Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 3
UTRUM SECUNDUM SVNDERESIM CONTINGAT PECCARE.
Quod sic, videtur: 1. Quia idem est synderesis quod conscientia. Unde Gregorius, Super Ezechielem: "Hanc conscientiam, cum impius in profundum peccatorum venerit, videmus praecipitari", et loquitur de synderesi; sed secundum conscientiam est peccare; ergo et secundum synderesim.
2. Item, anima tota punitur; et poena aeterna non debetur nisi peccato; ergo, cum vermis conscientiae sit poena, ergo est in ea peccatum, et ita in synderesi.
3. Item, conscientia dicitur erronea; hoc autem non esset nisi erraret synderesis; ergo synderesis errat; ergo secundum eam contingit peccare.
4. Item, contraria nata sunt fieri in eadem vi ; sed virtus et vitium sunt contraria; ergo sunt nata in eadem vi esse; sed virtus, quae est donum sapientiae, est nata esse in eadem vi animae, et ita in synderesi; ergo est peccatum in ea.
Contra: a. Remurmurare peccato et consentire sunt opposita; ergo, cum unum per se sit ipsius synderesis, scilicet remurmurare peccato, reliquum, scilicet consentire peccato, non erit eius.
b. Item, synderesis et fomes se habent per modum oppositionis, quia contrarias habent inclinationes: tomes semper ad malum, synderesis semper ad bonum; sed peccatum est secundum fomitem; ergo et secundum synderesim est meritum ; ergo nunquam peccat.
c. Item, synderesis respicit bonum et malum secundum differentias communes: haec enim est eius differentia ad ea quae sunt potentiae deliberativae; sed peccatum, cum sit circa opus, est in singularibus ex omissione bonorum et transgressione malorum; ergo non est in synderesi peccatum.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur quod videmus eam praecipitari etc.: respondeo quod praecipitari dicitur duobus modis. Uno modo dicitur praecipitari ruere in peccatum et cadere a statu gratiae, et hoc modo solum liberum arbitrium dicitur praecipitari. Alio modo dicitur praecipitari retardari a suo effectu sive non consequi suum effectum, et hoc modo dicitur praecipitari. Est enim duplex effectus eius, scilicet illuminare ad bonum et retrahere a malo remurmurando contra peccatum sive etiam stimulare ad bonum. Quantum ad primum effectum dicitur obnubilari per peccatum, cum scilicet anima non consequitur effectum illuminationis ; quantum ad secundum dicitur praecipitari, cum anima per eam non retrahitur a malo.
2. Ad aliud dicendum quod, licet tota anima puniatur, non tamen secundum quamcumque partem punitur, peccat. Dicitur enim puniri anima, non solum ratione eius quod principaliter peccat, scilicet voluntatis vel liberi arbitrii, sed ratione eius quod ordinatur ad illud. Licet ergo anima puniatur ex parte syndereseos, quia non potest consequi actum eius, non tamen in synderesi est peccatum.
3. Ad tertium dicendum quod conscientia habet respectum ad id quod supra est, et ex illa parte non dicitur erronea; habet etiam respectum ad id quod inferius est sive quod accipit ab inferiori, et ex illa parte dicitur erronea, sed tamen non pertinet ad synderesim. Utrum autem conscientia sit idem quod synderesis, tractabitur postea in Quaestione de conscientia.
4. Ad quartum dicendum quod donum sapientiae et alii habitus gratuiti non sunt in synderesi, sed in suprema parte rationis, in quantum est deliberativa; illa autem non est eadem cum synderesi, sicut dictum est.
b. Ad illud quod obicitur pro alia parte, dicendum quod, cum dicitur quod peccatum est secundum fomitem, hoc potest intelligi dupliciter: vel scilicet formaliter, ut sit in ea peccatum sicut in subiecto, et hoc modo non est peccatum secundum fomitem nec meritum secundum synderesim; vel potest intelligi causaliter, ut scilicet fomes sit causa peccati sive inclinans ad peccatum, et hoc modo dicitur esse peccatum secundum fomitem et meritum secundum synderesim, sed non ideo est peccatum secundum synderesim, quia neutro illorum modorum potest dici peccatum secundum eam.