Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 4
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 1, M. 3, C. 4
UTRUM VITA SIT IN CORPORIBUS SUPRACAELESTIBUS.
Quod sic, videtur: 1. In II De caelo et mundo dicitur: "Sciendum est quod primus orbis principium est potentiae et causa in vita cuiuslibet vivi plus quam alii orbes". Et dicit ibi Commentator: "Isti orbes non sunt causae vitae eorum quae sunt hic nisi per stellas, cum sit visum quodnobiliora, quae sunt illic, sunt stellae. Principia, quae sunt in istis orbibus, sunt viva et sunt principia vitae quae est hic". Ex iis videtur quod stellae sint vivae: si enim orbes sunt causa et principia vitae per stellas, ergo stellae sunt causa et principium vitae quae est hic; et "principia quae sunt in istis orbibus", scilicet stellae, "sunt viva", ut ipse dicit; ergo etc.
2. Item, nulla causa efficiens principaliter et per se est minus nobilis causato; corpus caeleste est causa efficiens per se et principaliter tam vegetativae quam sensitivae, ut vult Aristoteles in multis locis ; ergo corpus caeleste non est minus nobile vegetativa et sensitiva; sed omne non habens vitam est minus nobile vita; ergo corpus caeleste non est non habens vitam, immo de necessitate habet eam.
3. Item, omne generans habet speciem rei generandae apud se, et efficiens vel producens rei producendae, sicut dicit Aristoteles et etiam Averroes, super XI Primae Philosophiae. Species autem rei viventis non potest esse nisi apud rem viventem, cum species rei non sit minus spiritalis ipsa re, sed magis vel aeque; cum ergo corpora supracaelestia sint producentia in esse res viventes, ergo etc.
4. Item, nihil dat quod non habet ; sed omne dans vel agens habet illud quod dat sive agit vel univoce cum recipiente vel aliquo modo excellentiore; sed nullus est modus excellentior habendi vitam quam vivendo; igitur, si aliquid dat vitam vel agit in aliquo, necesse est quod vivat.
5. Item, Augustinus, X De confessionibus: "Nullum corpus", scilicet tantum corpus, "corpori vitam praestat". Sed generans sive producens animalia ex putrefactione sive materia putrefacta non est nisi caelum cum stellis et virtutibus quae agunt in ipsa materia putrefacta; ergo caelum cum stellis et virtutibus caelestibus est res vivens.
6. Item, corpus natum est ad formam et corpus nobilius ad nobiliorem; sed corpus caeli est nobilius quam corpus plantae vel bruti; ergo corpus caeli natum est ad nobiliorem formam; sed tam corpus plantae quam bruti natum est ad formam quae est vita; ergo corpus caeli natum est ad formam nobiliorem; sed talis non potest esse nisi aliqua vita; ergo corpus caeli natum est ad aliquam vitam; cum ergo natura nihil agat frustra neque deficiat a necessariis, relinquitur quod vivunt et habent vitam.
7. Item, XI Primae Philosophiae dicitur quod "Primum movens caelum movet sicut movet desideratum etintellectum". Ex quo potest argui cum Commentatore quod caelum est animatum, quia, si "movet caelum sicut movet desideratum et intellectum", tunc illud mobile quod movetur ab illo, scilicet caelum, est desiderans et intelligens; ergo est animatum.
Contra: a. Non est nisi triplex vita creata, scilicet vegetativa qua vivunt plantae, sensitiva qua vivunt animalia, intellectiva qua vivunt angeli et homines; si ergo corpora caelestia neque sunt plantae neque animalia neque angeli vel homines, relinquitur quod nulla istarum vitarum vivunt, et ita non vivunt.
Respondeo I. quod corpora caelestia non sunt viva. Haec autem quaestio non sine ratione disputatur a theologis, quia positio qua quidam ponebant caelos habere vitam, haeresim inducebat. Ex hoc enim ponebant corpora huiusmodi esse deos, ut alibi scriptum est. Propter hoc sacri Doctores determinant corpora caelestia non esse animata neque vitam habere. Unde Damascenus: "Nullus animatos caelos vel luminaria existimet; inanimati enim sunt et insensibiles". Dicendum ergo quod non habent vitam sicut formam sive actum, sed tantum effective, sicut tantum effective habent frigus et calorem nec tamen sunt frigida vel calida, formaliter loquendo. Et istud videtur velle Philosophus, dicens quod "primus orbis est principium potentiae et causa in vita".
[Ad obiecta]: 1. Quod autem dicit Commentator, quod "principia, quae sunt in orbibus, sunt viva", potest intelligi de intelligentiis quae vivunt, quas ponebat esse motores orbium. Vel potest dici quod dicuntur viva effective. — Si obiciatur quod dicit quod "principia sunt viva", et cum hoc quod sunt "principia vitae": dicendum quod intellectus Commentatoris est quod orbis primus non solummodo est principium vitae, sed est causa conservationis viventium in vita. Et hoc videtur velle verbum Philosophi quod est quod "orbis primus est principium potentiae", ut per hoc intelligatur quod est principium vitae; et quod "est causa in vita cuiuslibet vivi", per hoc intelligens quod sit causa conservationis viventium in vita. Dicit ergo Commentator quod "principia sunt viva" effective, id est conservantia viventes in vita.
2. Ad aliud quod sequitur, scilicet quod nulla causa efficiens est minus nobilis etc.: respondendum est per distinctionem inter nobile et nobile. Forma enim corporis caelestis, licet vita non sit, tamen nobilior est quoad quaedam omni vita in istis inferioribus. Forma enim corporis caelestis omnino separata est a contrarietate, et ideo incorruptibilis est per se et per accidens, physice dico ; et quantum ad hoc forma corporis caelestis est nobilior tam vita sensitiva quam vegetativa: licet enim neutra composita sit ex contrariis, utraque tamen sequitur mixtionem contrariorum, et ideo utraque corruptibilis est. Item, forma corporis caelestis est omnino inalterabilis et impassibilis, et quantum ad hoc est nobilior vita intellectiva in hominibus: huiusmodi enim vita est alterabilis et passibilis quodammodo, sequendo complexionem corporis. Praeterea, quantum ad virtutem quam influunt in inferiora, qua producuntur in esse et conservantur, et quantum ad nobilitatem formae eorum, qua omnino terminatur appetitus materiae, quae non inveniuntur in illis quae vita perficiuntur, nobilioris sunt conditionis. — Vel potest dici quod verbum propositum, scilicet nulla causa efficiens principaliter et per se est minus nobilis etc., verum est de efficiente proprio et immediata in productione univoca, ut quando animal producitur ex animali vel planta ex planta.
3. Ad illud quod sequitur, scilicet quod omne generans vel producens habet speciem rei generandae vel producendae etc.: dicendum quod revera, ut vult Philosophus et Commentator, XI Primae Philosophiae, omne quod fit, fit ex convenienti, tam in naturalibus quam in artificialibus: in naturalibus, ut quando animal facit animal; in artificialibus, ut quando mediante forma in mente artificis efficitur forma consimilis in re artificiali. Sed determinatur ibidem a Commentatore quibus concurrentibus hoc intelligi debet: ut forma rei vel similitudo "sit in agente, non in instrumento, et in agente propinquo, non remoto, et in agente essentialiter, non accidentaliter". Species enim rei producendae in esse per instrumentum aliquod, non est in ipso instrumento, ut species imaginis non est in securi vel dolabro nec species hominis producendi in esse est in sole; neque in agente accidentaliter, ut in agente non secundum intentionem nec propter finem. Sed quando est agens proprie, non ut instrumentum, et agens propinquum, ut homo agit in generando hominem, et essentialiter, non casu, ut est in eis quae fiunt ex causis agentibus propter aliquid, tunc fit quod fit ex convenienti, et generans vel producens habet speciem rei agendae vel producendae.
4. Ad illud quod sequitur quod omne dans vel agens aliquid habet illud modo univoco vel excellentiore etc.: dicendum quod dans vel agens aliquid actione univoca, habet illud modo univoco; agens autem sive dans speciem alicui ex proposito, habet illud quod dat, scilicet speciem illius, modo excellentiore. Agens enim aliquid ex proposito, quia agit comprehendendo, habet speciem eiusdem in intellectu; species autem rei modo excellentiore est in intellectu quam in re ipsa, quia est in maiori puritate et immaterialitate. Et hoc maxime verum est in primo agente, in quo excellentiori modo sunt species rerum quam in ipsis rebus. Ut enim dicitur XI Primae Philosophiae: "Causae non tantum sunt in eis quae fiunt, sed ea quae sunt extrinsecus, sunt causa". Super quod dicit Commentator quod "Primum movens movet ad omnes formas" et quod "forma primi moventis aliquo modo est omnesformae". Ut autem ibidem exponitur, est principium extrinsecum duplex: primum et secundum. Primum est commune omnibus moventibus, et hoc est principium de quo dicit quod "forma primi moventis est aliquo modo omnesformae". Secundum autem principium, quod est commune et remotum, non de necessitate est conveniens, id est conforme ; hoc autem principium est illud quo est actio caeli, quod est agens ex natura, non ex proposito. Unde tale agens vel dans aliquid non habet illud quod dat.
5. Ad illud quod sequitur, scilicet quod dicit Augustinus quod nullum corpus corpori vitam praestat etc.: dicendum quod hoc verum est de principio intrinseco, quod per sui unionem vivificat; tale enim non potest esse nisi forma spiritualis. Et huius ratio est quia, ut supra dictum est, vita est vigor, qui non potest procedere nisi a substantia simplici carente extensione propter suam actualitatem et nobilitatem. Si autem intelligatur de principio extrinseco, sic non est verum, nisi intelligatur quod non dat vitam per virtutem omnino corporalem. Potest tamen corpus caeleste habere virtutem aliquam vivificativam, per quam dat vitam aliquo modo, quae quidem non est omnino corporalis, licet habeat esse in corpore, et ideo ex hoc non sequitur quod huiusmodi corpus vivat. — Potest etiam et aliter dici ad hoc et ad praeobiecta, quod illud est verum de eo quod dat vitam sicut principium effectivum, cui principaliter attribuitur forma rei generandae. Et ideo locum non habet quando agens exterius se habet in ratione excitantis illud quod latitat interius, sicut patet quod, calor fimi, secundum quod experientia docet, de ovo facit pullum — in Apulia enim de ovis positis in fimo producuntur pulli sine decubatione gallinae — nec tamen habet vitam nec spiritualem virtutem, sed per corporale exterius excitatur spirituale latens. Nec huiusmodi productio attribui debet excitanti tamquam principali efficienti, sed magis illi qui illam rationem indidit, qui etiam illam explicat tempore opportuno. Unde Augustinus, XXII De civitate Dei: "Deus operatione qua "nunc usque operatur", facit ut numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus ac invisibilibus involucris in formasvisibiles huiusmodi quas aspicimus, decoris evolvant". Et sic potest intelligi in proposito: sicuti enim "ex causis nascentium, quibus mundus gravidus est", secundum Augustinum, tempore opportuno animalia quaedam producuntur in esse operatione consimilis in specie, virtute caelesti cooperante, ut in generatione univoca, simili modo ex eisdem causis producuntur quaedam animalia in esse mediante virtute caelesti, excitante virtutem intra latentem sine operatione consimilis, cuiusmodi sunt illa quae exeunt in esse ex corporum corruptione. Et sicut prima productio sive virtus ad producendum est indita creaturis modo isto et providentia Conditoris, sic et secunda modo secundo. Augustinus, Ad Orosium: "Multa utique videmus animalia ex corruptione corporum, maxime mortuorum, nasci. Numquid tunc creata sunt quando ipsa corpora? Absit ut tunccreata dicantur quando ipsa corpora, sedcorporibus insita sunt et quodam modo initiata quae sunt tempore exoritura! Sicut enim semen cuiuslibet arboris habet quamdam vim, ut, cum obrutum fuerit in terra, oriatur et virgultum producatur, deinde ramis nihilominus constipata dilatetur et frondibus de eisdem floribus decorata fructificetur, ita est et in corpore, ut ita dicam, quoddam seminarium, unde suo tempore, curante providentia Dei, aliqua genera oriantur". De hoc supra dictum est.
6. Ad illud quod sequitur, scilicet quod corpus caeleste est nobilius etc.: dicendum quod, licet sit nobilius quantum ad proprietates luminositatis et incorruptibilitatis, non tamen quantum ad dignitatem suscipiendi vitam, pro eo quod forma vivificativa est multarum operationum principium; ideo corpus aptum ad talem formam, non potest esse nisi corpus heterogeneum et quantum ad naturam complexionis, quae ex multis causis, et quantum ad esse organizationis, quam quidem nullum corpus caeleste habet: et ideo non habet tantam idoneitatem respectu vitae. Ac per hoc ratio illa non est a minori: quamvis enim sint nobiliora quantum ad aliquas conditiones, non tamen quantum ad omnes, ut visum est.
7. Ad ultimum dicendum quod Philosophus loquitur de primo movente, qui nullo modo movetur neque per se neque per accidens, qui dicitur movere ut desideratum et intellectum, non quia sit desideratum et intellectum ab ipso primo orbe vel aliis, sed a motore primi orbis, et hoc secundum ponentes intelligendas, motores orbium. Dicitur enim movere ut desideratum et quantum ad effectus qui fiunt in inferioribus per motum orbis primi et aliorum, et quantum ad effectum assimilationis ipsorum orbium ipsi Primo. Motores enim orbium desiderant et intelligunt ab ipso primo movente aliquos effectus fieri in istis inferioribus mediante motu corporum supracaelestium, et etiam in ipsis corporibus caelestibus, quorum ipsi sunt motores coniuncti, effectus in orbibus ipsis est assimilatio ipsi Primo. — Vel potest aliter dici quod Philosophus dicit quod "Primum movet sicut movetdesideratum et intellectum" non quia ipsa mobilia seu mota, scilicet corpora caelestia, desiderant et intelligunt ipsum, sed quia ipsum primum movens movet sicut illud movet quod desideratur et intelligitur, id est sicut finis movet desiderantes ipsum et intelligentes, hoc est movet nullo modo motus. Unde Commentator: "Cum primum movens movet et non movetur neque secundum accidensneque secundum se ipsum, sicut movetur anima, quae est in corpore, necesse est ut iste motor moveat quemadmodum desideratum et affectatum movet nos". Nota quod dicit "movet nos". Si autem videatur alicui Commentatorem sensisse, ut videtur ex verbis eius, corpora caelestia habere vitam, non est in hoc vis facienda, cum ille et alii commentatores in multis male senserunt et in opinionibus suis erraverunt.
II. Ad illud quod quaerebatur in alia parte, scilicet quare tantum est vita huiusmodi triplex: potest dici quod vita in iis inferioribus actus animae est ; anima vero non potest esse nisi ad vegetandum vel cognoscendum: ad vegetandum est vegetativa; ad cognoscendum non potest esse nisi respectu sensibilis, et sic est sensitiva, vel respectu intelligibilis, et sic intellectiva. Item, sicut dimensio in corporibus non stat citra ternarium nec excedit ipsum propter huiusmodi numeri completionem, ut habetur in principio Caeli et mundi, sic vita sive anima, quae est completio sive perfectio corporum, in numero eodem completur.