Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 2

UTRUM SVNDERESIS SIT RATIO VEL VOLUNTAS.

Secundo quaeritur si est ratio vel voluntas vel differens potentia ab iis.

Quod autem sit differ-ens, videtur 1. per hoc quod dicit Gregorius in Glossa super Ezechielem. Dicit enim hanc esse quartam non se tribus miscentem, sed errata corrigentem; sed una illarum est ratio; ergo synderesis non est ratio.

2. Praeterea, ratio, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate, dividitur in duo, quorum unum aptatur viro, alterum mulieri; sed in utraque parte rationis contingit esse peccatum; ergo in utraque parte potest esse rectitudo et non rectitudo; sed ipsa synderesis, quantum est de se, remurmurat peccato; ergo differens est synderesis ab utraque; ergo synderesis non est ratio.

Contra, videtur quod sit ratio a. per hoc quod dicitur super illud Iob 1, 15: "Evasi solus, ut nuntiarem tibi", Gregorius: "Unus, id est rationis discretio, ad animum redit, quae amissa nuntiat, ut quod praeoccupata mens perdidit, afflicta recipiat" ; sed unus iste quis est nisi synderesis? Ergo synderesis est ratio.

b. Item, videtur hoc idem per hoc quod dicitur in libro De Baptismo parvulorum, ubi dicitur quod ratio "insita sive inseminata" lumen animae dicitur; et hoc lumen synderesis iudicatur.

c. Item, Luc. 10, 30: "Abierunt, semivivo relicto", Glossa: "Immortalitatem exuere, sed rationis sensum abolere non possunt quin homo sapere et Deum possit cognoscere". Sed illud quod tolli non potest in parte motiva, synderesis dicitur; erit ergo synderesis ille sensus rationis.

d. Item, III De libero arbitrio: "Ante omne meritum boni operis non est parum accepisse naturale iudicium, quo sapientiam praeponat errori et quietem difficultati" ; sed hoc naturale iudicium est syndereseos — est enim "naturale iudicatorium", sicut dicit Basilius: "Iniacetnobis iudicativum", id est discretivum, "vitandi et eligendi". Erit ergo synderesis ipsa ratio, cum iudicativum in nobis ratio dicatur.

Quod autem sit voluntas, videtur e. per hoc quod duplex ponitur voluntas a Damasceno naturalis et deliberativa. Voluntas autem naturalis est "virtus appetitiva eius quod secundum naturam est, et omnium quaenaturae substantialiter adsunt contentiva" ; sed haec est synderesis; ergo synderesis est voluntas.

f. Item, voluntas naturalis est naturaliter appetitiva boni et detestativa mali; sed haec est synderesis; ergo synderesis est voluntas naturalis.

Respondeo: Dicendum ad hoc quod ratio dicitur multipliciter. Uno modo secundum quod ratio dividitur ex opposito contra sensibilem vim, et hoc modo synderesis pertinet ad rationem et dicitur ratio. Sed ratio, secundum quod sic dicitur, accipitur multipliciter: nam ratio dicitur cognitiva et motiva. Secundum vero quod cognitiva, potest dici dupliciter: vel in quantum est iudicativa credibilium vel operabilium quae pertinent ad bonos mores, vel in quantum est iudicativa cognoscibilium quae non pertinent ad mores: et hoc ultimo modo non pertinet synderesis ad rationem. Primo autem modo accepta ratio adhuc dicitur dupliciter: vel in quantum est naturalis vel in quantum est deliberativa. Prout est naturalis, dicitur synderesis, sed non prout est deliberativa.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc patet solutio ad ea quae obiciebantur. Nam ratio, contra quam dividitur synderesis, sicut dicit Gregorius, dicitur ratio deliberativa, et de hac concedimus quod ipsa non est synderesis. Et per hoc patet solutio ad primum.

2. Similiter et ad secundum. Nam cum dividit Augustinus rationem in duas portiones, scilicet superiorem et inferiorem, accipit rationem prout est deliberativa; et hoc patet per hoc quod dicitur quod secundum utramque portionem contingit peccare: non enim ratio peccat in quantum naturalis, sed solum in quantum est deliberativa.

e—f. Ad hoc autem quod quaeritur utrum sit voluntas, dicendum quod sicut ratio dicitur dupliciter, similiter et voluntas, scilicet naturalis et deliberativa. Synderesis autem est eadem cum voluntate naturali, sed non est idem quod voluntas deliberativa. Voluntas tamen naturalis communior est quam sit synderesis: nam voluntas naturalis se extendit ad ea quae sunt meriti vel praemii et ad ea quae non sunt meriti vel praemii ; synderesis autem coarctatur solum circa ea quae sunt meriti vel praemii.

PrevBack to TopNext