Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 7
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 7
Utrum secundum liberum arbitrium attendatur meritum vel demeritum.
Sequitur ultima quaestio de libero arbitrio, utrum sit potentia secundum quam attenditur meritum vel demeritum.
Quod videtur: a. I Ioan. 3, 3: "Qui sanctificat se", Glossa 2: "Non aufert liberum arbitrium". Ergo est illud in quo est meritum.
c. Item, Bernardus: "Totum et solum opus liberi arbitrii est, eius meritum quod consentit" ; unde in consentire meritum, in non consentire demeritum; ergo liberum arbitrium est in quo est meritum vel demeritum.
Sed quod debeat esse in voluntate, videtur: d. Bernardus, in libro De virtutibus: Sensus iste est: "Penes voluntatem residet ratio meriti vel demeriti". Et haec est ratio: "Nihil est tam in potestate nostra sicut voluntas" ; ergo voluntas est illud in quo primo attenditur ordo ad Deum: ultimum enim in Trinitate est summa voluntas Patris et Filii, primum autem in nobis est voluntas creata. Unde secundum voluntatem debet attendi meritum vel demeritum.
e. Praeterea, dicit Bernardus: "Sola voluntas, quoniam pro ingenua sui libertate aut dissentire aut consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate, non immerito capax est iustitiae vel iniustitiae". Ergo est vis penes quam attenditur meritum.
Quod autem illa vis sit ratio, videturf. per hoc quod pueri et phrenetici non possunt mereri, licet voluntatem habeant, quia non habent usum rationis; ergo penes rationem residet vis merendi.
[Solutio]: Ad quod dicendum, quod illud, penes quod attenditur meritum sive quod est capax meriti, attenditur secundum liberum arbitrium, rationem et voluntatem. Meritum enim est, cum conformatur in actu gratuito ipsa anima rationalis, quae est ad imaginem ex parte motivae, imagini increatae. Unde conformitas liberi arbitrii est ex parte posse, rationis ex parte iudicare vel arbitrari, voluntatis ex parte velle sive eligere: tollatur enim aliquod istorum, non iam dicitur capacitas meriti. Nam si non esset potestas [aut esset potestas] ex necessitate determinata, unde esset meritum? Si iterum sine iudicio ageret vel appeteret, non esset meritum: tunc enim non habentia usum rationis, quae agunt secundum impetum, mererentur. Si iterum esset iudicium et non esset voluntas in illud, non esset meritum. Restat ergo quod penes haec tria attenditur meritum, ut sic trinitas creata Trinitati increatae in actu conformetur.