Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, Praeambulum
Consequenter dicendum est de synderesi et ratione eius de conscientia. Circa autem synderesim: Primo quaeritur utrum sit potentia vel habitus; secundo, si est ratio vel voluntas vel differens potentia ab iis; tertio, utrum secundum eam contingat peccare; quarto, utrum contingat eam extingui vel non extingui; quinto, si extinguitur in parte, secundum quem actum extinguitur et in quibus extinguitur.