Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, Praeambulum
Completo tractatu de parte sensibili cognitiva et motiva, sequitur de parte rationali cognitiva et motiva.
Pars vero cognitiva dividitur, sicut habetur in libro De anima et spiritu, in rationem, intellectum et intelligentiam.
Secundum Ioannem Damascenum dividitur in intellectum, mentem et opinionem: has enim enumerat cognitivas praeter sensum et imaginationem. Unde dicit quod "per sensum animae constituitur passio quae dicitur imaginatio, ex imaginatione vero fit opinio, deinde mens diiudicans opinionem, sive vera sit sive falsa, iudicat veritatem: unde mens a metiendo et excogitando et iudicando dicitur; quod autem diiudicatumet determinatum est, recte dicitur intellectus".
Philosophus vero dividit in intellectum materialem, qui cognoscit species in phantasmatibus, et intellectum possibilem separabilem, qui cognoscit species abstractas, et intellectum agentem.
Augustinus videtur aliter ponere differentias, in libro De anima et spiritu, cum dicit: ingenium, memoriam, rationem, intelligentiam. Dicit enim quod "ingenium investigat, ratio iudicat, memoria servat, intelligentia comprehendit".
Potest ergo quaeri, cum iis modis sumatur divisio virium cognitivarum rationabilium: Quae sit comparatio divisionis ad divisionem, utrum accipiatur secundum unum modum an differentem; secundo, si accipiatur secundum differentem, utrum sit ordo divisionis ad divisionem; tertio, secundum quid accipiantur membra singularum divisionum; quarto, quis sit ordo differentiarum; quinto, utrum aliqua vis rationalis utatur organo aut nulla indigeat organo.