Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 6, C. 4
QUORUM ACTUUM SIT PROPRIE LIBERUM ARBITRIUM.
Deinde quaeritur respectu quorum actuum sit principaliter et proprie liberum arbitrium. Assignantur autem multi actus a Damasceno ; unde dicit: "Liberearbitrio appetit, libere arbitrio vult, libere arbitrio inquirit vel scrutatur, libere arbitrio iudicat, libere arbitrio disponit, libere arbitrio eligit, et libere arbitrio impetum facit, etlibere arbitrio agit, et operatur semper in iis quae secundum naturam sunt".
Cum ergo plures sint actus, quaeritur: Utrum aliquis illorum sit principalis ad quem alii ordinentur, et quis sit ille actus; item, quaeritur, si est unus principalis actus, scilicet eligere, propter quid non denominatur ab illo, sed magis a iudicio vel sententia; deinde quaeritur de ordine actuum qui sunt ex parte rationis et ex parte voluntatis.
ARTICULUS I.
Utrum aliquis illorum actuum sit principalis et quis sit.
Quod autem sit unus principalis, videtur per hoc quod unius potentiae particularis aut universalis est unus actus principalis; ergo ipsius liberi arbitrii. Ille ergo aut erit primus inter istos, cum sint ordinati, vel ultimus vel aliquis mediorum.
1. Primus non videtur: Secundum enim hanc enumerationem appetere est primus actus; sed ille est voluntatis sive virtutis appetitivae; ergo non est proprie liberi arbitrii. Secundum autem illam enumerationem, qua dicitur quod primo consiliatur, deinde iudicat quid melius est, primum est consiliari, et illud est rationis principaliter; non ergo est principalis actus liberi arbitrii. Praeterea, imperfectus actus est consiliari; principalis autem debet in perfectione consistere; ergo non est principalis.
2. Si vero dicatur ultimus, hoc non videtur: Quia ultimus ponitur impetum facere aut operari, sed neuter est principalis. Impetum enim facere aut operari ad virtutem obedientem pertinere dicuntur; non ergo alter illorum principalis dicitur liberum arbitrium, cum liberum arbitrium sit "potentissimum" in homine, secundum Bernardum, et "pretiosissimum", secundum Damascenum.
3. Nec videtur esse actus medius: Quia actus medii post primos ordinantur et ante ultimos, et quamdam habent colligantiam utrobique.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod eligere est principalis horum actuum secundum unum modum, et hoc attenditur quantum ad illam enumerationem, ubi consiliari ponitur primum. Nam eligere est primus actus interior ex parte voluntatis: hoc enim est "duobus praeiacentibus alterum alteri praeoptare". Et, licet sit actus voluntatis, non obstat quod non sit liberi arbitrii: est enim liberi arbitrii in quantum est inter duo; in quantum autem inclinatur in unum, voluntatis. Secundum autem alteram enumerationem principalis actus liberi arbitrii est appetere vel velle, secundum quod velle vel appetere est actus generalis circuiens omnes alios actus: est enim libere appetere vel velle super iudicare, disponere, et ita de aliis actibus qui enumerantur; unde quantum ad hoc principalis dicitur actus.
Si vero quaeratur differentia inter appetere et velle, potest intelligi dupliciter, ut appetere sit finis, velle vero eius quod est ad finem; vel appetere illius potentiae in quantum non habet, velle vero sit inclinatio ad habendum vel ut exeat actus. Appetere enim est liberi arbitrii creati quantum ad hoc quod est aliquo modo materiale et deficiens; velle vero est eius secundum quod convenit cum Deo: in Deo enim est velle, sed non appetere proprie.
ARTICULUS II
Quare liberum arbitrium non denominetur ab actu eligendi.
Deinde quaeritur, si eligere est eius principalis actus, propter quid non denominatur ab illo, sed a iudicio sive arbitrio.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod, cum dicitur: "Liberum arbitrium", sicut dicit Boethius "est liberumde voluntate iudicium", habet in se quod est rationis et quod est voluntatis, sed quod est rationis materialiter, quod est voluntatis formaliter. Unde quod substernitur, dicitur arbitrium ex parte rationis; quod supponitur, dicitur liberum, et hoc est ex parte voluntatis. Eligere autem, prout ponit Damascenus, est primus actus voluntatis, penes quem attenditur libertas. Secundum autem quod ponitur in definitione Augustini, cum dicitur "qua bonum eligitur", eligere respicit tam rationem quam voluntatem, et sic simpliciter dicitur actus principalis. Denominatur ergo ut materialiter ab ipso iudicio vel arbitrio, formaliter vero ab eo unde est liberum, quod scilicet est electio.
ARTICULUS III
De ordine ipsorum actuum.
Deinde quaeritur de ordine ipsorum actuum, quorum quidam sunt ex parte rationis et quidam ex parte voluntatis, et quare in una enumeratione in principio et in ultimo ponuntur actus voluntatis, in medio autem actus rationis, in altera vero qui sunt rationis primo, qui sunt voluntatis consequenter. Praeterea, in actibus rationis ab imperfecto proceditur ad perfectum; non sic autem videtur in actibus voluntatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in illa enumeratione, ubi primo ponuntur appetere et velle, sic fit actuum distinctio et ordo, ut illi actus, qui sunt liberi arbitrii ut est universalis potentia, cuius actus transit super actus et super res, primo ponantur, et illi sunt appetere et velle: possum enim velle iudicare et disponere, et ita de aliis actibus; similiter est de appetere. Sequentes vero actus pertinent ad liberum arbitrium ex parte rationis; ultimi vero ex parte voluntatis operativae. In alia vero divisione ponuntur actus liberi arbitrii ex parte rationis primo, et deinde ex parte voluntatis operativae. Et ponuntur tres ex parte rationis, qui procedunt ab imperfecto ad perfectum: primo est motus inquisitivus de faciendo vel non faciendo, scilicet consilium; secundo est iudicium de faciendo; tertio est propositum faciendi, quod dicitur dispositio vel potest dici arbitrium. Ex parte vero voluntatis primo est electio, et ille est simpliciter motus interior; deinde progressus ad motum exteriorem, et dicitur impetus; deinde motus exterior, et dicitur usus.