Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 4, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 4, C. 1

UTRUM LIBERUM ARBITRIUM AEQUE SIT IN OMNIBUS QUIBUS CONVENIT.

Deinde quaeritur utrum liberum arbitrium aeque sit in omnibus quibus convenit.

Quod non, videtur: 1. Libertas alia est a se, quae nec est facta nec accepta, quae est solius Dei; alia a Deo facta et accepta, quae est angelorum et hominum. Facta vero, alia est habens rectitudinem quam servet, alia carens. Rectitudinem habens, alia tenet separabiliter, alia inseparabiliter. Illa quidem quae separabiliter tenet, fuit angelorum antequam boni confirmarentur et mali caderent, et est omnium hominum ante mortem, qui habent eamdem rectitudinem; quae vero tenet inseparabiliter, est bonorum angelorum et hominum, sed angelorum post confirmationem et bonorum hominum post mortem suam. Illa, quae caret rectitudine, alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter. Quae recuperabiliter caret, est tantum hominum in hac vita illa carentium, quamvis illam multi non recuperent; quae autem irrecuperabiliter caret, est reproborum hominum et angelorum, sed angelorum post ruinam, reproborum hominum post mortem. Cum ergo liberum arbitrium secundum hos modos non aeque conveniat, non convenit aeque liberum arbitrium quibus convenit.

2. Item, libertas quae plus impermixta est servituti, non aeque se habet cum illa quae minus est impermixta: unde nec liberum arbitrium aeque se habebit in iis rebus et in illis; sed plus est impermixtum, ubi non est servitus naturae, sicut in Deo, iterum, ubi non est servitus culpae vel poenae quam ubi est, sicut in bonis angelis, in quibus neutra servitus est, quam in hominibus huius vitae bonis, in quibus est servitus poenalis: in iis autem plus quam in damnatis vel malis hominibus in praesenti; ergo liberum arbitrium non aeque dicetur de omnibus iis.

3. Praeterea, nec secundum omnem statum de homine aequaliter. Unde Augustinus, De civitate Dei: "Sicut prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima eritnon posse mori, ita primum liberum fuit arbitrium posse non peccare, novissimum non posse peccare". Ergo non aeque fuit liberum arbitrium in statu innocentiae sicut erit in statu gloriae.

Contra: a. Bernardus: "Libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo universaeque creaturae rationali convenit". Ergo liberum arbitrium aeque dicitur de illis in quibus est.

b. Item, Bernardus: "Manet libertas voluntatis, ubi est captivitasmentis, tam plena in malis quam in bonis". Ergo per servitutem culpae vel miseriae non minuitur; ergo aeque est liberum arbitrium.

c. Item, Bernardus: "Solum liberum arbitrium sui omnino diminutionem seu defectum non patitur, quia in ipso potissimeaeternae et incommutabilis divinitatis substantiva quaedam imago impressavideatur; nam etsi habuerit initium, nescit tamenoccasum, ut de iustitia vel gloria sumat augmentum aut de culpa vel miseria detrimentum". Ergo liberum arbitrium aeque dicetur de quibus dicitur.

Respondeo: 1. Liberum arbitrium in hoc aeque dicitur de quibus dicitur, quod in nullo cogitur. Licet enim Deus de sua creatura rationali possit facere quod vult, non tamen cogit voluntatem, sed eam liberam esse permittit. Secundum hoc ergo quod aeque dicitur contra magis et minus, liberum arbitrium a servitute naturae dicitur de omnibus intellectualibus substantiis aeque. Est autem accipere aeque contra prius et posterius, et hoc modo non dicitur liberum arbitrium aeque de omni rationali creatura nec aeque de carente rectitudine et habente rectitudinem, et ita de aliis. Et dico prius et posterius prout dicunt maiorem et minorem participationem divinae similitudinis.

2. Per hoc idem respondendum est ad secundo obiectum de libertate impermixta magis et minus.

3. Ad tertio vero obiectum dicendum quod in omni statu liberum arbitrium aequaliter est quantum est de libertate a coactione, quae vocatur quasi essentialis libertas; non tamen aeque dicitur libertas in quantum ordinatur ad gratiam: secundum hoc enim dicitur secundum magis et minus.

PrevBack to TopNext