Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 1
UTRUM VITA SIT IN NATURA INCREATA.
Circa primum sic: a. Damascenus, III libro: "Excepta divina,, tres species sunt vitae, plantativa, sensibilis, intellectualis".
d. Item, Dan. 14, 4: "Non colo idola manu facta, sed viventem Deum, qui fecit caelum et terram". Ex iis patet quod in- Deo est vita.
d. Item, videtur quod solus, Deus vivat, sic: Secundum Philosophum, vivere viventis est esse; ergo viventis essentia est eius vita; ergo illud solum vivit, cuius essentia est vita, hoc est solus Deus.
e. Item, libro De motu cordis: "Oportet nosse quoniam ipsa vita actio est" ; et vita est esse viventis; ergo viventis essentia est sua actio; ergo illud solum vivit, cuius sua essentia est sua actio, hoc est solus Deus: in omni enim creatura differunt essentia, virtus et actio, ut vult Augustinus.
Contra: 1. Vita addit super esse; in illo igitur in quo nihil additur ad esse, hoc est in illo de quo dicitur Exod. 3, 14: "Ego sum, qui sum", non est vita; si enim aliquid esset in ipso quod adderet ad esse, esset in ipso compositio aliqua.
2. Item, vita cadit sub aliqua differentia entis; unde contrahit ens, cui convenit, in genus: eorum enim quae continentur in genere, quaedam vivunt, quaedam non vivunt; ergo non convenit illi quod non est in genere, sed supra omne genus, scilicet Deo.
3. Item, esse viventem et habere animam convertuntur; dicitur enim in libro De motu cordis: "Animatum et vivens ad se invicem paria sunt" ; sed Deus non habet animam; ergo etc.
4. Item, in quo est vita, est appetitus et desiderium, ut ex dictis patet ; sed in nullo est desiderium alicuius quin sit indigentia respectu illius; sed in Deo nulla est indigentia; ergo etc.
5. Item, secundum Bernardum: "Vita est motus internus" ; et hoc vitae convenit per se sicut illud quod ponitur in eius ratione; ergo convenit omni habenti vitam; sed in Deo non est motus; ergo nec vita.
6. Item, dicit Dionysius, De divinis nominibus, 1 cap.: "Superessentialitatem divinam neque ut verbum aut virtutem neque ut animam aut vitam aut essentiam laudare est iustum". Sed omnia quae sunt in superessentialitate divina, id est Deo, Deum reddunt laudabilem; ergo neque anima neque vita sunt in Deo.
Respondeo: Dicendum quod in Deo est vita, non per differentiam a substantia, sed ipse est sua vita et suum vivere, et tanto nobilior est eius vita quanto simplicior. Quia autem divinum esse est simplicissimum, nihil habens de possibilitate admixtum, ideo est in plena actualitate et vigore. Quia igitur vita est quidam vigor internus et vivere est vigere quoddam, ut supra tactum est, hinc est quod in Deo est vitam reperire et in ultima perfectione, ratione praetacta. Unde rationes pro illa parte concedendae sunt.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod vivere addit supra esse etc.: dicendum quod hoc verum est in eis ine quibus vita est per differentiam aliquam, ita quod differt in vivente illud quod vivit et quo vivit; hoc autem est in rebus creatis, quae habent possibilitatem permixtam esse sive actui; solus autem Deus est in puritate actus sive actus purus, et ideo in ipso Vivere non addit ad esse, sed sua essentia est sua vita.
2. Ad aliud quod obicitur quod vita contrahit in aliquod genus entis etc., dicendum quod est duplex vita: una scilicet quae est origo omnis vitae, quae non cadit sub determinatione temporis vel motus, sed est aeterna, et haec est per se vivifica et substantifica; alia est vita quae est participata per distinctionem et proprietatem convenientem unicuique viventi. Prima vita est causalis sive causa secundae. Unde Dionysius, De divinis nominibus, in cap. De vita: "Nunc laudanda estlaudabilis vita aeterna, ex qua per se ipsam vita et omnis vita et a qua in omnia, utcumque vitam participantia, vivere proprie uni-cuique exseminatur". Et post: "Et sicut in ὄντεdicimus quiaeiusdem esse est causalis, sic et ibi". Iterum: "Quia et per se ipsam vita est divina vita, vitalis et substantialis", ut habetur a Commentatore, ὄν a Graecis essentia dicitur divina. Unde vult dicere quod sicut eiusdem est esse causalis in divinis, sic per se ipsam est vita divina. Et post subdit: "Et omnis vita etvitalis motus ex vita ipsa, quae est super omnem vitam et omne principium totius vitae". Vita autem primo modo sumpta est naturae increatae, secundo modo sumpta creatae. Prima est super omne genus nec cadit sub aliqua differentia quae trahit in genus, sed est idem cum eo quod est simpliciter et per se, ut patet ex verbo Dionysii. Secundo modo sumpta trahit in genus.
3. Ad illud quod sequitur, scilicet quod vivere et habere animam convertuntur: dicendum quod sicut descendunt scientiae, sic et vocabula scientiarum. Auctor autem libri De motu cordis inquirit in illo de vita quae habet esse in corporibus, et de illa verum est quod "animatum et vivens ad se invicem paria sunt". Sed, generaliter loquendo, non est verum: spiritualis enim creatura, sicut intelligentia, vivit, licet animam non habeat.
4. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod est appetitus rei distantis, et ille appetitus habet annexam imperfectionem; est et appetitus rei indistantis, et hoc potest esse dupliciter: vel quia coniungitur appetitus appetibili vel quia est idem per essentiam. Quandoque enim est appetitus coniunctus appetibili, tamen est "aliud per essentiam ab-illo; quandoque autem idem est appetitus et appetibile per essentiam, et hoc est in Primo, ubi idem est delectans et in quo delectatur, fruens et quo fruitur; ubi autem est talis appetitus, nullus est defectus, sed vita perfecte delectabilis, nullo indigens, existens in fine nobilitatis et delectationis, qualis est in primo et summo bono.
5. Ad aliud quod sequitur quod vita est motus etc.: dicendum quod illa praedicatio est causalis, quia vita est causa motus. Sed quaedam est vita, quae est principium sive causa motus in vivente, quaedam in alio. Illa quae est principium motus in ipso vivente, habet imperfectionem coniunctam, quia motus-passio attestatur imperfectioni; sed, quia Deo non convenit nisi quod est perfectionis, ideo vita in Deo est principium motus, non quo Deus moveatur, sed quo omnia movet et viventia vivificat. Propter quod, ut vult Dionysius, "divina vita est vitaliset substantialis", id est vivifica et substantifica. Et secundum oethium: "Stabilisque manens dat cuncta moveri". Vel, si videatur dicendum quod vita sit motus essentialiter, secundum quod motus internus est vigor appetitus, dicendum quod illa ratio Bernardi "Vita est motus internus" etc. est vitae quae differt per essentiam ab eo quod vivit eadem vita.
6. Ad illud Dionysii quo videtur quod vita non sit in Deo, patet responsio per hoc quod sequitur ibidem, ubi ostenditur quod nominandus est Deus "omniumablatione" sive negatione, superpositione et causalitate. Unde intentio est auctoris ostendere neque vitam neque alia dicta de Deo, proprie et in propria acceptione sumpta, Deo convenire. Unde Commentator, ibidem: "Ratio in hoc universaliter studet ut suadeat certisque veritatis investigationibusapprobet nil de Deo proprie dici posse, quoniam superatomnem intellectum omnesque sensibiles intelligibilesque significationes, quimelius nesciendoscitur, cuius ignorantia est vera sapientia, qui verius fid-aliusque negatur in omnibus quam affirmatur: quodcumque enim de ipso negaveris, vere negabis, siquidem siapprobaveris hoc vel hoc illum esse, falsitatis redargueris, quia omnium quae sunt, quae dici vel intelligi possunt, nihil est".
d-e. Ad illa quae obiciebantur pro alia parte, quibus concluditur quod solus Deus vivit: dicendum quod illud argumentum non valet vivere est esse viventis, ergo vita est essentia viventis. Nec est hic locus a coniugatis: non enim se habet vita ad vivere sicut essentia ad esse; vita enim et vivere non differunt nisi in modo nominandi, quia vita est actus sicut et vivere: essentia enim, quae est ipsa quidditas rei, dicit ipsam substantiam rei, esse vero actum: esse enim est actus entis. Praeterea, cum dicit vivere est esse viventis, esse dicitur viventis ut est vivens, non ut est substantia. Cum infertur: ergo vita est essentia viventis, ibi sumitur essentia ut est quidditas rei quae vivit, non ut dicit quidditatem actus quo vivens, in quantum vivens, est in actu vivendi. Unde non est debita coniugatio in argumento. Unde in argumento non infertur essentia de essentia sicut proponitur actus de actu, immo est duplex defectus ibi, unus ex hoc quod infertur essentia de actu: vita enim actus est ; alius ex hoc quod sumitur essentia in conclusione ut est quidditas rei quae subest actui vivendi, non ut dicit quidditatem ipsius actus.
Si obiciatur adhuc quod vita est essentia viventis per hoc quod dicit Dionysius, cap. De vita: "Si dixeris qualemcumque vitam aut vitae principium aut vitae essentiam, ex ipsa, scilicet prima vita, vivit". Et ibi Commentator: "Vitae essentiae intelligibiles sunt virtutes, et nostrae animae essentiam quippe, cum sint vita, habent ut materiam quamdam atque subiectam et ipsam speciem, quae vitae est, existentem, unde et vivificant corpora animae". Ecce quod in textu dicitur "essentia vitae", in Commento dicitur "intelligibiles virtutes", id est intelligentiae, "sunt essentiae vitae". — Responsio est ad hoc quod essentia vitae dicitur substantia in qua radicatur vita.
In translatione Abbatis est "substantia vitae", sed in Commento dicitur "essentiamquippe, cum sint vita, habent" etc., loquitur de animabus nostris, ibi dicitur plane quod animae nostrae vitae sunt. — Respondeo: Praedicatio illa non est per convenientiam identitatis, sed potius per convenientiam relationis actus ad substantiam vel effectus ad causam, sub hoc sensu: "animae nostrae sunt vitae", id est sunt substantiae in quibus sunt radicatae sive substantificatae vitae et quae sunt principia vitae corporibus; et hoc dicit textus qui est secundum translationem Abbatis: "Si dicas vitae principiumaut substantiam, ex ipsa vivunt et vivificant". Dicit enim animam nostram esse substantiam vitae qua vivit, et principium vitae in quantum vivificat corpus, et utrumque esse a prima vita. Unde dicitur in textu "ex ipsa vivunt et vivificant": vivunt in se, vivificant corpora sibi subiecta, ut dicit Commentator. Ex iis patet responsio ad illud quod sequitur.