Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 3
UTRUM CONSCIENTIA SIT HABITUS COGNITIVUS VEL MOTIVUS.
Et videtur quod motivus 1. per hoc quod dicit Damascenus quod "conscientia est lex nostri intellectus; sed immissio perniciosi, hocest lex peccati, superveniens membris carnis, per eam se nobis immittit". Et subditur: "Conscientia congratulatur legi Dei, scilicet mandato, lex autem peccati, scilicet immissio per legem, quae est in membris, scilicet percorporis surrectionem et motum et irrationalem partem animae, repugnat legi intellectus nostri". Ex quo apparet quod Damascenus dicit conscientiam esse legem mentis, prout ei opponitur lex carnis; sed lex carnis motiva est et semper inclinat ad malum; ergo per oppositum conscientia, quae est lex mentis, in bonum, et ita, cum conscientia sit habitus, erit habitus motivus.
2. Ad idem, delectabile et poenale attenduntur penes voluntatem: unde delectabile dicitur quod est consonum voluntati, poenale quod non est consonum; sed delectabile et poenale attenduntur circa conscientiam; unde super illud II ad Cor. 1, 12: "Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae", Glossa: "Sicut impiis est magna poena conscientia, ita piis est gaudium". Ergo conscientia est ex parte voluntatis, et ita, cum sit habitus, erit habitus motivus.
Contra: a. Conscientia ponit scientiam; sed scientia determinat habitum cognitivum; ergo et conscientia.
b. Hoc idem arguitur per simile, quia, cum dicitur iste homo est conscius secretorum huius hominis, sensus est quod iste novit secreta illius. Unde conscius dicitur propter aliquam notitiam communem, et ita conscius ponit cognitionem; ergo et conscientia; ergo est habitus cognitivus.
c. Item, I Cor. 4, 4: "Nihil mihi conscius sum" ; non est sensus: non moveor ad peccatum, sed potius non cognosco me esse in peccato ; unde Glossa, ibidem: "In nullo me remordet conscientia mea". Quare conscientia non erit habitus motivus, sed potius cognitivus.
d. Item, corrigere, consiliari et huiusmodi ad cognitionem pertinent: corrigere enim magistri est, consiliari sapientis; sed ista ad conscientiam pertinent. Unde in Glossa super Ezech. 1, 10, ubi loquitur de conscientia, dicitur quod putant ipsam errata corrigentem; et ita ad cognitionem pertinet.
e. Item, Eccle. 7, 23: "Scit conscientia tua, quia ei tu crebro maledixisti aliis", et ita conscientiae est scire; et ita ut prius.
f. Hoc idem arguitur ex hoc quod dicitur in Glossa: "Qua iudice nemo absolvitur nocens". Ex quo apparet quod iudicare ad conscientiam pertinet; sed iudicare cognoscentis est; et ita ut prius.
Respondeo: Est habitus pure cognitivus, sicut habitus huius principii: omne totum est maius sua parte ; et est habitus pure motivus, sicut est habitus virtutis; et est habitus qui non solum est cognitivus, sed etiam inclinativus in motum, sicut in prosecutionem [boni] aut fugam mali, et talis habitus est conscientia. Unde non debemus ponere conscientiam sub uno habitu, sed sub duobus, secundum quod dicit Philosophus, quod peccant qui ponunt sub uno genere ea quae sunt sub diversis generibus. Sic est de conscientia, quia ratione cognitionis ordinatur sub habitu cognitivo; ratione eius quod ordinat ad prosecutionem boni et fugam mali, ordinatur sub habitu motivo. Et prout est habitus naturalis non dicitur mala, cum est de malo, et bona, cum est de bono. Tamen prout dicimus acceptionem quamdam rationis, recipit aliquo modo istas differentias rectum, erroneum et alias huiusmodi, secundum quod dictum fuit superius, secundum quod intellectus semper est rectus, ratio autem recta et non recta. Sic conscientia prout est habitus naturalis, semper est recta; prout vero dicit acceptionem quamdam rationis, potest dici quandoque recta, quandoque non recta.
[Ad obiecta]: 1. Ad id quod primo obicitur quod lex carnis solum pertinet ad motivam et non ad cognitivam, ergo et lex mentis, quae ei opponitur: dicendum quod non est omnino simile, quia lex mentis semper dirigit ipsam motivam per cognitivam, lex carnis sine praecedente cognitione potest movere et aliquando praecedente cognitione. Quemadmodum enim fomes est poenale inflictum ex primo peccato, similiter lex carnis, quae ipsum dirigit: et ideo se ipsa sine praecedenti. cognitione potest dirigere ipsam motivam in malum, et ideo accidit quod ipsam praecedat aliquando cognitio, sed essentialiter exigitur cognitio ad hoc ut lex mentis dirigat motivam. Unde primo respicit quod est intellectus, postmodum, mediante hoc, quod est voluntatis; et ideo etiam appellatur lex mentis ab eo quod est meminisse quae sunt facienda. — Ad hoc ergo quod obicitur quod lex mentis opponitur legi carnis: dicimus quod solummodo opponitur ei ex parte qua est motiva in bonum, et non ex parte qua est cognitiva. Unde ex illo non potest concludi quod non dicat rationem motivi, sed non solum quod dicat rationem cognitivi, et hoc bene concedimus.
2. Ad secundum dicimus quod, cum dicitur conscientia est poena aut gaudium, quod non dicitur per essentiam, sed solum ex consequenti. Unde ipsa disponit ad hoc vel ad illud secundum quod diversimode est in diversis, quemadmodum cognitio disponit ad motum. Unde quandoque accidit quod aliquis habens conscientiam de malo, affligatur et habens conscientiam de bono, delectetur.