Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 1

UTRUM SVNDERESIS SIT POTENTIA VEL HABITUS.

Quod autem sit potentia, 1. accipi potest ex eo quod dicit B. Gregorius, super illud Ezech. 1, 10: "Facies aquilae desuper ipsorum quatuor": "Dicunt plerique iuxta Platonemrationabilitatem et irascibilitatem et concupiscibilitatem, quartam ponentes supra has, quam Graeci vocant συντήσιν". Cum ergo aliae tres sint potentiae, potentia autem potentiis condividatur, erit synderesis potentia.

2. Item, synderesis et sensualitas sunt oppositae quantum ad inclinationem, quia sicut sensualitas inclinat rationem ad bona transitoria, ita synderesis inclinat ad bona spiritualia et aeterna; sed sensualitas est vis motiva ex parte inferiori ; erit ergo synderesis vis motiva a parte superiori; ergo est potentia.

3. Item, Mal. 2, 15: "Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae nolite despicere", Glossa: "Per uxorem adolescentiae intelligit legem naturalem scriptam in corde, spiritus vero dicitur non animalis pars, quae "nonpercipit quae Dei sunt", sed rationalis spiritus qui "interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus"". Est ergo rationalis spiritus, de quo loquitur, potentia quaedam in nobis quae inclinatur in Deum, cui coniungitur lex naturalis a principio vitae; sed non est alia quam synderesis, quae semper stimulat ad bonum; ergo est potentia.

Contra, videtur quod sit habitus: a. Prohaeresis enim et synderesis opponi videntur quemadmodum voluntas naturalis et deliberativa; sed prohaeresis est habitus quo informatur voluntas deliberativa; ergo synderesis ex opposito erit habitus quo informatur voluntas naturalis.

b. Item, synderesis et fomes peccati opponuntur: sicut enim fomes peccati trahit ad malum ex parte carnis, ita synderesis trahit ad bonum ex parte spiritus et retrahit a malo; sed fomes est incentivum quoddam ad malum praeter substantiam ipsius animae et quasi accidens illi; ergo synderesis erit quoddam incentivum ad bonum praeter substantiam animae, et ita non erit potentia, sed habitus.

c. Item, synderesis videtur esse lumen quo potentia illuminatur ad bonum, sicut habetur in I libro De Baptismo parvulorum: "Sirationem ipsam, quae adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluerit appellare, tamquam interioris oculi creationem, non resistendum est tunc eam fieri, cum anima creatur, et nonabsurde hoc intelligi, cum homo venit in mundum". Sed hoc lumen quid aliud est quam synderesis? cum synderesis dicatur "scintilla conscientiae". Ergo synderesis est lumen quo potentia rationalis illuminatur; ergo non est potentia, sed habitus.

d. Item, circa cognoscenda ponebatur a philosophis lumen intellectus, quod vocabant intellectum agentem ; pari ratione vel multo ampliori erit lumen in parte motiva ad operanda, et illud erit synderesis; est ergo synderesis lumen quo illuminatur potentia motiva.

e. Praeterea, Augustinus ponit lumen rerum cognoscendarum et bonum agendarum aeternum; sed huic aeterno respondet aliquod lumen intra creatum; ergo etc.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod synderesis nec tantum sonat in potentiam nec tantum in habitum, sed in potentiam habitualem, ut notetur habitus naturalis, non acquisitus; et ratione potentiae potest opponi aliis potentiis, ratione vero habitus aliis habitibus vel inclinationibus. Unde eo modo quo est potentia, dividetur in ratione contra alias potentias.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvetur illud quod obiectum est. Secundum enim quod per aquilam significatur, dividetur contra rationabilitatem, prout est potentia deliberativa.

2-3. Sic etiam intelliguntur aliae rationes obiectae ex illa parte.

a—b. Illae vero rationes, quae obiciuntur ex alia parte, ad habitum naturalem referuntur.

c—e. Quod autem dicitur esse lumen, hoc attenditur de lumine innato, prout cognitio rerum faciendarum quae pertinent ad adeptionem gloriae et vitationem poenae, lumen intelligitur, et haec etiam cognitio habitus naturalis dicitur. Unde ratio, in libro De Baptismo parvulorum, quae lumen dicitur, huiusmodi habitus intelligitur, et forte illud est quod Philosophus rectam dixit rationem.

PrevBack to TopNext