Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 1
UTRUM CONSCIENTIA SIT POTENTIA VEL HABITUS.
Quod autem non sit potentia, sic videtur: 1. Quia conscientia dicitur erronea et recta, tranquilla et perturbata; sed ista nulli potentiae conveniunt; ergo conscientia non est potentia.
2. Item, conscientia est scientia qua aliquis sibi conscius est; sed scientia non est potentia, sed habitus; ergo conscientia est habitus.
Quod autem non sit habitus, videtur: a. Quia conscientia in damnatis est poena; sed nullus habitus est eis poena; ergo conscientia non est habitus.
6. Item, conscientia dicitur aliquando munda, aliquando immunda; sed nullus habitus immundus aliquando potest esse mundus nec e converso; ergo conscientia non est habitus.
Item, videtur quod nec sit potentia nec habitus. c. Dicit enim Damascenus quod "conscientia est lex nostri intellectus" ; sed lex non dicitur potentia vel habitus; ergo nec conscientia.
[Solutio]: 2. Ad quod dicendum quod conscientia tripliciter accipitur. Aliquando enim accipitur pro eo quod conscimus, et sic conscientia nec est potentia nec habitus, sicut nec scibile in anima proprie dicitur potentia vel habitus, et sic accipitur a Ioanne Damasceno, cum dicitur "conscientia estlex nostri intellectus". Aliquando vero accipitur pro eo quo conscii sumus, et sic dicitur habitus, quo Scilicet conscimus, et sic procedebat secunda obiectio, quae dicebat quod conscientia est scientia. Tertio modo accipitur conscientia pro ipsa potentia habente vel recipiente illud quod conscimus, secundum quod dicitur quod lex mentis nostrae scripta est in conscientia; et sic dicitur conscientia naturalis potentia animae.
1. Ad hoc quod obicitur quod conscientia dicitur esse recta vel erronea, tranquilla vel perturbata, munda vel immunda, quod non convenit potentiae naturali: dicendum quod conscientia accipitur ibi pro habitu acquisito, qui scilicet relinquitur in anima ex eo quod conscitur; unde concedo quod secundum hunc modum non dicitur potentia primo et principaliter.
a. Quod autem obicitur quod conscientia in damnatis est poena: dicendum quod conscientia accipitur ibi pro afflictione consequente, non pro habitu vel pro potentia.