Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 3

UTRUM VITA SIT IN CREATURA CORPORALI.

Sequitur inquirere utrum in corporalibus creaturis sit vita qua vivunt.

Quod sic, patet: a. Super illud Marci ultimo, 15: "Praedicate Evangelium omni creaturae", dicit Gregorius: "Omnis creaturae aliquid habet homo: habet namque esse commune cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus". Ex quo patet quod arbores vivunt et animalia.

b. Item, vegetari, sentire, intelligere sunt actus consequentes ad actum vivendi sive quo est vita nec insunt alicui cui non inest vita; unde in libro De motu cordis: "Vivit et vegetatur animal, sentit et movetur, discernit et intelligit, et quae ex eis oriuntur, non facile numerabilia, efficere habet. Et harum potentiarum haec prima distantia est quod vitam quasi praeviam ceterae sequuntur, sine qua ceterarumnullam inesse possibile est". Si ergo ii actus sunt creaturarum corporalium — quod patet manifeste de actu vegetandi et sentiendi, qui sunt actus plantarum et brutorum; similiter patet de actu intelligendi per verbum Philosophi dicentis: "Qui dicit animam intelligere, nihil aliud est quam si diceret animam texere vel aedificare" — relinquitur igitur quod actus vivendi sive qui est vita, sit creaturarum corporalium.

Contra: 1. Vita est forma sive actus praecipuus et maxime essentialis substantiae spirituali, scilicet angelo et animae rationali ; quod autem est substantiis spiritualibus praecipuum et maxime essentiale, non convenit substantiis corporalibus, sicut nec e converso; ergo corporales substantiae non vivunt.

2. Item, inter omnia quae in genere actuum praecipue et proprie et essentialiter conveniunt substantiis spiritualibus, cuiusmodi sunt discernere, intelligere, sapere, diligere, prius et essentialius convenit actus qui est vita; si ergo actus discernendi, intelligendi, sapiendi, diligendi non sunt actus corporales neque corporalibus creaturis conveniunt, multo fortius nec actus qui est vita.

3. Item, ut dicit Augustinus, Contra Maximinum: In illis quae mutantur "nonnulla mors est ipsa mutatio". Sed creaturae corporales continuas sustinent mutationes, utpote mutationes generationis vel corruptionis vel augmenti vel diminutionis vel alterationis vel loci mutationis; ergo, ut videtur, sunt in continuitate mortis; ergo non vivunt.

4. Item, si creaturae corporales vivunt, quae est differentia vitae corporalium creaturarum et spiritualium? spirituales creaturas dico animas et angelos.

Respondeo: Ad propositi manifestationem notandum quod est differentia vitae multiplex; trahitur enim in species secundum quod variatur appetitus in substantiis simplicibus sive spiritualibus et corporeis. Sicut enim supra tactum est, appetitus substantiae spiritualis nisi suo actui coniungatur et sic perficiatur, nec in se viget nec vitam operatur. Unde ex coniunctione cum suo desiderabili in se viget et quasi suscitatur ad vitam; cum autem caret suo desiderabili, aut languet vita aut extinguitur. Sed intelligendum est quod non uno modo appetitus iste, sed differenti, perficitur, et secundum hoc varias vitae differentias operatur. Aut enim iste appetitus in substantiis simplicibus intrinsecus omnino finitur aut totaliter extrinsecus terminatur aut partim sic, partim sic. Si autem intrinsecus totaliter finitur, ut nullo penitus indigeat, neque propter esse neque propter bene esse, sed in se et ex se habet quidquid requiritur ad esse et ad bene esse, utpote ubi est idem appetitus sive appetens et appetibile sive fruens et quo fruitur, tunc est vita per se et secundum se delectabilis et perfecta, scilicet in fine perfectionis et nobilitatis, sicut in primo bono et summo. Si autem totaliter extrinsecus terminatur, utpote ad aliquid quo indiget ad esse et sine quo neque etiam vita esse potest, tunc est vita ipsa minime delectabilis et minimae perfectionis, ut in vegetabilibus et sensibilibus. Unde Dionysius, De divinis nominibus, cap. De vita: "Animalia omnia et germina secundum novissima-m consonantiam vitae habent vivere". Cum autem appetitus partim terminatur intrinsecus, partim extrinsecus, tunc aliquo indiget, non propter vitam, sed propter vitae illustrationem et delectationem, hoc est non propter esse, sed propter bene esse. Illud autem quo indiget aut se ipso potest adipisci, id est sine aliquo corpore sibi unito: et sic est vita in angelis; aut se ipso non potest, sed indiget unione cum corpore ut illud possit adipisci: sic est vita animae rationalis. Unde dicit Avicenna quod anima unitur corpori ut perficiatur.

Adhuc nota quod appetitus substantiae simplicis terminatur extrinsecus, quando indiget aliquo extrinseco sine quo non est in sua perfectione. Sed hoc potest esse multipliciter: illud autem extrinsecum potest esse vel res vel rei species sive similitudo vel utrumque, quia substantia spiritualis, cuius est vita, aut indiget re tantum, a qua dependet quantum ad essentiam, aut specie rei quantum ad illustrationem et bene esse. Si autem illud extrinsecum, quo indiget, sit solummodo res a qua dependet essentialiter sive secundum essentiam, tunc est vita vegetabilis. Si autem illud extrinsecum sit res, a qua dependet quantum ad essentiam, et species sive similitudo rei, a qua dependet quantum ad illustrationem, tunc est vita sensibilis: substantia autem animae sensibilis essentialiter dependet a corpore; et quia vita in sensibilibus est cognitiva, non solum re sive corpore indiget, sed specie rei sive similitudine. Vis autem sensitiva est bipartita: habet enim quosdam sensus propter esse, quosdam propter bene esse, quosdam propter vitam, quosdam propter illustrationem vitae. Unde duplici principio naturali indiget, scilicet calore et luce sive qualitate fervida et luculenta, secundum Augustinum: calore sive qualitate fervida propter vitam, luce sive qualitate luculenta propter vitae illustrationem; qualitas autem luculenta est in cerebro, unde est origo sensuum. Dicit enim, VII Super Genesim ad litteram: "Omnis caro habet aliquid ignis, non solum fervidam qualitatem, cuius sedes est in iecore et in cerebro, verum etiam luculentam, quam velut eliquariac subvolare ostenduntin excelsum cerebri locum, tamquam in caelum corporis nostri, unde et radii emicant oculorum et de cuius medio, velut centro quodam, non solum ad oculos, sed etiam ad sensus ceteros, tenues fistulae deducuntur, ad aures scilicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum atquegustandum" etc. Et Philosophus dicit, in libro De anima: "Sine igne non est sentire". Quando vero extrinsecum, quo indiget substantia spiritualis, non est res a qua dependet quantum ad essentiam, sed similitudo quantum ad illustrationem, tunc est vita rationalis. Vita enim rationalis non dependet essentialiter a corpore, indiget tamen rei specie propter bene esse vel propter illustrationem vitae, quae fit per rei similitudinem, quae accepta ducit in aliud et facit cognitionem, quae est vitae illustratio: et ideo haec vita est separabilis. Vita ergo ista continetur quodam modo sub duplici membro divisionis praedictae, quia et vita eius interius est terminata et non terminata interius: quantum ad esse terminata, quoad bene esse non terminata.

Similiter ex parte creaturarum corporearum variatur appetitus secundum variationem animarum a quibus vitam habent. Unicuique enim corpori inditus est ab eius causa proprius appetitus respectu sui delectabilis sive suae perfectionis, a qua vitam participat, sicut ex parte perficientis formaliter est inditus appetitus respectu sui perfectibilis: et ex isto duplici appetitu est colligantia eorum ad invicem.

Concedendae ergo Sunt rationes, quibus ostenditur quod in corporalibus creaturis est vita. Ad illud tamen quo persuasum est quod actus intelligendi sit actus corporis, per verbum Philosophi: "Qui dicit animam intelligere" etc., dicendum quod duplex est intellectus, scilicet phantasticus et impermixtus phantasiae. Quod igitur dicit Philosophus: "Qui dicit animam intelligere" etc., intelligit de actu intellectus phantastici, qui non exit et potentia nisi adminiculo sensus et phantasiae. Quia igitur sensui et phantasiae deserviunt organa corporalia, convenienter attribuit actum huiusmodi ipsi composito ex anima et corpore. Aliter autem est de actu intellectus impermixti phantasiae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc, dicendum quod illud quod est essentiale substantiae spirituali, bene potest participari sive communicari corporali; anima enim essentialiter vivit, corpus animatum per participationem sive communicationem: anima enim perficiens corpus, communicat illi vitam. Huiusmodi autem communicatio attestatur nobilitati creaturarum et bonitati: nobiliores enim creaturae, ea, quae essentialiter earum sunt, communicant aliis per influentiam quamdam vel multiplicationem, sicut corpora superiora inferioribus et substantiae spirituales corporalibus. Sed illud quod est essentiale et praecipuum substantiae spirituali, non est essentiale et praecipuum corporali, bene tamen est illi aliquo modo communicabile. — Vel potest dici, secundum Dionysium, cap. De vita, quod solus Deus essentialiter vivit, cuius vita est essentia, creaturae autem per participationem, quia earum vita non est earum essentia. Sed quaedam participant vitam a prima vita, ut substantiae spirituales; unde Dionysius, cap. De vita: "Laudanda est laudabilis vita aeterna, ex qua per se ipsam vita et omnis vita et a qua in omnia, utcumque vitam participantia, vivere proprie unicuique exseminatur". Sed corporales creaturae participant vitam ab animabus; unde Dionysius, cap. De vita: "Sive intellectualem dixeris sive rationalem sive nutritivam et auctivamsive qualemcumque vitam aut vitaeprincipium aut vitae essentiam, ex ipsa et vivit et vivunt, quae est super omnem vitam". Super illud "vitae principium" Commentator: "Vitae principium ait, ut puta nostram animam sensibilemque. Ipsae quippe principia sunt vitae iis quae per ea in vitam incipiunt moveri corporibus". Et hoc ad idem redit quod supra tactum est, quia substantiae spirituales, licet non essentialiter vivant eo modo quo Deus, essentialiter tamen vivunt, quia vita est illis essentialis. Non sic est de corporibus, quibus vita communicatur per influentiam a substantiis spiritualibus, id est animabus.

2. Ad illud quod sequitur, dicendum quod anima se ipsa est actus vel perfectio corporis organici etc., non sui parte: unde se ipsa communicat vitam corpori, cuius est actus; sed, secundum Philosophum "oportet accipere quodest in parte, in toto vivente corpore: simile namque habet, sicut pars ad partem, sictotus sensus ad totum corpus". Unde est aliquis actus ab anima ipsa in corpore indistincte, sicut vivere: non enim vivit alia specie vitae oculus quam auris, sicut alia specie sensus sentit. Actus igitur qui est ab ipsa secundum se totam, cuiusmodi est vivere, communicatur corpori et toti corpori, sicut anima illius totius est perfectio. Similiter actus, qui est a parte seu potentia animae, quae est perfectio partis, communicatur parti, sicut audire, videre et huiusmodi. Sed actus intelligendi et qui ad actum intellectus sequuntur, non possunt corpori communicari, quia pars animae intellectiva neque corporis neque partis corporis est actus, ut vult Philosophus. Licet ergo actus vivendi sit praecipuus actus et maxime essentialis substantiae spirituali, scilicet animae, tamen, quia est actus animae secundum se, quae est perfectio corporis, corpori communicatur. Actus autem intelligendi et qui ad ipsum sequuntur, quia non est actus animae ratione alicuius partis seu potentiae animae, quae est actus corporis vel partis illius, corpori non communicatur.

3. Ad illud quod sequitur, scilicet quia corpora continuis subiacent mutationibus, non vivunt, quia nonnulla mors est ipsa mutatio: potest dici quod, cum dicitur: "nonnulla mors est ipsa mutatio", ibi sumitur mors pro declinatione sive tendentia ad non-esse. Unde dicit "nonnulla mors", id est aliquod genus sive modus mortis. Unde intellectus verbi Augustini est quod illa quae subiacent mutationibus, si sibi essent derelicta, deficerent et in nihilum declinarent. Unde mors, secundum intellectum verbi supra dicti, non dicit privationem vitae, secundum quod hic intenditur de vita, sed potius sumitur per oppositionem ad immortalitatem, de qua I Tim. 6, 16: "Qui solus habet immortalitatem". De qua Augustinus, libro I De Trinitate: "Cum animamodo quodam immortalis esse dicatur et sic non diceret: "Solus habet immortalitatem", nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura". Vel mutatio dicitur "nonnulla mors", quia mutatio facit aliquid non esse in re mutabili, quod ante erat. De hoc I libro Sententiarum, dist. 8, cap. 4: "Utenim ait".

4. Ad ultimum quaesitum patet responsio ex praedictis, scilicet ubi tactum est de differentia vitae corporalium creaturarum et spiritualium.

PrevBack to TopNext