilis, prout hic loquimur de illis. Similiter conferens dicitur quod ordinat vel confert ad honestum. Ergo irascibilis, prout est communis nobis et brutis, erit circa delectabile; oportet ergo dividere delectabile per duas species differentes, aut concupiscibilis. et irascibilis non erunt duae vires, sed una.

II. Deinde ostenditur quod hae vires, prout loquitur Damascenus, non sunt partis sensibilis, sed rationalis.

Quod videtur ostendi ex huiusmodi affectionibus: a. Nam laetitiam dividit per animalem et corporalem, animalem vero dicit quae est "circa disciplinam et contemplationem" ; sed talis non potest convenire parti sensibili, sed rationali; ergo concupiscibilis, cuius est haec affectio, non erit partis sensibilis, sed rationalis.

b. Similiter, obicitur de tristitia: Invidia enim et misericordia sunt affectiones partis rationalis, quae sunt species tristitiae; similiter erubescentia et verecundia, quae sunt Species timoris; eodem modo mania et cotus, quae sunt species irae. Restat ergo quod concupiscibilis et irascibilis non erunt irrationalis partis, sed rationalis, prout de ea ibi agitur.

Contrarium autem habetur in ipsa divisione: 1. Dicit enim quod irrationale quoddam est non obediens rationi, ut pulsatile, quoddam est obediens rationi, ut concupiscibile et irascibile.

2. Praeterea, quo modo dicuntur hae vires contineri sub irrationali obedienti rationi? cum videamus has non sequi rationem, sed ratione nolente irascimur et contristamur, secundum quod dicit Apostolus: "Quod nolo, hoc ago" ; non ergo dicitur essentialiter contineri sub irrationali obedienti rationi.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod irascibilis et concupiscibilis tripliciter accipiuntur et secundum hoc tripliciter distinguuntur: uno modo secundum appetitum boni et fugam mali, et secundum hoc bonum et malum distinguunt concupiscibilem et irascibilem; alio modo distinguuntur secundum differentem appetitum, ut concupiscibilis sit secundum appetitum delectabilis, irascibilis vero secundum appetitum ardui sive honorabilis; tertio modo secundum bonum in praesenti cum suo opposito et bonum in futuro cum suo opposito. Primo modo gaudium et concupiscentia, quae dicunt appetitum respectu boni in praesenti vel in futuro, ad concupiscibilem pertinent, dolor autem et timor, qui consistunt in fuga mali in praesenti vel in futuro, ad irascibilem: et hoc modo possunt accipi, cum quatuor affectiones distinguuntur a philosophis secundum voluntatem et noluntatem: hoc enim idem quod secundum appetitum et fugam. Secundo vero modo accipiuntur hae duae vires prout eis respondent cardinales virtutes, scilicet temperantia et fortitudo: nam temperantia est respectu delectabilium, fortitudo vero in appetitu arduorum sive honorabilium, licet tristia vel indelectabilia reputentur. Tertio vero modo accipiuntur prout dolor et gaudium dicuntur esse in concupiscibili, spes vero et metus in irascibili. Hoc modo etiam distinguit Damascenus, delectationem et tristitiam dicens pertinere ad concupiscibilem, timorem vero et iram ad irascibilem.

[Ad obiecta]: 1—4. Per hoc respondendum est ad obiecta. Nam primae rationes accipiuntur secundum hoc quod concupiscibilis et irascibilis respiciunt distincte bonum et malum. Sequens vero ratio, scilicet tertia, respicit concupiscibilem prout respicit bonum et malum in praesenti, irascibilis vero quod est in futuro bonum vel malum. Quarta vero respicit secundum quod habent diversa genera appetibilium.

5. Ad quintum dicendum quod illa divisio appetibilium comprehendit generaliter illa quae sunt appetibilia a voluntate secundum quod voluntas est motus rationis. Nunc autem non agimus hic nisi de appetitu sensibili: unde non secundum illas differentias accipietur virium differentia.

II. Ad id vero quod quaeritur utrum hae debeant dici partes partis sensibilis 8 aut rationalis: respondeo quod secundum quod continent affectionem delectationis intellectualis, quae est sub animali, prout animalis dicitur esse "circa disciplinam etcontemplationem", secundum Damascenum, et affectionem misericordiae et huiusmodi, et quarumdam specierum timoris et irae, ad partem rationalem reducuntur vel erunt istae affectiones mixtae ex parte rationali et sensuali. Ioannes autem Damascenus, licet loquatur de irrationali parte, loquitur tamen de ea prout est obediens rationi et movetur aliquando secundum rationem rectam, aliquando secundum non rectam, aliquando secundum se ipsam.

PrevBack to TopNext