Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 2

UTRUM CONSCIENTIA SIT HABITUS NATURALIS VEL ACQUISITUS.

Secundo quaeritur utrum conscientia sit habitus naturalis vel acquisitus.

Et videtur quod sit habitus acquisitus: 1. Quia conscientia aliquando est munda, aliquando immunda; sed hae differentiae contrariae non insunt ei a natura, sed potius ab acquisitione, quia quod naturaliter ei inest, semper inest et a principio; conscientia autem non semper est sub huiusmodi differentiis; ergo non videtur esse habitus naturalis, sed potius acquisitus.

2. Item, modo potest quis habere conscientiam alicuius rei quam prius non habuit, sicut patet de Iudaeis, qui ante dationem Legis non habebant conscientiam de immundis, sed post dationem habuerunt vel habere debuerunt; conscientia ergo incipit esse de aliquibus de quibus ante non fuit; sed habitus naturalis semper est de iis de quibus est; ergo ut prius.

Contra: a. Ioannes Damascenus dicit conscientiam esse legem nostri intellectus, prout legi mentis repugnat lex carnis; sed lex carnis est in homine quam cito homo incipit esse: quam cito enim anima coniungitur carni, habet homo legem carnis; unde, quia ex coniunctione ad carnem habet homo legem carnis, ideo eam habet quam cito incipit esse. Cum ergo lex mentis insit animae a sua creatione, patet quod multo magis debet habere homo legem mentis quam cito incipit esse; ergo et conscientiam, cum haec dicatur illa ; sed quod inest homini a principio et est habitus, est habitus naturalis; ergo conscientia est habitus naturalis.

b. Item, Rom. 2, 14: "Cum gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciant, ipsi sibi sunt lex", Glossa: "Etsi gentiles non habeant legem scriptam, habent tamen legem naturalem quaquisque intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum" ; sed huiusmodi lex naturalis habitus est naturalis; ergo et ipsa conscientia, quia ea conscius est quid sit bonum et quid sit malum.

Respondeo: 1-2. Sicut scientia accipitur secundum actum et secundum habitum — secundum actum, quando aliquis habet scientiam actualiter alicuius scibilis et actualiter convertitur super illud; secundum habitum, quando, etsi habeat scientiam alicuius scibilis, non tamen convertitur actualiter super illud — similiter et conscientia, quae in se scientiam includit, potest accipi secundum actum et secundum habitum. Unde conscientia est talis habitus, a quo potest elici actus qui prius non fuit elicitus; nihilominus tamen semper habet aliquem actum secundum habitum, etsi non secundum actum, ut post videbitur. Prout ergo accipitur secundum habitum, bene concedimus quod est habitus naturalis, sed prout secundum actum, acquisitus. Unde bene concedimus quod huiusmodi differentiae mundum et immundum et sic de aliis differentiis, non sunt differentiae conscientiae prout est habitus naturalis, sed prout dicit acceptionem iuxta huiusmodi habitum, et hoc prout se tenet ex parte rationis. Et iterum conscientia de se dicit duo: scilicet scientiam, et sic potest dicere habitum naturalem; vel potest dicere acceptionem ratione eius quod dicitur cum, et sic recipit errorem, et potest dicere habitum acquisitum.

PrevBack to TopNext