Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, Praeambulum
In progressu inquisitionis de vita tria proponebantur quaerenda. Primo, quid est vita; secundo, a quo est vita; tertio, cuius est vita. Iam determinatum est de duobus; sequitur de tertio, scilicet cuius est vita ut subiecti proprii.
Primo ergo quaeritur utrum vita sit in natura increata; secundo quaeritur utrum vita Creatoris et creaturae in aliqua re conveniant; tertio, utrum vita sit in creatura corporali an tantum in spirituali; quarto, supposito quod in corporali, utrum sit in corporibus supracaelestibus ; quinto, utrum sit in animalibus quae carent sanguine; sexto, utrum sit in embrione; septimo, utrum sit in humore vel in humoribus.