Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 3

RESPECTU QUORUM ACTUUM LIBERUM ARBITRIUM SIT LIBERUM.

Deinde quaeritur utrum liberum arbitrium sit liberum respectu actuum interiorum et exteriorum aut interiorum tantum.

Quod respectu actuum interiorum et exteriorum, videtur a. per illud quod dicit Damascenus: "Libere consiliatur, libere iudicat, libere disponit, libere agit, libere impetum facit". Ergo respectu utrorumque actuum dicitur liberum.

Contra: 1. Ab actu exteriori potest impediri; liber autem dicitur eo quod sit dominus actuum suorum; unde Bernardus: "Liberum arbitrium dicitur eo quod nontantum potest in actus suos, sedsuper se". Ergo libertas non dicitur proprie respectu actuum exteriorum, qui cogi possunt, sed respectu interiorum, qui non possunt cogi.

Respondeo: 1. quod liberum arbitrium dicitur respectu actuum interiorum et respectu exteriorum ut ab interioribus procedunt, quia hoc modo non possunt impediri; sed ut exteriores sunt a virtute motiva corporali, sic possunt impediri, et hoc modo non est libertas respectu illorum actuum.

PrevBack to TopNext