Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 5
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 5
UTRUM LIBERUM ARBITRIUM SIT COMMUNE CHRISTO ET ALIIS HOMINIBUS.
Quod autem non sit commune, ostenditur l. per hoc quod dicit loannes Damascenus 1 : "In anima Christi non dicimus consilium vel electionem: non enim habuit ignorantiam; et si ignorantisetiam futura naturae erat, sed tamen secundum hypostasim unitaDei Verbo, omnium cognitionem habuit propter eam, quae secundum hypostasim est, unionem" · Sed ubi non est electio, non est liberum arbitrium; ergo non habuit liberum arbitrium.
2. Item, liberum arbitrium est quo homo potest peccare et recte agere; sed hoc modo non fuit liberum arbitrium in Christo, est autem in aliis hominibus, secundum quod dicitur in Enchiridion: "Sic oportebat hominem fieri, ut et bene velle posset et male" ; ergo liberum arbitrium non est commune Christo et aliis hominibus.
3. Item, liberum arbitrium a liberando dictum est, secundum illud Ioan. 8, 36: "Si Filius vos liberaverit" etc.; sed secundum hanc rationem non est nec fuit liberum arbitrium in Christo; ergo etc.
Contra: a. De Christo Isai.: "Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum" ; sed illud, quo reprobatur malum et eligitur bonum, est liberum arbitrium; ergo etc.
b. Item, Augustinus, De praedestinatione: "Numquid metuendum fuit ne, accedente aetate, homo ille libero peccaret arbitrio, aut ideo in illo non eratlibera voluntas?" Et respondet: "Tanto magis erat libera, quanto magis servire peccato non poterat". Ergo in Christo fuit liberum arbitrium.
c. Item, Ioannes Damascenus: "Sententialis voluntas in Christo erat" ; unde dicit: "Quiauna hypostasis et unus volens, una est sententialis voluntas, humana sua voluntate sequente divinam voluntatem" ; sed sententialis voluntas est voluntas liberi arbitrii; ergo in Christo fuit liberum arbitrium.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod eligere dicitur dupliciter, sicut supra dictum est. Uno modo dicitur eligere definire seu determinare inter aliqua duo: et hoc modo electio est in Christo. Alia modo dicitur eligere rem prius ignotam determinare seu definire: unde hoc modo dicitur electio determinatio rei dubiae in alteram partem; et quia eligere hoc modo importat ignorantiam, non dicitur de Christo, sicut nec consilium, et hoc modo intelligitur quod dicit Damescenus.
2. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur quod liberum arbitrium Christi non potuit peccare, hoc dicitur non ratione naturae in se consideratae, sed ratione gratiae unionis, per quam confirmatus fuit in bono; unde si esset natura humana separata a divina et non esset per gratiam confirmata, esset possibilis ad peccatum. Illud ergo quod dicitur quod liberum arbitrium est quo homo potest peccare et recte agere, intelligitur ratione naturae; quod vero dicitur quod Christus non potuit peccare, hoc dicitur ratione gratiae. Unde libertas naturae, quae est a coactione, communis fuit Christo et aliis hominibus.
3. Ad aliud dicendum quod libertas, de qua dicitur Ioan. 8, 36: "Si Filius vos liberaverit" etc., dicitur libertas a peccato. Libertas autem ista, secundum quod dicitur a liberando, dicitur dupliciter: scilicet active, quae scilicet est liberantis: et hoc modo fuit libertas in Christo; alio modo dicitur a liberando, scilicet passive, quae est liberati: et hoc modo non fuit libertas a peccato in Christo, quia in ipso nunquam fuit peccatum.