Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 4 et 5

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 1, C. 4 et 5

UTRUM ET SECUNDUM QUEM ACTUM CONTINGAT SVNDERESIM EXTINGUI.

Deinde quaeritur utrum synderesis possit extingui.

Quod autem ita sit, videtur 1. in haeresiarchis, quibus conscientia dictat subire martyrium pro fide sua defendenda; sed hoc est error peccati; ergo non remurmurat synderesis in eis contra peccatum.

2. Item, in Glossa super Ezechielem: "Hanc conscientiam, cum impius in profundum peccatorum venerit, videmus locum suum amittere" ; sed quid est locum suum amitteres nisi non semper esse contra peccatum? Ergo, cum omnino in damnatis irreparabiliter sit praecipitata, in eis erit extincta.

3. Item, Ierem. 2, 16: "Filii Mempheos et Caphnes constupraverunt te usque ad verticem", Glossa: "Malignus Spiritus de membris inferioribus usque ad verticem pertingit, quando castam celsitudinem mentis diffidentiae morbus corrumpit" ; sed celsitudo mentis dicitur synderesis; ergo etc.

4. Item, super illud Psalmi: "Corrupti sunt et abominabiles facti sunt", Glossa: "Omni vi rationis privati" ; sed quaedam vis animae est synderesis; ergo etc.

5. Item, synderesis et fomes se habent per modum oppositionis propter diversas inclinationes; sed ex toto potest fomes extingui per gratiae amplitudinem, ut in B. Virgine ; ergo per cumulum malitiae synderesis poterit in aliquo reproborum extingui, ut in Antichristo.

Contra hoc est a. quod dicitur Isai. ultimo, 24: "Vermis eorum non morietur" ; vermis autem ille est remorsus conscientiae; ergo non extinguitur synderesis in damnatis.

b. Item, Sap. 5, 38 dicitur: "Dicent intra se poenitentiam agentes: Quid profuit nobis iactantia?" etc.

c. Item, hoc videtur per illud quod dicitur Luc. 16, 24, ubi petiit dives ut mitteretur Lazarus, ut extremo digiti tactus refrigerium sentiret et nuntiaret duobus fratribus ne venirent in hunc locum tormentorum, Glossa: "Reproborum mentem poena sua erudit quandoque inutiliter ad dilectionem, ut etiam suos spiritualiter diligant, qui hic, dum peccata diligerent, nec se amabant". Petiit ergo sibi bonum et aliis; ergo non videtur in damnatis synderesis extincta.

d. Item, Bernardus, in libro De libero arbitrio: "Quo modo non est ibi aliquod sapere, ubi mala, quae tolerantur, cogunt poenitere malorum quae facta sunt? Numquid autin tormentis non est poenitere aut poeniteremali non est sapere?" Ergo in damnatis etiam est aliquis actus syndereseos.

e. Item, Hieronymus: "Scintilla conscientiae in Cain non extinguitur", sicut habetur super Ezechielem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non ex toto extinguitur synderesis, etiam in damnatis: remanet enim aliquis actus. Notandum autem quod sunt quidam effectus syndereseos quantum ad instinctum boni et quantum ad displicentiam mali, et hoc dupliciter: vel in collatione ad poenam vel praeter. Dicendum ergo quod, quantum ad instinctum boni et displicentiam mali culpae, absolute extincta est synderesis in diabolo et damnatis; secundum vero tertium modum non est extincta et haec remanet ad poenam. — Quod patet per alteram partem Glossae Luc. 16, 27: "Servatur diviti ad poenam et cognitio pauperis quem despexit etmemoria fratrum quos reliquit, ut devisa gloria despecti et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur". Et de hac dicitur in fine Isai.: Vermis eorum non morietur. Habent ergo displicentiam mali in collatione ad poenam. — Quod patet ex petitione illius divitis: petiit enim ut hoc nuntiaretur fratribus "ne in hunc locum veniant tormentorum", hoc est ne digna faciant poenis aeternis; et hoc est opus syndereseos, cui displicet malum in collatione ad poenam.

[Ad obiecta]: 2. Ad secundo obiectum dicendum quod conscientia sive synderesis dicitur amittere locum suum, quia retardatur a suo effectu sive non consequitur effectum, qui est retrahere a malo vel trahere ad bonum, non quia non habeat aliquem actum.

1. Ad hoc quod obicitur de haeresiarchis, dicendum quod non omnino in ipsis extinguitur, sed propter depravationem liberi arbitrii non sentitur actus eius. In inferno autem magis sentietur, quia erit eis in poenam, eo quod non poterit consequi effectum suum, qui est retrahere a malo vel trahere ad bonum, et habebit ibi remorsum conscientiae sibi manifestum.

3. Ad tertium dicendum quod celsitudo mentis non dicitur synderesis, sed fides, quae est in superiori parte rationis. Unde anima dicitur corrumpi "usque ad verticem", quando integritas fidei in ea corrumpitur.

4. Ad hoc quod obicitur quod erunt omni vi rationis privati, sicut habetur in Glossa super illud Psalmi: "Corrupti suntei abominabiles facti sunt" etc., dicendum quod ratio dicitur ibi vis animae deliberativa: unde non supponit pro synderesi.

5. Ad ultimum dicendum quod non est simile de fomite et de synderesi. Nam synderesis naturaliter est in homine et potentia naturalis; illud autem, quod naturae est, non potest ex toto amitti per peccatum; sed fomes accidentaliter est in anima: unde potest extingui per gratiae excellentiam.

e. Ad illud quod obicitur de Cain, dicendum. quod aliter est in viatore et aliter in damnato. Nam in viatore stimulat ad bonum et potest, dum est viator, habere effectum in illo, et similiter de retrahendo a malo; sed in damnato nullum potest huiusmodi elicere effectum, et ideo quoad hos effectus dicitur extingui in damnato, non autem in viatore. Licet enim Cain desperaret, ex libero arbitrio tamen potuit, dum erat viator, non desperare, et ita aliquem usum potuit elicere synderesis.

PrevBack to TopNext