Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 2
UTRUM VITA CREATORIS ET CREATURAE IN ALIQUO CONVENIANT.
Secundo quaeritur utrum vita conveniens Creatori et vita conveniens creaturae in re aliqua una conveniant.
Quod conveniant, videtur sic: a. Quaecumque sunt ad invicem comparabilia, conveniunt in aliquo uno: participantis enim ad non participans nulla est comparatio ; sed vita increata et creata sive Dei et creaturae comparabiles sunt ad invicem secundum prius et posterius et plus et minus; ergo conveniunt in aliquo uno.
b. Item, omne creatum est vestigium et similitudo suae causae ; vita creata est causata ab increata; ergo est vestigium et similitudo eius; sed similitudo aliquorum est convenientia eorum in aliquo uno ; ergo vita creata et increata conveniunt in aliquo uno.
c. Item, omne exemplar convenit cum exemplato; vita increata est exemplar vitae creatae; ergo vita increata convenit in aliquo cum creata.
Ad oppositum videtur sic: 1. Quaecumque conveniunt et non sunt simpliciter idem, penes unum conveniunt et penes aliud differunt: non enim penes idem conveniunt et differunt; si ergo vita increata et creata per aliquid conveniunt, per illud non differunt; quare per aliud; ergo in vita increata est unum et aliud; ergo non est omnino simplex: quod est impossibile.
2. Item, si vita increata et creata non conveniunt in nomine tantum, sed in aliqua re una per nomen significata, ergo illa res nec est simpliciter vita increata nec creata, sed aliqua res naturaliter prior illis: quod est impossibile.
[Solutio] : Ad haec dicendum quod differt unum univocationis et analogiae. Unum enim univocationis est quando unum inest pluribus uniens illa in aliqua re una priore illis naturaliter ; sic autem non conveniunt vita creata et increata. Unum autem analogiae est quando unum inest pluribus, ita quod alicui eorum primo et principaliter, in quo est prima origo omnium aliorum, aliis vero posterius et secundario et per modum quo descendunt ab origine prima. Et tale unum non unit ea quibus inest in aliqua re una naturaliter priore illis, sed tota prioritas est in aliquo eorum naturaliter, sicut in causa respectu causati: et istud unum, licet non sit penitus univocum, non est penitus aequivocum, sed medium, et dicitur analogum ; et sic vita creata et increata conveniunt in aliquo uno. — Quod autem vita increata sit origo aliarum omnium et causa, patet ex verbo Dionysii supra dicto. Cum ergo quaeritur utrum vita Creatoris et creaturae conveniant in aliqua re una: dicendum quod conveniunt in re una unitate analogiae, non una unitate univocationis.
[Ad obiecta]: a—c. Ad illa quae inducuntur pro prima parte, quibus videtur ostendi quod conveniunt in re aliqua una, tum ratione qua sunt comparabilia, tum ratione similitudinis, quae est vestigii ad illud cuius est vestigium, tum ratione convenientiae exemplati et exemplaris, bene possunt concedi secundum quod res dicitur una unitate analogiae, non autem secundum quod dicitur una unitate univocationis: neque enim comparatio neque similitudo neque convenientia, quae est creati ad increatum, concludit unitatem univocationis. — Si obiciatur per verbum Philosophi, dicentis quod solum univocum est comparabile: dicendum quod ibi sumitur univocum nomine extenso, secundum quod etiam convenit analogo, facta exclusione solius aequivoci.